výhody registrácie

Evanjelium podľa Marka

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Mk 11, 1-32

1 Et cum appropinquarent Hierosolymae, Bethphage et Bethaniae ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis 2 et ait illis: “ Ite in castellum, quod est contra vos, et statim introeuntes illud invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit; solvite illum et adducite. 3 Et si quis vobis dixerit: “Quid facitis hoc?”, dicite: “Domino necessarius est, et continuo illum remittit iterum huc” ”. 4 Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum. 5 Et quidam de illic stantibus dicebant illis: “ Quid facitis solventes pullum? ”. 6 Qui dixerunt eis, sicut dixerat Iesus; et dimiserunt eis. 7 Et ducunt pullum ad Iesum et imponunt illi vestimenta sua; et sedit super eum. 8 Et multi vestimenta sua straverunt in via, alii autem frondes, quas exciderant in agris. 9 Et qui praeibant et qui sequebantur, clamabant: “ Hosanna! Benedictus, qui venit in nomine Domini! 10 Benedictum, quod venit regnum patris nostri David! Hosanna in excelsis! ”. 11 Et introivit Hierosolymam in templum; et circumspectis omnibus, cum iam vespera esset hora, exivit in Bethaniam cum Duodecim. 12 Et altera die cum exirent a Bethania, esuriit. 13 Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea; et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia: non enim erat tempus ficorum. 14 Et respondens dixit ei: “ Iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet ”. Et audiebant discipuli eius. 15 Et veniunt Hierosolymam. Et cum introisset in templum, coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit; 16 et non sinebat, ut quisquam vas transferret per templum. 17 Et docebat dicens eis: “ Non scriptum est: “Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus”? Vos autem fecistis eam speluncam latronum ”. 18 Quo audito, principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent; timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius. 19 Et cum vespera facta esset, egrediebantur de civitate. 20 Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus. 21 Et recordatus Petrus dicit ei: “ Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit ”. 22 Et respondens Iesus ait illis: “ Habete fidem Dei! 23 Amen dico vobis: Quicumque dixerit huic monti: “Tollere et mittere in mare”, et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit quia, quod dixerit, fiat, fiet ei. 24 Propterea dico vobis: Omnia, quaecumque orantes petitis, credite quia iam accepistis, et erunt vobis. 25 Et cum statis in oratione, dimittite, si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra ”. 27 Et veniunt rursus Hierosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores 28 et dicebant illi: “ In qua potestate haec facis? Vel quis tibi dedit hanc potestatem, ut ista facias? ”. 29 Iesus autem ait illis: “ Interrogabo vos unum verbum, et respondete mihi; et dicam vobis, in qua potestate haec faciam: 30 Baptismum Ioannis de caelo erat an ex hominibus? Respondete mihi ”. 31 At illi cogitabant secum dicentes: “ Si dixerimus: “De caelo”, dicet: “Quare ergo non credidistis ei?”; 32 si autem dixerimus: “Ex hominibus?” ”. Timebant populum: omnes enim habebant Ioannem quia vere propheta esset. 33 Et respondentes dicunt Iesu: “ Nescimus ”. Et Iesus ait illis: “ Neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam ”.

Mk 11, 1-32





Verš 32
si autem dixerimus: “Ex hominibus?” ”. Timebant populum: omnes enim habebant Ioannem quia vere propheta esset.
Mt 14:5 - Et volens illum occidere, timuit populum, quia sicut prophetam eum habebant.
Mk 6:20 - Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiebat eum, et, audito eo, multum haesitabat et libenter eum audiebat.

Verš 1
Et cum appropinquarent Hierosolymae, Bethphage et Bethaniae ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis
Mt 21:1 - Et cum appropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage, ad montem Oliveti, tunc Iesus misit duos discipulos
Lk 19:29 - Et factum est, cum appropinquasset ad Bethfage et Bethaniam, ad montem, qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos

Verš 7
Et ducunt pullum ad Iesum et imponunt illi vestimenta sua; et sedit super eum.
Jn 12:14 - Invenit autem Iesus asellum et sedit super eum, sicut scriptum est:
2Kr 9:13 - Festinaverunt itaque et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus eius super structuram graduum et cecinerunt tuba atque dixerunt: “ Regnavit Iehu! ”.

Verš 9
Et qui praeibant et qui sequebantur, clamabant: “ Hosanna! Benedictus, qui venit in nomine Domini!
Ž 118:26 - Benedictus, qui venit in nomine Domini. Benedicimus vobis de domo Domini.

Verš 11
Et introivit Hierosolymam in templum; et circumspectis omnibus, cum iam vespera esset hora, exivit in Bethaniam cum Duodecim.
Mt 21:12 - Et intravit Iesus in templum et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas nummulariorum evertit et cathedras vendentium columbas,
Mt 21:14 - Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo, et sanavit eos.
Lk 19:45 - Et ingressus in templum, coepit eicere vendentes
Jn 2:14 - Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas, et nummularios sedentes;

Verš 12
Et altera die cum exirent a Bethania, esuriit.
Mt 21:18 - Mane autem revertens in civitatem, esuriit.

Verš 15
Et veniunt Hierosolymam. Et cum introisset in templum, coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit;
Mt 21:12 - Et intravit Iesus in templum et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas nummulariorum evertit et cathedras vendentium columbas,
Lk 19:45 - Et ingressus in templum, coepit eicere vendentes
Jn 2:14 - Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas, et nummularios sedentes;

Verš 17
Et docebat dicens eis: “ Non scriptum est: “Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus”? Vos autem fecistis eam speluncam latronum ”.
Mt 21:13 - et dicit eis: “ Scriptum est: "Domus mea domus orationis vocabitur". Vos autem facitis eam speluncam latronum ”.
Lk 19:46 - dicens illis: “ Scriptum est: “Et erit domus mea domus orationis”. Vos autem fecistis illam speluncam latronum ”.
1Kr 8:29 - ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte ac die, super locum, de quo dixisti: “Erit nomen meum ibi”, ut exaudias orationem, qua orat te servus tuus in loco isto,
Iz 56:7 - adducam eos in montem sanctum meum et laetificabo eos in domo orationis meae: holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo, quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis ”.
Jer 7:11 - Numquid spelunca latronum facta est domus ista, super quam invocatum est nomen meum in oculis vestris? Ecce, etiam ego vidi, dicit Dominus.

Verš 18
Quo audito, principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent; timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius.
Jn 7:19 - Nonne Moyses dedit vobis legem? Et nemo ex vobis facit legem. Quid me quaeritis interficere? ”.

Verš 23
Amen dico vobis: Quicumque dixerit huic monti: “Tollere et mittere in mare”, et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit quia, quod dixerit, fiat, fiet ei.
Mt 17:20 - Ille autem dicit illis: “ Propter modicam fidem vestram. Amen quippe dico vobis: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: “Transi hinc illuc!”, et transibit, et nihil impossibile erit vobis ”.
Mt 21:21 - Respondens autem Iesus ait eis: “ Amen dico vobis: Si habueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: “Tolle et iacta te in mare”, fiet.
Lk 17:6 - Dixit autem Dominus: “ Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic arbori moro: “Eradicare et transplantare in mare”, et oboediret vobis.

Verš 24
Propterea dico vobis: Omnia, quaecumque orantes petitis, credite quia iam accepistis, et erunt vobis.
Jer 29:12 - Et invocabitis me et ibitis; et orabitis me, et ego exaudiam vos.
Mt 7:7 - Petite, et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
Lk 11:9 - Et ego vobis dico: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
Jn 14:13 - Et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio;
Jn 15:17 - Haec mando vobis, ut diligatis invicem.
Jn 16:24 - Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
Jak 1:5 - Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei.
1Jn 3:22 - et, quodcumque petierimus, accipimus ab eo, quoniam mandata eius custodimus et ea, quae sunt placita coram eo, facimus.
1Jn 5:14 - Et haec est fiducia, quam habemus ad eum, quia si quid petierimus secundum voluntatem eius, audit nos.

Verš 25
Et cum statis in oratione, dimittite, si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra ”.
Mt 6:14 - Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester caelestis;
Kol 3:13 - supportantes invicem et donantes vobis ipsis, si quis adversus aliquem habet querelam; sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos;

Verš 26
Mt 18:35 - Sic et Pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris ”.

Verš 27
Et veniunt rursus Hierosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores
Mt 21:23 - Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes: “ In qua potestate haec facis? Et quis tibi dedit hanc potestatem? ”.
Lk 20:1 - Et factum est in una dierum, docente illo populum in tem plo et evangelizante, supervenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus

Verš 28
et dicebant illi: “ In qua potestate haec facis? Vel quis tibi dedit hanc potestatem, ut ista facias? ”.
Ex 2:14 - Qui respondit: “ Quis te constituit principem et iudicem super nos? Num occidere me tu vis, sicut occidisti Aegyptium? ”. Timuit Moyses et ait: “ Quomodo palam factum est verbum istud? ”.
Sk 4:7 - et statuentes eos in medio interrogabant: “ In qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos? ”.
Sk 7:27 - Qui autem iniuriam faciebat proximo, reppulit eum dicens: “Quis te constituit principem et iudicem super nos?

Mk 11,1-11 - Mt 21, 1-11; Lk 19, 28-38; Jn 12, 12-19.

Mk 11,9 - Ž 118, 25-26.

Mk 11,12-14 - Mt 21, 18-19.

Mk 11,12 - Bol to pondelok Veľkého týždňa. O figovníku pozri poznámku k Mt 21, 18-22.

Mk 11,15-19 - Mt 21, 12-17; Lk 19, 45-48; Jn 2, 14-16.

Mk 11,17 - Iz 56, 7; Jer 7, 11.Marek ako jediný zo synoptikov úmyselne uvádza celý výrok Izaiáša, ktorý hovorí o univerzálnosti mesiášskeho kultu.

Mk 11,20-25 - Mt 21, 20-22.

Mk 11,20 - Bol to utorok Veľkého týždňa.

Mk 11,26 - Tento verš Neovulgáta vynecháva. Ide o interpoláciu z Mt 6, 15. Text znel: "Ale ak vy neodpustíte ľuďom, ani váš Otec neodpustí vaše hriechy."

Mk 11,27-33 - Mt 21, 23-27; Lk 20, 1-8.