výhody registrácie

Evanjelium podľa Marka

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Mk 15, 1-46

1 Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis, id est universum concilium, vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato. 2 Et interrogavit eum Pilatus: “ Tu es rex Iudaeorum? ”. At ille respondens ait illi: “ Tu dicis ”. 3 Et accusabant eum summi sacerdotes in multis. 4 Pilatus autem rursum interrogabat eum dicens: “ Non respondes quidquam? Vide in quantis te accusant ”. 5 Iesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus. 6 Per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis, quem peterent. 7 Erat autem qui dicebatur Barabbas, vinctus cum seditiosis, qui in seditione fecerant homicidium. 8 Et cum ascendisset turba, coepit rogare, sicut faciebat illis. 9 Pilatus autem respondit eis et dixit: “ Vultis dimittam vobis regem Iudaeorum? ”. 10 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes. 11 Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis. 12 Pilatus autem iterum respondens aiebat illis: “ Quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum? ”. 13 At illi iterum clamaverunt: “ Crucifige eum! ”. 14 Pilatus vero dicebat eis: “ Quid enim mali fecit? ”. At illi magis clamaverunt: “ Crucifige eum! ”. 15 Pilatus autem, volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam et tradidit Iesum flagellis caesum, ut crucifigeretur. 16 Milites autem duxerunt eum intro in atrium, quod est praetorium, et convocant totam cohortem. 17 Et induunt eum purpuram et imponunt ei plectentes spineam coronam; 18 et coeperunt salutare eum: “ Ave, rex Iudaeorum! ”, 19 et percutiebant caput eius arundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum. 20 Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis. Et educunt illum, ut crucifigerent eum. 21 Et angariant praetereuntem quempiam Simonem Cyrenaeum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem eius. 22 Et perducunt illum in Golgotha locum, quod est interpretatum Calvariae locus. 23 Et dabant ei myrrhatum vinum; ille autem non accepit. 24 Et crucifigunt eum et dividunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret. 25 Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum. 26 Et erat titulus causae eius inscriptus: “ Rex Iudaeorum ”. 27 Et cum eo crucifigunt duos latrones, unum a dextris et alium a sinistris eius. 29 Et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes: “ Vah, qui destruit templum et in tribus diebus aedificat; 30 salvum fac temetipsum descendens de cruce! ”. 31 Similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant: “ Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. 32 Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus et credamus ”. Etiam qui cum eo crucifixi erant, conviciabantur ei. 33 Et, facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam. 34 Et hora nona exclamavit Iesus voce magna: “ Heloi, Heloi, lema sabacthani? ”, quod est interpretatum: “ Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? ”. 35 Et quidam de circumstantibus audientes dicebant: “ Ecce, Eliam vocat ”. 36 Currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens: “ Sinite, videamus, si veniat Elias ad deponendum eum ”. 37 Iesus autem, emissa voce magna, exspiravit. 38 Et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum. 39 Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans exspirasset, ait: “ Vere homo hic Filius Dei erat ”. 40 Erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Iosetis mater et Salome, 41 quae, cum esset in Galilaea, sequebantur eum et ministrabant ei, et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant Hierosolymam. 42 Et cum iam sero esset factum, quia erat Parasceve, quod est ante sabbatum, 43 venit Ioseph ab Arimathaea nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum et petiit corpus Iesu. 44 Pilatus autem miratus est si iam obisset, et, accersito centurione, interrogavit eum si iam mortuus esset, 45 et, cum cognovisset a centurione, donavit corpus Ioseph. 46 Is autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento, quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti. 47 Maria autem Magdalene et Maria Iosetis aspiciebant, ubi positus esset.

Mk 15, 1-46





Verš 1
Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis, id est universum concilium, vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato.
Ž 2:2 - Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius:
Mt 27:1 - Mane autem facto, consi lium inierunt omnes princi pes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent.
Lk 22:66 - Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum
Lk 23:1 - Et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pi latum.
Jn 18:28 - Adducunt ergo Iesum a Caipha in praetorium. Erat autem mane. Et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent Pascha.
Sk 3:13 - Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum, glorificavit puerum suum Iesum, quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati, iudicante illo dimitti;

Verš 2
Et interrogavit eum Pilatus: “ Tu es rex Iudaeorum? ”. At ille respondens ait illi: “ Tu dicis ”.
Mt 27:11 - Iesus autem stetit ante praesidem; et interrogavit eum praeses dicens: “ Tu es Rex Iudaeorum? ”. Dixit autem Iesus: “ Tu dicis ”.
Lk 23:3 - Pilatus autem interrogavit eum dicens: “ Tu es rex Iudaeorum? ”. At ille respondens ait: “ Tu dicis ”.
Jn 18:33 - Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei: “ Tu es rex Iudaeorum? ”.

Verš 4
Pilatus autem rursum interrogabat eum dicens: “ Non respondes quidquam? Vide in quantis te accusant ”.
Mt 27:13 - Tunc dicit illi Pilatus: “ Non audis quanta adversum te dicant testimonia? ”.
Jn 19:10 - Dicit ergo ei Pilatus: “ Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo dimittere te et potestatem habeo crucifigere te? ”.

Verš 6
Per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis, quem peterent.
Mt 27:15 - Per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere turbae unum vinctum, quem voluissent.
Lk 23:17 -
Jn 18:39 - Est autem consuetudo vobis, ut unum dimittam vobis in Pascha; vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum? ”.

Verš 7
Erat autem qui dicebatur Barabbas, vinctus cum seditiosis, qui in seditione fecerant homicidium.
Mt 27:16 - Habebant autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas.
Lk 23:19 - qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.
Jn 18:40 - Clamaverunt ergo rursum dicentes: “ Non hunc sed Barabbam! ”. Erat autem Barabbas latro.

Verš 11
Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.
Mt 27:20 - Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt turbis, ut peterent Barabbam, Iesum vero perderent.
Lk 23:18 - Exclamavit autem universa turba dicens: “ Tolle hunc et dimitte nobis Barabbam! ”,
Jn 18:40 - Clamaverunt ergo rursum dicentes: “ Non hunc sed Barabbam! ”. Erat autem Barabbas latro.
Sk 3:14 - vos autem Sanctum et Iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis,

Verš 15
Pilatus autem, volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam et tradidit Iesum flagellis caesum, ut crucifigeretur.
Mt 27:26 - Tunc dimisit illis Barabbam; Iesum autem flagellatum tradidit, ut crucifigeretur.
Jn 19:1 - Tunc ergo apprehendit Pi latus Iesum et flagellavit.

Verš 16
Milites autem duxerunt eum intro in atrium, quod est praetorium, et convocant totam cohortem.
Mt 27:27 - Tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem.
Jn 19:2 - Et milites, plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum;

Verš 21
Et angariant praetereuntem quempiam Simonem Cyrenaeum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem eius.
Mt 27:32 - Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum nomine Simonem; hunc angariaverunt, ut tolleret crucem eius.
Lk 23:26 - Et cum abducerent eum, apprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et imposuerunt illi crucem portare post Iesum.

Verš 22
Et perducunt illum in Golgotha locum, quod est interpretatum Calvariae locus.
Mt 27:33 - Et venerunt in locum, qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus,
Lk 23:33 - Et postquam venerunt in locum, qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum et latrones, unum a dextris et alterum a sinistris.
Jn 19:17 - Et baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum, quod Hebraice dicitur Golgotha,

Verš 24
Et crucifigunt eum et dividunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.
Mt 27:35 - Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius sortem mittentes
Lk 23:34 - Iesus autem dicebat: “ Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt ”. Dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes.
Jn 19:23 - Milites ergo cum crucifixissent Iesum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum.
Ž 22:18 - et dinumeravi omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me;

Verš 26
Et erat titulus causae eius inscriptus: “ Rex Iudaeorum ”.
Mt 27:37 - Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: “ Hic est Iesus Rex Iudaeorum ”.
Lk 23:38 - Erat autem et superscriptio super illum: “ Hic est rex Iudaeorum ”.
Jn 19:19 - Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem; erat autem scriptum: “ Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum ”.

Verš 28
Iz 53:12 - Ideo dispertiam ei multos, et cum fortibus dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam et cum sceleratis reputatus est; et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogat.
Lk 22:37 - Dico enim vobis: Hoc, quod scriptum est, oportet impleri in me, illud: “Cum iniustis deputatus est”. Etenim ea, quae sunt de me, adimpletionem habent ”.

Verš 29
Et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes: “ Vah, qui destruit templum et in tribus diebus aedificat;
Ž 22:7 - Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abiectio plebis.
Ž 69:20 - Tu scis opprobrium meum et confusionem meam et reverentiam meam. - In conspectu tuo sunt omnes, qui tribulant me;
Ž 109:25 - Et ego factus sum opprobrium illis: viderunt me et moverunt capita sua.
Mt 27:39 - Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua
Lk 23:35 - Et stabat populus exspectans. Et deridebant illum et principes dicentes: “ Alios salvos fecit; se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus! ”.
Jn 2:19 - Respondit Iesus et dixit eis: “ Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud ”.

Verš 33
Et, facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam.
Mt 27:45 - A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam.
Lk 23:44 - Et erat iam fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universa terra usque in horam nonam,

Verš 34
Et hora nona exclamavit Iesus voce magna: “ Heloi, Heloi, lema sabacthani? ”, quod est interpretatum: “ Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? ”.
Ž 22:1 - Magistro chori. Ad modum cantici " Cerva diluculo ". PSALMUS. David.
Mt 27:46 - Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens: “ Eli, Eli, lema sabacthani? ”, hoc est: “ Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? ”.

Verš 36
Currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens: “ Sinite, videamus, si veniat Elias ad deponendum eum ”.
Ž 69:21 - opprobrium contrivit cor meum, et elangui. Et sustinui, qui simul contristaretur, et non fuit, et qui consolaretur, et non inveni.
Jn 19:29 - Vas positum erat aceto plenum; spongiam ergo plenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius.

Verš 38
Et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum.
2Krn 3:14 - Fecit quoque velum ex hyacintho, purpura, cocco et bysso et intexuit ei cherubim.
Mt 27:51 - Et ecce velum templi scissum est a summo usque deorsum in duas partes, et terra mota est, et petrae scissae sunt;
Lk 23:45 - et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium.

Verš 39
Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans exspirasset, ait: “ Vere homo hic Filius Dei erat ”.
Mt 27:54 - Centurio autem et, qui cum eo erant custodientes Iesum, viso terrae motu et his, quae fiebant, timuerunt valde dicentes: “ Vere Dei Filius erat iste! ”.
Lk 23:47 - Videns autem centurio, quod factum fuerat, glorificavit Deum dicens: “ Vere hic homo iustus erat! ”.

Verš 40
Erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Iosetis mater et Salome,
Mt 27:55 - Erant autem ibi mulieres multae a longe aspicientes, quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei;
Lk 23:49 - Stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres, quae secutae erant eum a Galilaea, haec videntes.
Ž 38:11 - Palpitavit cor meum, dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.

Verš 41
quae, cum esset in Galilaea, sequebantur eum et ministrabant ei, et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant Hierosolymam.
Lk 8:2 - et mulieres aliquae, quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus: Maria, quae vocatur Magdalene, de qua daemonia septem exierant,

Verš 42
Et cum iam sero esset factum, quia erat Parasceve, quod est ante sabbatum,
Mt 27:57 - Cum sero autem factum esset, venit homo dives ab Arimathaea nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu.
Lk 23:50 - Et ecce vir nomine Ioseph, qui erat decurio, vir bonus et iustus
Jn 19:38 - Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathaea, qui erat discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum, ut tolleret corpus Iesu; et permisit Pilatus. Venit ergo et tulit corpus eius.

Verš 46
Is autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento, quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.
Mt 12:40 - Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus.
Mt 26:12 - Mittens enim haec unguentum hoc supra corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
Mt 27:60 - et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra, et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit.
Lk 23:53 - et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat.

Mk 15,1-15 - Mt 27, 1-2. 11-26; Lk 23, 1-5. 13-25; Jn 18, 28-40; 19, 4-16.

Mk 15,16-20 - Mt 27, 27-31; Jn 19, 1-3.

Mk 15,20-22 - Mt 27, 32-33; Lk 23, 26; Jn 19, 17.

Mk 15,21 - Alexander a Rúfus boli nepochybne známi v prvotnej Cirkvi a pravdepodobne aj v kresťanskej obci v Ríme, kde Marek podľa tradície napísal toto evanjelium.

Mk 15,23-27 - Mt 27, 34-38; Lk 23, 33-34; Jn 19, 18-24.

Mk 15,24 - Ž 22, 19.

Mk 15,25 - Doslovne "tretia hodina", alebo v širšom zmysle čas od 9. do 12. hodiny.

Mk 15,28 - Tento verš Neovulgáta vynecháva; je to interpolácia z Lk 22, 37. Text znel: "A splnilo sa Písmo, ktoré hovorí: ,Započítali ho medzi zločincov.'"

Mk 15,29-32 - Mt 27, 39-44; Lk 23, 35-38.

Mk 15,33-41 - Mt 27, 45-56; Lk 23, 44-47. 49; Jn 19, 28-38.

Mk 15,34 - Ž 22, 2.

Mk 15,36 - Ž 69, 22.

Mk 15,38 - "Chrámová opona" bol záves v chráme, ktorý oddeľoval Svätyňu od Svätyne svätých.

Mk 15,42-47 - Mt 27, 57-61; Lk 23, 50-55; Jn 19, 38-42.

Mk 15,44 - Pilát sa zadivil, že Ježiš zomrel tak skoro. Ukrižovaní sa obyčajne trápievali na kríži dva-tri dni.