výhody registrácie

Evanjelium podľa Marka

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Mk 4, 1-41

1 Et iterum coepit docere ad ma re. Et congregatur ad eum tur ba plurima, ita ut in navem ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erant. 2 Et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrina sua: 3 “ Audite. Ecce exiit seminans ad seminandum. 4 Et factum est, dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres et comederunt illud. 5 Aliud cecidit super petrosa, ubi non habebat terram multam, et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terrae; 6 et quando exortus est sol, exaestuavit et, eo quod non haberet radicem, exaruit. 7 Et aliud cecidit in spinas, et ascenderunt spinae et suffocaverunt illud, et fructum non dedit. 8 Et alia ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: ascendebant et crescebant et afferebant unum triginta et unum sexaginta et unum centum ”. 9 Et dicebat: “ Qui habet aures audiendi, audiat ”. 10 Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi, qui circa eum erant cum Duodecim, parabolas. 11 Et dicebat eis: “ Vobis datum est mysterium regni Dei; illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt, 12 ut videntes videant et non videant, et audientes audiant et non intellegant, ne quando convertantur, et dimittatur eis ”. 13 Et ait illis: “ Nescitis parabolam hanc, et quomodo omnes parabolas cognoscetis? 14 Qui seminat, verbum seminat. 15 Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum: et cum audierint, confestim venit Satanas et aufert verbum, quod seminatum est in eos. 16 Et hi sunt, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud 17 et non habent radicem in se, sed temporales sunt; deinde orta tribulatione vel persecutione propter verbum, confestim scandalizantur. 18 Et alii sunt, qui in spinis seminantur: hi sunt, qui verbum audierunt, 19 et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur. 20 Et hi sunt, qui super terram bonam seminati sunt: qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum ”. 21 Et dicebat illis: “ Numquid venit lucerna, ut sub modio ponatur aut sub lecto? Nonne ut super candelabrum ponatur? 22 Non enim est aliquid absconditum, nisi ut manifestetur, nec factum est occultum, nisi ut in palam veniat. 23 Si quis habet aures audiendi, audiat ”. 24 Et dicebat illis: “ Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis et adicietur vobis. 25 Qui enim habet, dabitur illi; et, qui non habet, etiam quod habet, auferetur ab illo ”. 26 Et dicebat: “ Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo iaciat sementem in terram 27 et dormiat et exsurgat nocte ac die, et semen germinet et increscat, dum nescit ille. 28 Ultro terra fructificat primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. 29 Et cum se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis ”. 30 Et dicebat: “ Quomodo assimilabimus regnum Dei aut in qua parabola ponemus illud? 31 Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quae sunt in terra; 32 et cum seminatum fuerit, ascendit et fit maius omnibus holeribus et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare ”. 33 Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire; 34 sine parabola autem non loquebatur eis. Seorsum autem discipulis suis disserebat omnia. 35 Et ait illis illa die, cum sero esset factum: “ Transeamus contra ”. 36 Et dimittentes turbam, assumunt eum, ut erat in navi; et aliae naves erant cum illo. 37 Et exoritur procella magna venti, et fluctus se mittebant in navem, ita ut iam impleretur navis. 38 Et erat ipse in puppi supra cervical dormiens; et excitant eum et dicunt ei: “ Magister, non ad te pertinet quia perimus? ”. 39 Et exsurgens comminatus est vento et dixit mari: “ Tace, obmutesce! ”. Et cessavit ventus, et facta est tranquillitas magna. 40 Et ait illis: “ Quid timidi estis? Necdum habetis fidem? ”. 41 Et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum: “ Quis putas est iste, quia et ventus et mare oboediunt ei? ”.

Mk 4, 1-41





Verš 1
Et iterum coepit docere ad ma re. Et congregatur ad eum tur ba plurima, ita ut in navem ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erant.
Mt 13:1 - In illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare;
Lk 8:4 - Cum autem turba plurima conveniret, et de singulis civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem:

Verš 35
Et ait illis illa die, cum sero esset factum: “ Transeamus contra ”.
Mt 8:23 - Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius.
Lk 8:22 - Factum est autem in una dierum, et ipse ascendit in navem et discipuli eius, et ait ad illos: “ Transfretemus trans stagnum ”. Et ascenderunt.

Verš 33
Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire;
Mt 13:34 - Haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas; et sine parabola nihil loquebatur eis,

Verš 10
Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi, qui circa eum erant cum Duodecim, parabolas.
Mt 13:10 - Et accedentes discipuli dixerunt ei: “ Quare in parabolis loqueris eis? ”.
Lk 8:9 - Interrogabant autem eum discipuli eius, quae esset haec parabola.

Verš 11
Et dicebat eis: “ Vobis datum est mysterium regni Dei; illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt,
Mt 11:25 - In illo tempore respondens Iesus dixit: “ Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis.
2Kor 2:14 - Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco.
2Kor 3:14 - Sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem idipsum velamen in lectione Veteris Testamenti manet non revelatum, quoniam in Christo evacuatur;

Verš 12
ut videntes videant et non videant, et audientes audiant et non intellegant, ne quando convertantur, et dimittatur eis ”.
Iz 6:9 - Et dixit: “ Vade, et dices populo huic: “Audientes audite et nolite intellegere, et videntes videte et nolite cognoscere”.
Mt 13:14 - et adimpletur eis prophetia Isaiae dicens: "Auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis.
Lk 8:10 - Quibus ipse dixit: “ Vobis datum est nosse mysteria regni Dei, ceteris autem in parabolis, ut videntes non videant et audientes non intellegant.
Jn 12:40 - “ Excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor, ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur, et sanem eos ”.
Sk 28:26 - dicens: “Vade ad populum istum et dic: Auditu audietis et non intellegetis, et videntes videbitis et non perspicietis.
Rim 11:8 - sicut scriptum est: “ Dedit illis Deus spiritum soporis, oculos, ut non videant, et aures, ut non audiant, usque in hodiernum diem ”.

Verš 14
Qui seminat, verbum seminat.
Mt 13:19 - Omnis, qui audit verbum regni et non intellegit, venit Malus et rapit, quod seminatum est in corde eius; hic est, qui secus viam seminatus est.
Lk 8:11 - Est autem haec parabola: Semen est verbum Dei.

Verš 19
et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur.
Mt 19:23 - Iesus autem dixit discipulis suis: “ Amen dico vobis: Dives difficile intrabit in regnum caelorum.
Mk 10:23 - Et circumspiciens Iesus ait discipulis suis: “ Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt ”.
Lk 18:24 - Videns autem illum Iesus tristem factum dixit: “ Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrant.
1Tim 6:9 - Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum et desideria multa stulta et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem;

Verš 21
Et dicebat illis: “ Numquid venit lucerna, ut sub modio ponatur aut sub lecto? Nonne ut super candelabrum ponatur?
Mt 5:15 - neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt.
Lk 8:16 - Nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit, sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen.
Lk 11:33 - Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum, ut, qui ingrediuntur, lumen videant.

Verš 22
Non enim est aliquid absconditum, nisi ut manifestetur, nec factum est occultum, nisi ut in palam veniat.
Jób 12:22 - Qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis.
Mt 10:26 - Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur, et occultum, quod non scietur.
Lk 8:17 - Non enim est occultum, quod non manifestetur, nec absconditum, quod non cognoscatur et in palam veniat.
Lk 12:2 - Nihil autem opertum est, quod non reveletur, neque absconditum, quod non sciatur.

Verš 39
Et exsurgens comminatus est vento et dixit mari: “ Tace, obmutesce! ”. Et cessavit ventus, et facta est tranquillitas magna.
Jób 26:12 - In fortitudine sua terruit mare et prudentia sua percussit Rahab.
Ž 107:29 - Et statuit procellam eius in auram, et tacuerunt fluctus eius.
Iz 51:10 - Numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis, qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati?

Verš 24
Et dicebat illis: “ Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis et adicietur vobis.
Mt 7:2 - in quo enim iudicio iudi caveritis, iudicabimini, et in qua mensura mensi fueritis, metietur vobis.
Lk 6:38 - date, et dabitur vobis: mensuram bonam, confertam, coagitatam, supereffluentem dabunt in sinum vestrum; eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis ”.

Verš 25
Qui enim habet, dabitur illi; et, qui non habet, etiam quod habet, auferetur ab illo ”.
Mt 13:12 - Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit; qui autem non habet, et quod habet, auferetur ab eo.
Mt 25:29 - omni enim habenti dabitur, et abundabit; ei autem, qui non habet, et quod habet, auferetur ab eo.
Lk 8:18 - Videte ergo quomodo audiatis: qui enim habet, dabitur illi; et, quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo ”.
Lk 19:26 - Dico vobis: “Omni habenti dabitur; ab eo autem, qui non habet, et, quod habet, auferetur.

Verš 30
Et dicebat: “ Quomodo assimilabimus regnum Dei aut in qua parabola ponemus illud?
Mt 13:31 - Aliam parabolam proposuit eis dicens: “ Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo.
Lk 13:18 - Dicebat ergo: “ Cui simile est regnum Dei, et cui simile existimabo illud?

Mk 4,1-9 - Mt 13, 1-9; Lk 8, 4-8.

Mk 4,1 - Ježiš "opäť začal učiť", pretože je to už jeho tretie vystúpenie pri mori (2, 13; 3, 7).

Mk 4,10-12 - Mt 13, 10-15; Lk 8, 9-10.

Mk 4,12 - Iz 6, 9-10.Ak Pán Ježiš hovorí (narážajúc na Iz 6, 9 a nasl.), "aby sa azda neobrátili a aby sa im neodpustilo", nechce tým povedať, že by hovoril v podobenstvách preto, aby im ľudia nerozumeli a neobrátili sa (to by sa priečilo jeho svätosti, dobrote a milosrdenstvu), ale že tí, ktorí nechcú veriť a zatvrdzujú sa, sami nepriamo chcú, aby jeho učenie neporozumeli a neobrátili sa, teda preto, že tieto účinky sú nerozlučne spojené s ich neverou a zaťatosťou.

Mk 4,13-20 - Mt 13, 18-23; Lk 8, 11-15.

Mk 4,21-23 - Mt 10, 26; Lk 8, 16-17.

Mk 4,24-25 - Mt 7, 2; 13, 12; Lk 6, 38; 8, 18.Kto ochotne a pohotovo počúva, ten bude hlbšie poznávať Božie kráľovstvo. Kto sa však pred Božím slovom uzaviera, ten nebude vedieť, čo má robiť ani s tým, čo už počul.

Mk 4,26-29 - Božie kráľovstvo má samo dostatočnú silu rásť, vzmáhať sa, naplno dozrieť. Tak ako zasiate zrno bez ľudského pričinenia pomaly vyrastá a dozrieva, aj Božie kráľovstvo svojou tajomnou vnútornou silou sa rozvíja a dozrieva. Žatva je obrazom posledného súdu nad svetom.

Mk 4,30-32 - Mt 13, 31-32; Lk 13, 18-19.

Mk 4,33-34 - Mt 13, 34-35.

Mk 4,35-41 - Mt 8, 23-27; Lk 8, 22-25.