| Evanjelium podľa MarkaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Mk 3, 1-35 |
1 Mk 3, 1 Et introivit iterum in synago gam. Et erat ibi homo habens manum aridam; 2 Mk 3, 2 et observabant eum, si sabbatis curaret illum, ut accusarent eum. 3 Mk 3, 3 Et ait homini habenti manum aridam: “ Surge in medium ”. 4 Mk 3, 4 Et dicit eis: “ Licet sabbatis bene facere an male? Animam salvam facere an perdere? ”. At illi tacebant. 5 Mk 3, 5 Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caecitate cordis eorum, dicit homini: “ Extende manum ”. Et extendit, et restituta est manus eius. 6 Mk 3, 6 Et exeuntes pharisaei statim cum herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent. 7 Mk 3, 7 Et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare. Et multa turba a Galilaea secuta est et a Iudaea 8 Mk 3, 8 et ab Hierosolymis et ab Idumaea; et, qui trans Iordanem et circa Tyrum et Sidonem, multitudo magna, audientes, quae faciebat, venerunt ad eum. 9 Mk 3, 9 Et dixit discipulis suis, ut navicula sibi praesto esset propter turbam, ne comprimerent eum. 10 Mk 3, 10 Multos enim sanavit, ita ut irruerent in eum, ut illum tangerent, quotquot habebant plagas. 11 Mk 3, 11 Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei et clamabant dicentes: “ Tu es Filius Dei! ”. 12 Mk 3, 12 Et vehementer comminabatur eis, ne manifestarent illum. 13 Mk 3, 13 Et ascendit in montem et vocat ad se, quos voluit ipse, et venerunt ad eum. 14 Mk 3, 14 Et fecit Duodecim, ut essent cum illo, et ut mitteret eos praedicare 15 Mk 3, 15 habentes potestatem eiciendi daemonia: 16 Mk 3, 16 et imposuit Simoni nomen Petrum; 17 Mk 3, 17 et Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem Iacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est Filii tonitrui; 18 Mk 3, 18 et Andream et Philippum et Bartholomaeum et Matthaeum et Thomam et Iacobum Alphaei et Thaddaeum et Simonem Chananaeum 19 Mk 3, 19 et Iudam Iscarioth, qui et tradidit illum. 20 Mk 3, 20 Et venit ad domum; et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare. 21 Mk 3, 21 Et cum audissent sui, exierunt tenere eum; dicebant enim: “ In furorem versus est ”. 22 Mk 3, 22 Et scribae, qui ab Hierosolymis descenderant, dicebant: “ Beelzebul habet ” et: “ In principe daemonum eicit daemonia ”. 23 Mk 3, 23 Et convocatis eis, in parabolis dicebat illis: “ Quomodo potest Satanas Satanam eicere? 24 Mk 3, 24 Et si regnum in se dividatur, non potest stare regnum illud; 25 Mk 3, 25 et si domus in semetipsam dispertiatur, non poterit domus illa stare. 26 Mk 3, 26 Et si Satanas consurrexit in semetipsum et dispertitus est, non potest stare, sed finem habet. 27 Mk 3, 27 Nemo autem potest in domum fortis ingressus vasa eius diripere, nisi prius fortem alliget; et tunc domum eius diripiet. 28 Mk 3, 28 Amen dico vobis: Omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae, quibus blasphemaverint; 29 Mk 3, 29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habet remissionem in aeternum, sed reus est aeterni delicti ”. 30 Mk 3, 30 Quoniam dicebant: “ Spiritum immundum habet ”. 31 Mk 3, 31 Et venit mater eius et fratres eius, et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum. 32 Mk 3, 32 Et sedebat circa eum turba, et dicunt ei: “ Ecce mater tua et fratres tui et sorores tuae foris quaerunt te ”. 33 Mk 3, 33 Et respondens eis ait: “ Quae est mater mea et fratres mei? ”. 34 Mk 3, 34 Et circumspiciens eos, qui in circuitu eius sedebant, ait: “ Ecce mater mea et fratres mei. 35 Mk 3, 35 Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus et soror mea et mater est ”.
| | Mk 3, 1-35 |
Verš 1
Et introivit iterum in synago gam. Et erat ibi homo habens manum aridam;
Mt 12:9 - Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum;
Lk 6:6 - Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam et doceret; et erat ibi homo, et manus eius dextra erat arida.
Verš 35
Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus et soror mea et mater est ”.
Jn 15:14 - Vos amici mei estis, si feceritis, quae ego praecipio vobis.
2Kor 5:16 - Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem; et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus.
Verš 5
Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caecitate cordis eorum, dicit homini: “ Extende manum ”. Et extendit, et restituta est manus eius.
1Kr 13:6 - Et ait rex ad virum Dei: “ Deprecare faciem Domini Dei tui et ora pro me, ut restituatur manus mea mihi ”. Oravit vir Dei faciem Domini, et reversa est manus regis ad eum et facta est sicut prius fuerat.
Verš 6
Et exeuntes pharisaei statim cum herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent.
Mt 12:14 - Exeuntes autem pharisaei consilium faciebant adversus eum, quomodo eum perderent.
Jn 10:39 - Quaerebant ergo iterum eum prehendere; et exivit de manibus eorum.
Jn 11:53 - Ab illo ergo die cogitaverunt, ut interficerent eum.
Verš 7
Et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare. Et multa turba a Galilaea secuta est et a Iudaea
Mt 4:25 - Et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanem.
Lk 6:17 - Et descendens cum illis stetit in loco campestri, et turba multa discipulorum eius, et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Ierusalem et maritima Tyri et Sidonis,
Verš 13
Et ascendit in montem et vocat ad se, quos voluit ipse, et venerunt ad eum.
Mt 10:1 - Et convocatis Duodecim di scipulis suis, dedit illis pote statem spirituum immundorum, ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem.
Mk 6:7 - Et convocat Duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem in spiritus immundos;
Lk 6:13 - Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos et elegit Duodecim ex ipsis, quos et apostolos nominavit:
Lk 9:1 - Convocatis autem Duodecim, dedit illis virtutem et potesta tem super omnia daemonia, et ut languores curarent,
Verš 20
Et venit ad domum; et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare.
Mk 6:31 - Et ait illis: “ Venite vos ipsi seorsum in desertum locum et requiescite pusillum ”. Erant enim, qui veniebant et redibant, multi, et nec manducandi spatium habebant.
Verš 22
Et scribae, qui ab Hierosolymis descenderant, dicebant: “ Beelzebul habet ” et: “ In principe daemonum eicit daemonia ”.
Mt 9:34 - Pharisaei autem dicebant: “ In principe daemoniorum eicit daemones ”.
Mt 12:24 - Pharisaei autem audientes dixerunt: “ Hic non eicit daemones nisi in Beelzebul, principe daemonum ”.
Lk 11:15 - quidam autem ex eis dixerunt: “ In Beelzebul principe daemoniorum eicit daemonia ”.
Jn 8:48 - Responderunt Iudaei et dixerunt ei: “ Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu et daemonium habes? ”.
Verš 23
Et convocatis eis, in parabolis dicebat illis: “ Quomodo potest Satanas Satanam eicere?
Mt 12:25 - Sciens autem cogitationes eorum dixit eis: “ Omne regnum divisum contra se desolatur, et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit.
Verš 27
Nemo autem potest in domum fortis ingressus vasa eius diripere, nisi prius fortem alliget; et tunc domum eius diripiet.
Mt 12:29 - Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem? Et tunc domum illius diripiet.
Kol 2:15 - exspolians principatus et potestates traduxit confidenter, triumphans illos in semetipso.
Verš 28
Amen dico vobis: Omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae, quibus blasphemaverint;
1Sam 2:25 - Si peccaverit vir in virum, arbiter ei potest esse Deus; si autem in Dominum peccaverit vir, quis intercedet pro eo? ”. Et non audierunt vocem patris sui, quia voluit Dominus occidere eos.
Mt 12:31 - Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur.
Lk 12:10 - Et omnis, qui dicet verbum in Filium hominis, remittetur illi; ei autem, qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur.
1Jn 5:16 - Si quis videt fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petet, et dabit ei Deus vitam, peccantibus non ad mortem. Est peccatum ad mortem; non pro illo dico, ut roget.
Verš 29
qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habet remissionem in aeternum, sed reus est aeterni delicti ”.
1Jn 5:16 - Si quis videt fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petet, et dabit ei Deus vitam, peccantibus non ad mortem. Est peccatum ad mortem; non pro illo dico, ut roget.
Verš 31
Et venit mater eius et fratres eius, et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum.
Mt 12:46 - Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater et fratres eius stabant foris quaerentes loqui ei.
Lk 8:19 - Venerunt autem ad illum mater et fratres eius, et non poterant adire ad eum prae turba.
Mk 3,1-6 - Mt 12, 9-14; Lk 6, 6-11.
Mk 3,6 - "Herodiáni" sú horlivci za Herodesa Antipasa, tetrarchu Galiley.
Mk 3,7-12 - Mt 12, 15-16; Lk 6, 17-19.
Mk 3,13-19 - Mt 10, 1-4; Lk 6, 12-16.
Mk 3,13 - Pri tejto príležitosti Pán Ježiš povedal známu "reč na vrchu", o ktorej obšírne hovorí Matúš v 5. až 7. kapitole a Lukáš v 6, 20-49. Marek z nej uvádza iba niektoré časti, a to na rozličných miestach svojho evanjelia. Píše ho pre Nežidov, i keď nie výlučne pre Rimanov, a tak mu išlo viac o vykreslenie diela a osobnosti Ježiša Krista ako o podrobnosti jeho náuky zdokonaľujúcej Starý zákon.
Mk 3,17 - "Boanerges" je asi aramejsko-hebrejské "bené regeš" (synovia hromu), t. j. ľudia hromovej, prudkej povahy. Toto prímenie dostali pre svoju vznetlivú povahu.
Mk 3,22-27 - Mt 12, 22-30; Lk 11, 15-22.
Mk 3,28-30 - Mt 12, 31-32; Lk 12, 10.
Mk 3,29 - Pozri poznámku k Mt 12, 32.
Mk 3,31-35 - Mt 12, 46-50; Lk 8, 19-21.
Mk 3,31 - Pozri poznámku k Mt 12, 46-50.