výhody registrácie

Evanjelium podľa Marka

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Mk 16, 1-20

1 Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent eum. 2 Et valde mane, prima sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto iam sole. 3 Et dicebant ad invicem: “ Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? ”. 4 Et respicientes vident revolutum lapidem; erat quippe magnus valde. 5 Et introeuntes in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. 6 Qui dicit illis: “ Nolite expavescere! Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum. Surrexit, non est hic; ecce locus, ubi posuerunt eum. 7 Sed ite, dicite discipulis eius et Petro: “Praecedit vos in Galilaeam. Ibi eum videbitis, sicut dixit vobis” ”. 8 Et exeuntes fugerunt de monumento; invaserat enim eas tremor et pavor, et nemini quidquam dixerunt, timebant enim. 9 Surgens autem mane, prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalenae, de qua eiecerat septem daemonia. 10 Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus; 11 et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea, non crediderunt. 12 Post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam; 13 et illi euntes nuntiaverunt ceteris, nec illis crediderunt. 14 Novissime recumbentibus illis Undecim apparuit, et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his, qui viderant eum resuscitatum, non crediderant. 15 Et dixit eis: “ Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae. 16 Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur. 17 Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia eicient, linguis loquentur novis, 18 serpentes tollent, et, si mortiferum quid biberint, non eos nocebit, super aegrotos manus imponent, et bene habebunt ”. 19 Et Dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum et sedit a dextris Dei. 20 Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis.

Mk 16, 1-20





Verš 1
Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent eum.
Mt 28:1 - Sero autem post sabbatum, cum illucesceret in primam sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum.
Lk 24:1 - Prima autem sabbatorum, valde diluculo venerunt ad monumentum portantes, quae paraverant, aromata.
Jn 20:1 - Prima autem sabbatorum Maria Magdalene venit ma ne, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento.

Verš 5
Et introeuntes in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.
Mt 28:2 - Et ecce terrae motus factus est magnus: angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum.
Jn 20:12 - et videt duos angelos in albis sedentes, unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu.

Verš 6
Qui dicit illis: “ Nolite expavescere! Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum. Surrexit, non est hic; ecce locus, ubi posuerunt eum.
Mt 28:5 - Respondens autem angelus dixit mulieribus: “ Nolite timere vos! Scio enim quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis.
Lk 24:5 - Cum timerent autem et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: “ Quid quaeritis viventem cum mortuis?

Verš 7
Sed ite, dicite discipulis eius et Petro: “Praecedit vos in Galilaeam. Ibi eum videbitis, sicut dixit vobis” ”.
Sk 1:3 - quibus et praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis et loquens ea, quae sunt de regno Dei.
Sk 13:31 - qui visus est per dies multos his, qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Ierusalem, qui nunc sunt testes eius ad plebem.
1Kor 15:5 - et quia visus est Cephae et post haec Duodecim;
Mt 26:32 - Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam ”.
Mt 28:10 - Tunc ait illis Iesus: “ Nolite timere; ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam et ibi me videbunt ”.
Mk 14:28 - Sed posteaquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam ”.

Verš 8
Et exeuntes fugerunt de monumento; invaserat enim eas tremor et pavor, et nemini quidquam dixerunt, timebant enim.
Mt 28:8 - Et exeuntes cito de monumento cum timore et magno gaudio cucurrerunt nuntiare discipulis eius.
Lk 24:9 - et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis Undecim et ceteris omnibus.
Jn 20:18 - Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: “ Vidi Dominum! ”, et quia haec dixit ei.

Verš 9
Surgens autem mane, prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalenae, de qua eiecerat septem daemonia.
Jn 20:14 - Haec cum dixisset, conversa est retrorsum et videt Iesum stantem; et non sciebat quia Iesus est.
Jn 20:16 - Dicit ei Iesus: “ Maria! ”. Conversa illa dicit ei Hebraice: “ Rabbuni! ” — quod dicitur Magister C.
Lk 8:2 - et mulieres aliquae, quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus: Maria, quae vocatur Magdalene, de qua daemonia septem exierant,

Verš 12
Post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam;
Lk 24:13 - Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Ierusalem nomine Emmaus;

Verš 14
Novissime recumbentibus illis Undecim apparuit, et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his, qui viderant eum resuscitatum, non crediderant.
Lk 24:36 - Dum haec autem loquuntur, ipse stetit in medio eorum et dicit eis: “ Pax vobis! ”.
Jn 20:19 - Cum esset ergo sero die illa prima sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli, propter metum Iudaeorum, venit Iesus et stetit in medio et dicit eis: “ Pax vobis! ”.
1Kor 15:5 - et quia visus est Cephae et post haec Duodecim;

Verš 15
Et dixit eis: “ Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae.
Mt 28:19 - Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti,
Jn 15:16 - Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos, ut vos eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat, ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.

Verš 16
Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur.
Jn 3:18 - Qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est, quia non credidit in nomen Unigeniti Filii Dei.
Jn 12:48 - Qui spernit me et non accipit verba mea, habet, qui iudicet eum: sermo, quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die,

Verš 17
Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia eicient, linguis loquentur novis,
Lk 10:17 - Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes: “ Domine, etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo! ”.
Sk 5:16 - Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Ierusalem, afferentes aegros et vexatos ab spiritibus immundis, qui curabantur omnes.
Sk 8:7 - ex multis enim eorum, qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant; multi autem paralytici et claudi curati sunt.
Sk 16:18 - Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit: “ Praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea ”; et exiit eadem hora.
Sk 19:12 - ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria vel semicinctia, et recederent ab eis languores, et spiritus nequam egrederentur.
Sk 2:4 - et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus dabat eloqui illis.
Sk 10:46 - audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum. Tunc respondit Petrus:
Sk 19:6 - et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis et prophetabant.

Verš 18
serpentes tollent, et, si mortiferum quid biberint, non eos nocebit, super aegrotos manus imponent, et bene habebunt ”.
Lk 10:19 - Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici; et nihil vobis nocebit.
Sk 28:5 - Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est;
Sk 28:8 - Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere, ad quem Paulus intravit et, cum orasset et imposuisset ei manus, sanavit eum.

Verš 19
Et Dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum et sedit a dextris Dei.
Lk 24:50 - Eduxit autem eos foras usque in Bethaniam et, elevatis manibus suis, benedixit eis.
Sk 1:9 - Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum.

Verš 20
Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis.
Sk 1:2 - usque in diem, qua, cum praecepisset apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est;
1Tim 3:16 - Et omnium confessione magnum est pietatis mysterium: Qui manifestatus est in carne, iustificatus est in Spiritu, apparuit angelis, praedicatus est in gentibus, creditus est in mumdo, assumptus est in gloria.
Sk 14:3 - Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiae suae, dante signa et prodigia fieri per manus eorum.
Heb 2:4 - contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem.

Mk 16,1-8 - Mt 28, 1-8; Lk 24, 1-12; Jn 20, 1-10.

Mk 16,9-20 - Tieto verše tvoria "záver" evanjelia podľa Marka. Aj keď nie sú v niektorých dôležitých rukopisoch, predsa sú to inšpirované časti Svätého písma, ako to vyhlásil aj Tridentský koncil.

Mk 16,9-14 - Marek tu uvádza zjavenia vzkrieseného Krista, pritom však netvrdí, že jeho výpočet je úplný.

Mk 16,9-10 - Jn 20, 11-18.

Mk 16,12-13 - Lk 24, 13-15.

Mk 16,14 - Lk 24, 36-43.

Mk 16,15-18 - Mt 28, 16-20.

Mk 16,15-16 - Misijný rozkaz z Ježišových úst znie veľmi vážne. Viera, pravda, živá viera je tou základnou hodnotou, ktorá môže urobiť človeka večne šťastným. Odmietnutie viery znamená odsúdenie.

Mk 16,19-20 - Lk 24, 50-53; Sk 1, 9-11.

Mk 16,20 - Keď sv. Marek písal toto evanjelium, vtedy už Peter kázal v Ríme a Pavol roznášal Kristovu blahozvesť do iných krajín v Európe. Sám Marek sa zúčastnil na jednej takej misijnej ceste (Sk 13, 5 a 13) a na vlastné oči videl divy a znamenia, ktoré apoštoli konali.