výhody registrácie

Evanjelium podľa Marka

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Mk 7, 1-36

1 Et conveniunt ad eum pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis; 2 et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus, id est non lotis, manducare panes 3 — pharisaei enim et omnes Iudaei, nisi pugillo lavent manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum; 4 et a foro nisi baptizentur, non comedunt; et alia multa sunt, quae acceperunt servanda: baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum — 5 et interrogant eum pharisaei et scribae: “ Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem? ”. 6 At ille dixit eis: “ Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: “Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me; 7 in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum”. 8 Relinquentes mandatum Dei tenetis traditionem hominum ”. 9 Et dicebat illis: “ Bene irritum facitis praeceptum Dei, ut traditionem vestram servetis. 10 Moyses enim dixit: “Honora patrem tuum et matrem tuam” et: “Qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur”; 11 vos autem dicitis: “Si dixerit homo patri aut matri: Corban, quod est donum, quodcumque ex me tibi profuerit”, 12 ultra non permittitis ei facere quidquam patri aut matri 13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis; et similia huiusmodi multa facitis ”. 14 Et advocata iterum turba, dicebat illis: “ Audite me, omnes, et intellegite: 15 Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare; sed quae de homine procedunt, illa sunt, quae coinquinant hominem! ”. 17 Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli eius parabolam. 18 Et ait illis: “ Sic et vos imprudentes estis? Non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum coinquinare, 19 quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit? ”, purgans omnes escas. 20 Dicebat autem: “ Quod de homine exit, illud coinquinat hominem; 21 ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt, fornicationes, furta, homicidia, 22 adulteria, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitia, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia: 23 omnia haec mala ab intus procedunt et coinquinant hominem ”. 24 Inde autem surgens abiit in fines Tyri et Sidonis. Et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere. 25 Sed statim ut audivit de eo mulier, cuius habebat filia spiritum immundum, veniens procidit ad pedes eius. 26 Erat autem mulier Graeca, Syrophoenissa genere. Et rogabat eum, ut daemonium eiceret de filia eius. 27 Et dicebat illi: “ Sine prius saturari filios; non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere catellis ”. 28 At illa respondit et dicit ei: “ Domine, etiam catelli sub mensa comedunt de micis puerorum ”. 29 Et ait illi: “ Propter hunc sermonem vade; exiit daemonium de filia tua ”. 30 Et cum abisset domum suam, invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse. 31 Et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos. 32 Et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum, ut imponat illi manum. 33 Et apprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas eius et exspuens tetigit linguam eius 34 et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi: “ Effetha ”, quod est: “ Adaperire ”. 35 Et statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, et loquebatur recte. 36 Et praecepit illis, ne cui dicerent; quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant. 37 Et eo amplius admirabantur dicentes: “ Bene omnia fecit, et surdos facit audire et mutos loqui! ”.

Mk 7, 1-36





Verš 32
Et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum, ut imponat illi manum.
Mt 9:32 - Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, daemonium habentem.
Lk 11:14 - Et erat eiciens daemonium, et illud erat mutum; et factum est, cum daemonium exisset, locutus est mutus. Et admiratae sunt turbae;

Verš 1
Et conveniunt ad eum pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis;
Mt 15:1 - Tunc accedunt ad Iesum ab Hierosolymis pharisaei et scribae dicentes:

Verš 37
Et eo amplius admirabantur dicentes: “ Bene omnia fecit, et surdos facit audire et mutos loqui! ”.
Gn 1:31 - Viditque Deus cuncta, quae fecit, et ecce erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.

Verš 6
At ille dixit eis: “ Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: “Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me;
Iz 29:13 - Et dixit Dominus: “ Eo quod appropinquat populus iste ore suo et labiis suis glorificat me, cor autem eius longe est a me, et est timor eorum erga me velut mandatum hominum perceptum,
Ez 33:31 - Et veniunt ad te quasi si conveniat populus, et sedent coram te populus meus; et audiunt sermones tuos et non faciunt eos, quia quasi amatores loquuntur, et avaritiam suam sequitur cor eorum.

Verš 7
in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum”.
Mt 15:9 - sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata homi num" ”.
Kol 2:18 - Nemo vos bravio defraudet complacens sibi in humilitate et religione angelorum propter ea, quae vidit, ingrediens, frustra inflatus sensu carnis suae
Kol 2:20 - Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quid tamquam viventes in mundo decretis subicimini:
Tít 1:14 - non intendentes Iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium veritatem.

Verš 10
Moyses enim dixit: “Honora patrem tuum et matrem tuam” et: “Qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur”;
Ex 20:12 - Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
Dt 5:16 - Honora patrem tuum et matrem, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.
Ef 6:2 - Honora patrem tuum et matrem, quod est mandatum primum cum promissione,
Ex 21:17 - Qui maledixerit patri suo vel matri, morte moriatur.
Lv 20:9 - Qui maledixerit patri suo et matri, morte moriatur; qui patri matrique maledixit, sanguis eius sit super eum.
Dt 27:16 - “Maledictus, qui contemnit patrem suum et matrem”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
Prís 20:20 - Qui maledicit patri suo et matri, exstinguetur lucerna eius in mediis tenebris.

Verš 13
rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis; et similia huiusmodi multa facitis ”.
Mt 15:6 - non honorificabit patrem suum”; et irritum fecistis verbum Dei propter traditionem vestram.
1Tim 4:3 - prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his, qui cognoverunt veritatem.
2Tim 3:2 - Erunt enim homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus inoboedientes, ingrati, scelesti,

Verš 14
Et advocata iterum turba, dicebat illis: “ Audite me, omnes, et intellegite:
Mt 15:10 - Et convocata ad se turba, dixit eis: “ Audite et intellegite:

Verš 15
Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare; sed quae de homine procedunt, illa sunt, quae coinquinant hominem! ”.
Sk 10:15 - Et vox iterum secundo ad eum: “ Quae Deus purificavit, ne tu commune dixeris ”.
Rim 14:17 - Non est enim regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto;
Rim 14:20 - Noli propter escam destruere opus Dei! Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini, qui per offendiculum manducat.
Tít 1:15 - Omnia munda mundis; coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum, sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia.

Verš 17
Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli eius parabolam.
Mt 15:15 - Respondens autem Petrus dixit ei: “ Edissere nobis parabolam istam ”.

Verš 21
ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt, fornicationes, furta, homicidia,
Gn 6:5 - Videns autem Dominus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis eorum non intenta esset nisi ad malum omni tempore,
Gn 8:21 - Odoratusque est Dominus odorem suavitatis et locutus est Dominus ad cor suum: “Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines, quia cogitatio humani cordis in malum prona est ab adulescentia sua. Non igitur ultra percutiam omnem animam viventem, sicut feci.
Prís 6:14 - Prava in corde suo machinatur, malum in omni tempore, iurgia seminat.
Jer 17:9 - Dolosum est cor super omnia et insanabile; quis cognoscet illud?

Verš 24
Inde autem surgens abiit in fines Tyri et Sidonis. Et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere.
Mt 15:21 - Et egressus inde Iesus, secessit in partes Tyri et Sidonis.

Verš 31
Et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos.
Mt 15:29 - Et cum transisset inde, Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi.

Mk 7,1-13 - Mt 15, 1-9.

Mk 7,3-4 - Marek písal svoje evanjelium pre kresťanov obrátených z pohanstva. Preto im vysvetľuje židovské zvyky, veď takéto "očisťovania" v Ríme ani inde nepoznali. Tradície otcov boli právne vysvetlivky k Božiemu zákonu. Zostavili ich dávno židovskí zákonníci. Ich mienky Židia nielenže všeobecne prijímali, ale často si ich cenili viac ako ustanovenia Božieho zákona.

Mk 7,6-7 - Iz 29, 13.

Mk 7,10 - Ex 20, 12; 21, 17; Dt 5, 16.

Mk 7,11-12 - Pozri poznámku k Mt 15, 5-6.

Mk 7,14-23 - Mt 15, 10-20.

Mk 7,16 - Neovulgáta tento verš vynecháva. Znie: "Kto má uši na počúvanie, nech počúva." Je to interpolácia z iných miest u Mk (4, 9; 4, 23), ktorú majú niektoré rukopisy.

Mk 7,24-30 - Mt 15, 21-28.