výhody registrácie

Evanjelium podľa Marka

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Mk 13, 1-37

1 Et cum egrederetur de tem plo, ait illi unus ex discipulis suis: “ Magister, aspice quales lapides et quales structurae ”. 2 Et Iesus ait illi: “ Vides has magnas aedificationes? Hic non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur ”. 3 Et cum sederet in montem Olivarum contra templum, interrogabat eum separatim Petrus et Iacobus et Ioannes et Andreas: 4 “ Dic nobis: Quando ista erunt, et quod signum erit, quando haec omnia incipient consummari? ”. 5 Iesus autem coepit dicere illis: “ Videte, ne quis vos seducat. 6 Multi venient in nomine meo dicentes: “Ego sum”, et multos seducent. 7 Cum audieritis autem bella et opiniones bellorum, ne timueritis; oportet fieri sed nondum finis. 8 Exsurget enim gens super gentem, et regnum super regnum, erunt terrae motus per loca, erunt fames; initium dolorum haec. 9 Videte autem vosmetipsos. Tradent vos conciliis, et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis. 10 Et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium. 11 Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini, sed, quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus. 12 Et tradet frater fratrem in mortem, et pater filium; et consurgent filii in parentes et morte afficient eos; 13 et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit. 14 Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intellegat: tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes; 15 qui autem super tectum, ne descendat nec introeat, ut tollat quid de domo sua; 16 et, qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum. 17 Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! 18 Orate vero, ut hieme non fiat: 19 erunt enim dies illi tribulatio talis, qualis non fuit ab initio creaturae, quam condidit Deus, usque nunc, neque fiet. 20 Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro. Sed propter electos, quos elegit, breviavit dies. 21 Et tunc, si quis vobis dixerit: “Ecce hic est Christus, ecce illic”, ne credideritis. 22 Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos, si potest fieri, electos. 23 Vos autem videte; praedixi vobis omnia. 24 Sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum, 25 et erunt stellae de caelo decidentes, et virtutes, quae sunt in caelis, movebuntur. 26 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria. 27 Et tunc mittet angelos et congregabit electos suos a quattuor ventis, a summo terrae usque ad summum caeli. 28 A ficu autem discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit et germinaverit folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas. 29 Sic et vos, cum videritis haec fieri, scitote quod in proximo sit in ostiis. 30 Amen dico vobis: Non transiet generatio haec, donec omnia ista fiant. 31 Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. 32 De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in caelo neque Filius, nisi Pater. 33 Videte, vigilate; nescitis enim, quando tempus sit. 34 Sicut homo, qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem, unicuique opus suum, ianitori quoque praecepit, ut vigilaret. 35 Vigilate ergo; nescitis enim quando dominus domus veniat, sero an media nocte an galli cantu an mane; 36 ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes. 37 Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate! ”.

Mk 13, 1-37





Verš 32
De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in caelo neque Filius, nisi Pater.
Mt 24:36 - De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum neque Filius, nisi Pater solus.
Sk 1:7 - Dixit autem eis: “ Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate,

Verš 1
Et cum egrederetur de tem plo, ait illi unus ex discipulis suis: “ Magister, aspice quales lapides et quales structurae ”.
Mt 24:1 - Et egressus Iesus de templo ibat, et accesserunt discipuli eius, ut ostenderent ei aedificationes templi;
Lk 21:5 - Et quibusdam dicentibus de templo, quod lapidibus bonis et donis ornatum, esset dixit:

Verš 2
Et Iesus ait illi: “ Vides has magnas aedificationes? Hic non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur ”.
1Kr 9:7 - auferam Israel de superficie terrae, quam dedi eis, et templum, quod sanctificavi nomini meo, proiciam a conspectu meo; eritque Israel in proverbium et in fabulam cunctis populis,
Mi 3:12 - Propter hoc causa vestri Sion quasi ager arabitur, et Ierusalem quasi acervus lapidum erit, et mons templi in excelsa silvarum.
Lk 19:44 - et ad terram prosternent te et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae ”.

Verš 3
Et cum sederet in montem Olivarum contra templum, interrogabat eum separatim Petrus et Iacobus et Ioannes et Andreas:
Mt 24:3 - Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes: “ Dic nobis: Quando haec erunt, et quod signum adventus tui et consummationis saeculi? ”.
Lk 21:7 - Interrogaverunt autem illum dicentes: “ Praeceptor, quando ergo haec erunt, et quod signum, cum fieri incipient? ”.

Verš 4
“ Dic nobis: Quando ista erunt, et quod signum erit, quando haec omnia incipient consummari? ”.
Sk 1:6 - Igitur qui convenerant, interrogabant eum dicentes: “ Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israeli? ”.

Verš 5
Iesus autem coepit dicere illis: “ Videte, ne quis vos seducat.
Jer 29:8 - Haec enim dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Non vos seducant prophetae vestri, qui sunt in medio vestrum, et divini vestri, et ne attendatis ad somnia vestra, quae vos somniatis,
Ef 5:6 - Nemo vos decipiat inanibus verbis; propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae.
2Sol 2:2 - ut non cito moveamini a sensu neque terreamini, neque per spiritum neque per verbum neque per epistulam tamquam per nos, quasi instet dies Domini.
1Jn 4:1 - Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint, quoniam multi pseudoprophetae prodierunt in mundum.

Verš 6
Multi venient in nomine meo dicentes: “Ego sum”, et multos seducent.
Jer 14:14 - Et dixit Dominus ad me: “ Falso prophetae vaticinantur in nomine meo: non misi eos et non praecepi eis neque locutus sum ad eos; visionem mendacem et divinationem et fraudulentiam et seductionem cordis sui prophetant vobis.
Jer 23:21 - Non mittebam prophetas, et ipsi currebant; non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant.

Verš 33
Videte, vigilate; nescitis enim, quando tempus sit.
Mt 24:42 - Vigilate ergo, quia nescitis qua die Dominus vester venturus sit.
Mt 25:13 - Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam.
Lk 12:40 - Et vos estote parati, quia, qua hora non putatis, Filius hominis venit ”.
Lk 21:36 - Vigilate itaque omni tempore orantes, ut possitis fugere ista omnia, quae futura sunt, et stare ante Filium hominis ”.
1Sol 5:6 - igitur non dormiamus sicut ceteri, sed vigilemus et sobrii simus.

Verš 8
Exsurget enim gens super gentem, et regnum super regnum, erunt terrae motus per loca, erunt fames; initium dolorum haec.
Iz 19:2 - “ Et concurrere faciam Aegyptios adversus Aegyptios; et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum, civitas adversus civitatem, regnum adversus regnum.

Verš 9
Videte autem vosmetipsos. Tradent vos conciliis, et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis.
Mt 10:17 - Cavete autem ab hominibus; tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos;
Mt 24:9 - Tunc tradent vos in tribulationem et occident vos, et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.
Lk 21:12 - Sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias, et trahemini ad reges et praesides propter nomen meum;
Jn 15:19 - Si de mundo essetis, mundus, quod suum est, diligeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.
Jn 16:2 - Absque synagogis facient vos; sed venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo.
Zjv 2:10 - Nihil horum timeas, quae passurus es. Ecce missurus est Diabolus ex vobis in carcerem, ut tentemini, et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae.

Verš 11
Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini, sed, quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus.
Mt 10:19 - Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini.
Lk 12:11 - Cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates, nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis:
Lk 21:4 - Nam omnes hi ex abundantia sua miserunt in munera; haec autem ex inopia sua omnem victum suum, quem habebat, misit ”.

Verš 12
Et tradet frater fratrem in mortem, et pater filium; et consurgent filii in parentes et morte afficient eos;
Ez 38:21 - Et convocabo adversus eum in cunctis montibus meis gladium, ait Dominus Deus; gladius uniuscuiusque in fratrem suum dirigetur.
Mi 7:6 - quia filius contumeliam facit patri, filia consurgit adversus matrem suam, nurus adversus socrum suam: inimici hominis domestici eius.

Verš 13
et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.
Mt 10:22 - Et eritis odio omnibus propter nomen meum; qui autem perseveraverit in finem, hic salvus erit.
Mt 24:13 - qui autem permanserit usque in finem, hic salvus erit.
Lk 21:19 - In patientia vestra possidebitis animas vestras.
Zjv 2:7 - Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. Vincenti dabo ei edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei.
Zjv 2:10 - Nihil horum timeas, quae passurus es. Ecce missurus est Diabolus ex vobis in carcerem, ut tentemini, et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae.

Verš 14
Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intellegat: tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes;
Mt 24:15 - Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intellegat:
Lk 21:20 - Cum autem videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio eius.
Dan 9:27 - Confirmabit autem pactum multis hebdomade una; et in dimidio hebdomadi deficiet hostia et sacrificium, et erit super alam abominationis vastator, et usquedum consummatio et decretum effundantur super vastatorem ”.
Lk 21:21 - Tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes; et, qui in medio eius, discedant; et, qui in regionibus, non intrent in eam.

Verš 21
Et tunc, si quis vobis dixerit: “Ecce hic est Christus, ecce illic”, ne credideritis.
Mt 24:23 - Tunc si quis vobis dixerit: “Ecce hic Christus” aut: “Hic”, nolite credere.
Lk 21:8 - Qui dixit: “ Videte, ne seducamini. Multi enim venient in nomine meo dicentes: “Ego sum” et: “Tempus appropinquavit”. Nolite ergo ire post illos.

Verš 22
Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos, si potest fieri, electos.
Dt 13:1 - Quod praecipio vobis, hoc custodite et facite, nec addas quidquam nec minuas.
2Sol 2:11 - Et ideo mittit illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio,

Verš 24
Sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum,
Iz 13:10 - Quoniam stellae caeli et sidera eius non expandent lumen suum; obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo.
Ez 32:7 - et operiam, cum exstinctus fueris, caelum et nigrescere faciam stellas eius: solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum;
Joe 2:31 -
Joe 3:15 -
Mt 24:29 - Statim autem post tribulationem dierum illorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur.
Lk 21:25 - Et erunt signa in sole et luna et stellis, et super terram pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum,
Zjv 6:12 - Et vidi, cum aperuisset sigillum sextum, et terraemotus factus est magnus, et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus, et luna tota facta est sicut sanguis,

Verš 26
Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.
Dan 7:10 - Fluvius igneus effluebat et egrediebatur a facie eius; milia milium ministrabant ei, et decies milies centena milia assistebant ei: iudicium sedit, et libri aperti sunt.
Mt 16:27 - Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opus eius.
Mt 24:30 - Et tunc parebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria multa;
Mk 14:62 - Iesus autem dixit: “ Ego sum, et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli ”.
Lk 21:27 - Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate et gloria magna.
Sk 1:11 - qui et dixerunt: “ Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum ”.
1Sol 4:16 - quoniam ipse Dominus in iussu, in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi;
2Sol 1:10 - cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt; quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo.
Zjv 1:7 - Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt, et plangent se super eum omnes tribus terrae. Etiam, amen.

Verš 28
A ficu autem discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit et germinaverit folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas.
Mt 24:32 - Ab arbore autem fici discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas.
Lk 21:29 - Et dixit illis similitudinem: “ Videte ficulneam et omnes arbores:

Verš 31
Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
Ž 102:26 - Initio terram fundasti; et opera manuum tuarum sunt caeli.
Iz 40:8 - Exsiccatum est fenum, et cecidit flos; verbum autem Dei nostri manet in aeternum.
Iz 51:6 - Levate in caelum oculos vestros et inspicite in terram deorsum, quia caeli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores eius sicut haec interibunt. Salus autem mea in sempiternum erit, et iustitia mea non deficiet.
Heb 1:11 - Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes ut vestimentum veterascent,

Mk 13,1-4 - Mt 24, 1-3; Lk 21, 5-7.

Mk 13,2 - V rámci svojej predpovede o páde Jeruzalema Ježiš hovorí aj o znameniach, ktoré budú predchádzať koniec sveta. Pozri poznámku k Mt 24, 2.

Mk 13,5-13 - Mt 24, 4-14; Lk 21, 8-19.

Mk 13,14-18 - Mt 24, 15-19; Lk 21, 20-24.

Mk 13,14 - Dan 9, 27.

Mk 13,19-23 - Mt 24, 20-25.

Mk 13,19 - Dan 12, 1.

Mk 13,24-27 - Mt 24, 29-31; Lk 21, 25-28.

Mk 13,24 sl - Iz 13, 10; 34, 4.

Mk 13,26 - Dan 7, 13-14.

Mk 13,28-32 - Mt 24, 32-36; Lk 21, 29-33.

Mk 13,30 - "Nepominie sa toto pokolenie" je podľa niektorých biblistov určením času skazy Jeruzalema. Akoby povedal: Stane sa to čoskoro.

Mk 13,32 - Ježiš ako Bohočlovek dobre vie, kedy bude koniec sveta. Nie je však vôľa Otca, aby presný čas tohto konca vopred ľuďom oznámil.

Mk 13,33-37 - Mt 24, 42-51; Lk 21, 34-36.