Verš 1
Erat autem Pascha et Azy ma post biduum. Et quaerebant summi sacerdotes et scribae, quomodo eum dolo tenerent et occiderent;
Mt 26:2 - “ Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis traditur, ut crucifigatur ”.
Lk 22:1 - Appropinquabat autem dies festus Azymorum, qui dici tur Pascha.
Jn 11:55 - Proximum autem erat Pascha Iudaeorum, et ascenderunt multi Hierosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos.
Jn 13:1 - Ante diem autem festum Pa schae, sciens Iesus quia venit eius hora, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.
Verš 3
Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi puri pretiosi; fracto alabastro, effudit super caput eius.
Mt 26:6 - Cum autem esset Iesus in Bethania, in domo Simonis leprosi,
Lk 7:37 - Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuit in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti;
Jn 11:2 - Maria autem erat, quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur.
Jn 12:3 - Maria ergo accepit libram unguenti nardi puri, pretiosi, et unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius; domus autem impleta est ex odore unguenti.
Verš 7
Semper enim pauperes habetis vobiscum et, cum volueritis, potestis illis bene facere; me autem non semper habetis.
Dt 15:11 - Non deerunt pauperes in terra habitationis tuae; idcirco ego praecipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra tua.
Verš 10
Et Iudas Iscarioth, unus de Duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis.
Mt 26:14 - Tunc abiit unus de Duodecim, qui dicebatur Iudas Iscariotes, ad principes sacerdotum
Lk 22:4 - et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis.
Verš 12
Et primo die Azymorum, quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli eius: “ Quo vis eamus et paremus, ut manduces Pascha? ”.
Mt 26:17 - Prima autem Azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: “ Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? ”.
Lk 22:7 - Venit autem dies Azymorum, in qua necesse erat occidi Pascha.
Ex 12:17 - Et observabitis azyma, in eadem enim ipsa die eduxi exercitum vestrum de terra Aegypti; et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo.
Verš 17
Et vespere facto, venit cum Duodecim.
Mt 26:20 - Vespere autem facto, discumbebat cum Duodecim.
Lk 22:14 - Et cum facta esset hora, discubuit, et apostoli cum eo.
Verš 18
Et discumbentibus eis et manducantibus, ait Iesus: “ Amen dico vobis: Unus ex vobis me tradet, qui manducat mecum ”.
Ž 41:9 - “ Maleficium effusum est in eo; et, qui decumbit, non adiciet ut resurgat ”.
Sk 1:17 - quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerii huius.
Verš 22
Et manducantibus illis, accepit panem et benedicens fregit et dedit eis et ait: “ Sumite: hoc est corpus meum ”.
Mt 26:26 - Cenantibus autem eis, accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis et ait: “ Accipite, comedite: hoc est corpus meum ”.
Lk 22:19 - Et accepto pane, gratias egit et fregit et dedit eis dicens: “ Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. Hoc facite in meam commemorationem ”.
1Kor 11:23 - Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Iesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem
Verš 27
Et ait eis Iesus: “ Omnes scandalizabimini, quia scriptum est: “Percutiam pastorem, et dispergentur oves”.
Mt 26:31 - Tunc dicit illis Iesus: “ Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: "Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis".
Jn 16:32 - Ecce venit hora et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis; et non sum solus, quia Pater mecum est.
Za 13:7 - Framea, suscitare super pastorem meum et super virum cohaerentem mihi, dicit Dominus exercituum. Percute pastorem, et dispergentur oves, et convertam manum meam contra parvulos.
Verš 28
Sed posteaquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam ”.
Mt 26:32 - Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam ”.
Mt 28:10 - Tunc ait illis Iesus: “ Nolite timere; ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam et ibi me videbunt ”.
Mk 16:7 - Sed ite, dicite discipulis eius et Petro: “Praecedit vos in Galilaeam. Ibi eum videbitis, sicut dixit vobis” ”.
Verš 30
Et ait illi Iesus: “ Amen dico tibi: Tu hodie, in nocte hac, priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus ”.
Mt 26:34 - Ait illi Iesus: “ Amen dico tibi: In hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis ”.
Lk 22:34 - Et ille dixit: “ Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me ”.
Jn 13:38 - Respondet Iesus: “ Animam tuam pro me pones? Amen, amen dico tibi: Non cantabit gallus, donec me ter neges.
Verš 31
At ille amplius loquebatur: “ Et si oportuerit me commori tibi, non te negabo ”. Similiter autem et omnes dicebant.
Jn 13:37 - Dicit ei Petrus: “ Domine, quare non possum te sequi modo? Animam meam pro te ponam ”.
Verš 32
Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani; et ait discipulis suis: “ Sedete hic, donec orem ”.
Mt 26:36 - Tunc venit Iesus cum illis in praedium, quod dicitur Gethsemani. Et dicit discipulis: “ Sedete hic, donec vadam illuc et orem ”.
Lk 22:39 - Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum; secuti sunt autem illum et discipuli.
Jn 18:1 - Haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli eius.
Verš 34
et ait illis: “ Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate ”.
Jn 12:27 - Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hora hac? Sed propterea veni in horam hanc.
Verš 35
Et cum processisset paululum, procidebat super terram et orabat, ut, si fieri posset, transiret ab eo hora;
Lk 22:41 - Et ipse avulsus est ab eis, quantum iactus est lapidis, et, positis genibus, orabat
Verš 36
et dicebat: “ Abba, Pater! Omnia tibi possibilia sunt. Transfer calicem hunc a me; sed non quod ego volo, sed quod tu ”.
Jn 6:38 - quia descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius, qui misit me.
Verš 37
Et venit et invenit eos dormientes; et ait Petro: “ Simon, dormis? Non potuisti una hora vigilare?
Mt 26:40 - Et venit ad discipulos et invenit eos dormientes; et dicit Petro: “ Sic non potuistis una hora vigilare mecum?
Lk 22:45 - Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos, invenit eos dormientes prae tristitia
Verš 38
Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus, caro vero infirma ”.
Gal 5:17 - Caro enim concupiscit adversus Spiritum, Spiritus autem adversus carnem; haec enim invicem adversantur, ut non, quaecumque vultis, illa faciatis.
Verš 43
Et confestim, adhuc eo loquente, venit Iudas unus ex Duodecim, et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et scribis et senioribus.
Mt 26:47 - Et adhuc ipso loquente, ecce Iudas, unus de Duodecim, venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum et senioribus populi.
Lk 22:47 - Adhuc eo loquente, ecce turba; et, qui vocabatur Iudas, unus de Duodecim, antecedebat eos et appropinquavit Iesu, ut oscularetur eum.
Jn 18:3 - Iudas ergo, cum accepisset cohortem et a pontificibus et pharisaeis ministros, venit illuc cum lanternis et facibus et armis.
Verš 45
Et cum venisset, statim accedens ad eum ait: “ Rabbi ”; et osculatus est eum.
2Sam 20:9 - Dixitque Ioab ad Amasam: “ Estne pax tibi, mi frater? ”. Et tenuit manu dextera mentum Amasae, ut oscularetur eum.
Verš 49
Cotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis; sed adimpleantur Scripturae ”.
Ž 22:6 - ad te clamaverunt et salvi facti sunt, in te speraverunt et non sunt confusi.
Ž 69:9 - extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae.
Lk 24:25 - Et ipse dixit ad eos: “ O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus, quae locuti sunt Prophetae!
Verš 50
Et relinquentes eum omnes fugerunt.
Jób 19:13 - Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me.
Ž 88:8 - Super me gravatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.
Verš 53
Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem; et conveniunt omnes summi sacerdotes et seniores et scribae.
Mt 26:57 - Illi autem tenentes Iesum duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribae et seniores convenerant.
Lk 22:54 - Comprehendentes autem eum, duxerunt et introduxerunt in domum principis sacerdotum. Petrus vero sequebatur a longe.
Jn 18:13 - et adduxerunt ad Annam primum; erat enim socer Caiphae, qui erat pontifex anni illius.
Jn 18:24 - Misit ergo eum Annas ligatum ad Caipham pontificem.
Verš 55
Summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversus Iesum testimonium, ut eum morte afficerent, nec inveniebant.
Mt 26:59 - Principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent,
Sk 6:13 - et statuerunt testes falsos dicentes: “ Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et Legem;
Verš 58
“ Nos audivimus eum dicentem: “Ego dissolvam templum hoc manu factum et intra triduum aliud non manu factum aedificabo” ”.
Mk 15:29 - Et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes: “ Vah, qui destruit templum et in tribus diebus aedificat;
Jn 2:19 - Respondit Iesus et dixit eis: “ Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud ”.
Verš 60
Et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens: “ Non respondes quidquam ad ea, quae isti testantur adversum te? ”.
Mt 26:62 - Et surgens princeps sacerdotum ait illi: “ Nihil respondes? Quid isti adversum te testificantur? ”.
Verš 61
Ille autem tacebat et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei: “ Tu es Christus filius Benedicti? ”.
Iz 53:7 - Afflictus est et ipse subiecit se et non aperuit os suum; sicut agnus, qui ad occisionem ducitur, et quasi ovis, quae coram tondentibus se obmutuit et non aperuit os suum.
Sk 8:32 - Locus autem Scripturae, quem legebat, erat hic: “ Tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperit os suum.
Verš 62
Iesus autem dixit: “ Ego sum, et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli ”.
Dan 7:13 - Aspiciebam ergo in visione noctis: et ecce cum nubibus caeli quasi Filius hominis veniebat et usque ad Antiquum dierum pervenit, et in conspectu eius obtulerunt eum;
Mt 16:27 - Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opus eius.
Mt 24:30 - Et tunc parebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria multa;
Mt 25:31 - Cum autem venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super thronum gloriae suae.
Lk 21:27 - Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate et gloria magna.
Sk 1:11 - qui et dixerunt: “ Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum ”.
1Sol 4:16 - quoniam ipse Dominus in iussu, in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi;
2Sol 1:10 - cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt; quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo.
Zjv 1:7 - Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt, et plangent se super eum omnes tribus terrae. Etiam, amen.
Verš 65
Et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei: “ Prophetiza ”; et ministri alapis eum caedebant.
Jób 16:10 - Aperuerunt super me ora sua et exprobrantes percusserunt maxillam meam, simul conferti contra me.
Iz 50:6 - Dorsum meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus: faciem meam non averti ab increpationibus et sputis.
Jn 19:3 - et veniebant ad eum et dicebant: “ Ave, rex Iudaeorum! ”, et dabant ei alapas.
Verš 66
Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis
Mt 26:58 - Petrus autem sequebatur eum a longe usque in aulam principis sacerdotum; et ingressus intro sede bat cum ministris, ut videret finem.
Mt 26:69 - Petrus vero sedebat foris in atrio; et accessit ad eum una ancilla dicens: “ Et tu cum Iesu Galilaeo eras! ”.
Lk 22:55 - Accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis, sedebat Petrus in medio eorum.
Jn 18:16 - Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae et introduxit Petrum.
Verš 69
Et ancilla, cum vidisset illum, rursus coepit dicere circumstantibus: “ Hic ex illis est! ”.
Mt 26:71 - Exeunte autem illo ad ianuam, vidit eum alia et ait his, qui erant ibi: “ Hic erat cum Iesu Nazareno! ”.
Lk 22:58 - “ Mulier, non novi illum! ”. Et post pusillum alius videns eum dixit: “ Et tu de illis es! ”. Petrus vero ait: “ O homo, non sum! ”.
Jn 18:25 - Erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: “ Numquid et tu ex discipulis eius es? ”. Negavit ille et dixit: “ Non sum! ”.
Verš 72
Et statim iterum gallus cantavit; et recordatus est Petrus verbi, sicut dixerat ei Iesus: “ Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis ”. Et coepit flere.
Mt 26:34 - Ait illi Iesus: “ Amen dico tibi: In hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis ”.
Lk 22:61 - Et conversus Dominus respexit Petrum; et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixit ei: “ Priusquam gallus cantet hodie, ter me negabis ”.
Jn 13:38 - Respondet Iesus: “ Animam tuam pro me pones? Amen, amen dico tibi: Non cantabit gallus, donec me ter neges.
Jn 18:27 - Iterum ergo negavit Petrus; et statim gallus cantavit.
Mk 14,1-2 - Mt 26, 2-5; Lk 22, 1-2; Jn 11, 47-53.
Mk 14,1 - Veľká noc a sviatok Nekvasených chlebov boli dva rozdielne sviatky, ktoré však prakticky splývali. Veľká noc sa začínala večer 14. nisana (pre Židov bol vtedy už 15. nisan, lebo nový deň sa začínal večer). Sviatok Nekvasených chlebov trval od 15. do 21. nisana, teda jeden týždeň. Cez týchto 7 dní sa nesmel jesť kysnutý chlieb.
Mk 14,3-9 - Mt 26, 6-13; Jn 12, 1-8.
Mk 14,3 - Z koreňov indickej rastliny nardu pripravovali voňavý olej. Alabaster je jemnozrnný, snehobiely priesvitný sadrovec, z ktorého sa zhotovovali nádobky na voňavé oleje, drahé masti a poháre na pitie. Názov je odvodený od mesta Alabastron v Hornom Egypte, kde sa vyskytuje zvláštna odroda tohto nerastu.
Mk 14,5 - Denár - pozri poznámku k Mt 26, 15.
Mk 14,8 - Pomazanie mŕtvych ako skutok milosrdenstva sa u Židov považoval za niečo lepšie ako almužna.
Mk 14,10-11 - Mt 26, 14-16; Lk 22, 3-6.
Mk 14,12-16 - Mt 26, 17-19; Lk 22, 7-13.
Mk 14,14 - "Pán domu" bol asi otec samého evanjelistu Marka. V jeho dome sa neskôr schádzali prví jeruzalemskí veriaci na bohoslužbu.
Mk 14,17-21 - Mt 26, 20-25; Lk 22, 21-23; Jn 13, 18. 21-23.
Mk 14,18 - Ž 41, 10.
Mk 14,22-25 - Mt 26, 26-29; Lk 22, 15-20; 1 Kor 11, 23-25.
Mk 14,26-31 - Mt 26, 30-35; Lk 22, 31-34.39; Jn 13, 36-38.
Mk 14,27 - Ježiš sa odvoláva na Zachariášovo proroctvo (13, 7).
Mk 14,32-42 - Mt 26, 36-46; Lk 22, 40-45.
Mk 14,36 - Marek zachoval v aramejskom jazyku oslovenie, ktorým Ježiš oslovoval nebeského Otca. Ide o dôverné oslovenie, ako asi naše "otecko".
Mk 14,43-52 - Mt 26, 47-56; Lk 22, 47-53; Jn 18, 2-11.
Mk 14,51-52 - Marek tu opisuje takú udalosť, ktorej musel byť očitým svedkom. Nevylučuje sa, že pozemok Getsemani patril Markovým rodičom, tak ako večeradlo. Marek tam mohol nocovať. Na hlučný príchod vojakov sa prebudil. Prikryl sa plachtou a vyšiel sa pozrieť, čo sa robí. Ježiša práve odvádzali poviazaného, a preto išiel zahalený do plachty za nimi. Aj jeho chceli chytiť, ale ušiel im tak, že im plachtu nechal v rukách.
Mk 14,53-65 - Mt 26, 57-68; Lk 22, 63-71; Jn 18, 13-24.
Mk 14,61 - Výrazy "syn Požehnaného" čiže "Zvelebeného" a "po pravici Moci" sa vtedy používali z úcty k Bohu, ktorého meno nevyslovovali.
Mk 14,62 - Ž 110, 1; Dan 7, 13.
Mk 14,68-72 - Mt 26, 69-75; Lk 22, 55-62; Jn 18, 15-18. 25-27.