výhody registrácie

Evanjelium podľa Marka

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Mk 1, 1-45

1 Initium evangelii Iesu Christi Filii Dei. 2 Sicut scriptum est in Isaia propheta: “ Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam; 3 vox clamantis in deserto: “Parate viam Domini, rectas facite semitas eius” ”, 4 fuit Ioannes Baptista in deserto praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum. 5 Et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua. 6 Et erat Ioannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos eius, et locustas et mel silvestre edebat. 7 Et praedicabat dicens: “ Venit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius. 8 Ego baptizavi vos aqua; ille vero baptizabit vos in Spiritu Sancto ”. 9 Et factum est in diebus illis, venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Ioanne. 10 Et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem in ipsum; 11 et vox facta est de caelis: “ Tu es Filius meus dilectus; in te complacui ”. 12 Et statim Spiritus expellit eum in desertum. 13 Et erat in deserto quadraginta diebus et tentabatur a Satana; eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi. 14 Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium Dei 15 et dicens: “ Impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei; paenitemini et credite evangelio ”. 16 Et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem Simonis mittentes in mare; erant enim piscatores. 17 Et dixit eis Iesus: “ Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum ”. 18 Et protinus, relictis retibus, secuti sunt eum. 19 Et progressus pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, et ipsos in navi componentes retia, 20 et statim vocavit illos. Et, relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis, abierunt post eum. 21 Et ingrediuntur Capharnaum. Et statim sabbatis ingressus synagogam docebat. 22 Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae. 23 Et statim erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo; et exclamavit 24 dicens: “ Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio qui sis: Sanctus Dei ”. 25 Et comminatus est ei Iesus dicens: “ Obmutesce et exi de homine! ”. 26 Et discerpens eum spiritus immundus et exclamans voce magna exivit ab eo. 27 Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: “ Quidnam est hoc? Doctrina nova cum potestate; et spiritibus immundis imperat, et oboediunt ei ”. 28 Et processit rumor eius statim ubique in omnem regionem Galilaeae. 29 Et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Ioanne. 30 Socrus autem Simonis decumbebat febricitans; et statim dicunt ei de illa. 31 Et accedens elevavit eam apprehensa manu; et dimisit eam febris, et ministrabat eis. 32 Vespere autem facto, cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes; 33 et erat omnis civitas congregata ad ianuam. 34 Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa eiecit et non sinebat loqui daemonia, quoniam sciebant eum. 35 Et diluculo valde mane surgens egressus est et abiit in desertum locum ibique orabat. 36 Et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant; 37 et cum invenissent eum, dixerunt ei: “ Omnes quaerunt te! ”. 38 Et ait illis: “ Eamus alibi in proximos vicos, ut et ibi praedicem: ad hoc enim veni ”. 39 Et venit praedicans in synagogis eorum per omnem Galilaeam et daemonia eiciens. 40 Et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flectens et dicens ei: “ Si vis, potes me mundare ”. 41 Et misertus extendens manum suam tetigit eum et ait illi: “ Volo, mundare! ”; 42 et statim discessit ab eo lepra, et mundatus est. 43 Et infremuit in eum statimque eiecit illum 44 et dicit ei: “Vide, nemini quidquam dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, quae praecepit Moyses, in testimonium illis ”. 45 At ille egressus coepit praedicare multum et diffamare sermonem, ita ut iam non posset manifesto in civitatem introire, sed foris in desertis locis erat; et conveniebant ad eum undique.

Mk 1, 1-45





Verš 2
Sicut scriptum est in Isaia propheta: “ Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam;
Mal 3:1 - Ecce ego mittam angelum meum, et praeparabit viam an te faciem meam; et statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum;
Mt 11:10 - Hic est, de quo scriptum est: "Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te".
Lk 7:27 - Hic est, de quo scriptum est: “Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te”.

Verš 3
vox clamantis in deserto: “Parate viam Domini, rectas facite semitas eius” ”,
Iz 40:3 - Vox clamantis: “ In deserto parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri.
Mt 3:3 - Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: “ Vox clamantis in deserto: "Parate viam Domini, rectas facite semitas eius!" ”.
Lk 3:4 - sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae: “ Vox clamantis in deserto: “Parate viam Domini, rectas facite semitas eius.
Jn 1:23 - Ait: “ Ego vox clamantis in deserto: “Dirigite viam Domini”, sicut dixit Isaias propheta ”.

Verš 4
fuit Ioannes Baptista in deserto praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum.
Mt 3:1 - In diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae
Lk 3:3 - Et venit in omnem regionem circa Iordanem praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum,
Jn 3:23 - Erat autem et Ioannes baptizans in Enon iuxta Salim, quia aquae multae erant illic, et adveniebant et baptizabantur;

Verš 5
Et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua.
Mt 3:5 - Tunc exibat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanem,
Lk 3:7 - Dicebat ergo ad turbas, quae exibant, ut baptizarentur ab ipso: “ Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira?

Verš 6
Et erat Ioannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos eius, et locustas et mel silvestre edebat.
2Kr 1:8 - At illi dixerunt: “ Vir in veste pilosa et zona pellicea accinctis renibus ”. Qui ait: “ Elias Thesbites est ”.
Mt 3:4 - Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis cameli et zonam pelliceam circa lumbos suos; esca autem eius erat locustae et mel silvestre.
Lv 11:22 - comedere debetis; ut est bruchus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac locusta, singula iuxta genus suum.

Verš 7
Et praedicabat dicens: “ Venit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius.
Mt 3:11 - Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni,
Lk 3:16 - respondit Ioannes dicens omnibus: “ Ego quidem aqua baptizo vos. Venit autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni;
Jn 1:27 - qui post me venturus est, cuius ego non sum dignus, ut solvam eius corrigiam calceamenti ”.

Verš 8
Ego baptizavi vos aqua; ille vero baptizabit vos in Spiritu Sancto ”.
Mt 3:11 - Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni,
Sk 1:5 - quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto non post multos hos dies ”.
Sk 11:16 - Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: “Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto”.
Sk 19:4 - Dixit autem Paulus: “ Ioannes baptizavit baptisma paenitentiae, populo dicens in eum, qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est in Iesum ”.
Iz 44:3 - Effundam enim aquas super terram sitientem et fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super stirpem tuam:
Joe 2:28 -
Sk 2:4 - et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus dabat eloqui illis.
Sk 11:15 - Cum autem coepissem loqui, decidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et super nos in initio.

Verš 10
Et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem in ipsum;
Mt 3:16 - Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua; et ecce aperti sunt ei caeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super se.
Lk 3:21 - Factum est autem, cum baptizaretur omnis populus, et Iesu baptizato et orante, apertum est caelum,
Jn 1:32 - Et testimonium perhibuit Ioannes dicens: “ Vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit super eum;

Verš 11
et vox facta est de caelis: “ Tu es Filius meus dilectus; in te complacui ”.
Ž 2:7 - Praedicabo decretum eius. Dominus dixit ad me: “ Filius meus es tu; ego hodie genui te.
Iz 42:1 - Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacet sibi in illo anima mea; dedi spiritum meum super eum, iudicium gentibus proferet.
Mt 3:17 - Et ecce vox de caelis dicens: “Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui ”.
Mt 17:5 - Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: “ Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite ”.
Mk 9:7 - Et facta est nubes obumbrans eos, et venit vox de nube: “ Hic est Filius meus dilectus; audite illum ”.
Lk 3:22 - et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba super ipsum; et vox de caelo facta est: “ Tu es Filius meus dilectus; in te complacui mihi ”.
Lk 9:35 - Et vox facta est de nube dicens: “ Hic est Filius meus electus; ipsum audite ”.
Kol 1:13 - qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae,
2Pt 1:17 - Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce prolata ad eum huiuscemodi a magnifica gloria: “ Filius meus, dilectus meus hic est, in quo ego mihi complacui ”;

Verš 12
Et statim Spiritus expellit eum in desertum.
Mt 4:1 - Tunc Iesus ductus est in de sertum a Spiritu, ut tentaretur a Diabolo.
Lk 4:1 - Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in deserto

Verš 14
Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium Dei
Mt 4:12 - Cum autem audisset quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilaeam.
Lk 4:14 - Et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam. Et fama exiit per universam regionem de illo.
Jn 4:43 - Post duos autem dies exiit inde in Galilaeam;

Verš 15
et dicens: “ Impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei; paenitemini et credite evangelio ”.
Iz 56:1 - Haec dicit Dominus: “ Custodite iudicium et facite iustitiam, quia iuxta est salus mea, ut veniat, et iustitia mea, ut reveletur ”.

Verš 16
Et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem Simonis mittentes in mare; erant enim piscatores.
Mt 4:18 - Ambulans autem iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare; erant enim piscatores.

Verš 17
Et dixit eis Iesus: “ Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum ”.
Jer 16:16 - Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos; et post haec mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte et de omni colle et de cavernis petrarum.
Ez 47:10 - Et stabunt super mare piscatores; ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erit; plurimae species erunt piscium eius, sicut pisces maris Magni, multitudinis nimiae.

Verš 18
Et protinus, relictis retibus, secuti sunt eum.
Mt 19:27 - Tunc respondens Petrus dixit ei: “ Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te. Quid ergo erit nobis? ”.
Mk 10:28 - Coepit Petrus ei dicere: “ Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te ”.
Lk 5:11 - Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt illum.
Lk 18:28 - Ait autem Petrus: “ Ecce nos dimisimus nostra et secuti sumus te ”.

Verš 19
Et progressus pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, et ipsos in navi componentes retia,
Mt 4:21 - Et procedens inde vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua; et vocavit eos.

Verš 21
Et ingrediuntur Capharnaum. Et statim sabbatis ingressus synagogam docebat.
Mt 4:13 - Et relicta Nazareth, venit et habitavit in Capharnaum maritimam
Lk 4:31 - Et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae. Et docebat illos sabbatis;

Verš 22
Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae.
Mt 7:28 - Et factum est, cum consummasset Iesus verba haec, admirabantur turbae super doctrinam eius;
Lk 4:32 - et stupebant in doctrina eius, quia in potestate erat sermo ipsius.

Verš 23
Et statim erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo; et exclamavit
Lk 4:33 - Et in synagoga erat homo habens spiritum daemonii immundi; et exclamavit voce magna:

Verš 29
Et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Ioanne.
Mt 8:14 - Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem et febricitantem;
Lk 4:38 - Surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magna febri; et rogaverunt illum pro ea.

Verš 32
Vespere autem facto, cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes;
Mt 8:16 - Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes; et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit,
Lk 4:40 - Cum sol autem occidisset, omnes, qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum; at ille singulis manus imponens curabat eos.

Verš 35
Et diluculo valde mane surgens egressus est et abiit in desertum locum ibique orabat.
Lk 4:42 - Facta autem die, egressus ibat in desertum locum; et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum, ne discederet ab eis.
Mt 14:23 - Et dimissis turbis, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto, solus erat ibi.

Verš 38
Et ait illis: “ Eamus alibi in proximos vicos, ut et ibi praedicem: ad hoc enim veni ”.
Lk 4:43 - Quibus ille ait: “ Et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei, quia ideo missus sum ”.
Iz 61:1 - Spiritus Domini Dei super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum laeta mansuetis misit me, ut mederer contritis corde et praedicarem captivis liberationem et clausis apertionem;
Lk 4:18 - “ Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus, misit me praedicare captivis remissionem et caecis visum, dimittere confractos in remissione,

Verš 40
Et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flectens et dicens ei: “ Si vis, potes me mundare ”.
Mt 8:2 - Et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens: “ Domine, si vis, potes me mundare ”.
Lk 5:12 - Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra; et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens: “ Domine, si vis, potes me mundare ”.

Verš 44
et dicit ei: “Vide, nemini quidquam dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, quae praecepit Moyses, in testimonium illis ”.
Lv 13:2 - “ Homo, in cuius carne et cute ortus fuerit tumor sive pustula aut quasi lucens quippiam, id est plaga leprae, adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius sacerdotum.
Lv 14:1 - Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:

Mk 1,1-8 - Mt 3, 1-12; Lk 3, 1-18; Jn 1, 19-28.

Mk 1,1 - Marek tu "evanjeliom" nemyslí svoj spis, ale posolstvo, dobrú zvesť, ktorú priniesol Ježiš Kristus a ktorej on sám je stredobodom.

Mk 1,2 - Mal 3, 1.

Mk 1,3 - Iz 40, 3.

Mk 1,8 - O Jánovom krste pozri poznámku k Mt 3, 6. Kristus bude krstiť "Duchom Svätým", čiže jeho krst nebude iba obrad, ale očistí človeka od hriechu a vleje doň novú životnú silu božského života.

Mk 1,9-11 - Mt 3, 13-17; Lk 3, 21-22; Jn 1, 32-34.

Mk 1,12-13 - Mt 4, 1-11; Lk 4, 1-13.

Mk 1,14-15 - Mt 4, 12-17; Lk 4, 14-15.

Mk 1,16-20 - Mt 4, 18-22; Lk 5, 1-11.

Mk 1,21-28 - Lk 4, 31-37.

Mk 1,23-27 - Marek nazýva zlého ducha nečistým, pretože podľa zákona posadnutý človek je nečistý. Otázkou "Čo ťa do nás...?" chce zlý duch vyjadriť, aby ho Ježiš nechal na pokoji a nerušil jeho činnosť. Zlý duch tuší, že Ježiš je osobnosť vyššej prirodzenosti. Preto ho menuje iba nepriamo mesiášskym titulom "Boží Svätý". Moc nad zlými duchmi je jeden zo znakov mesiášskeho kráľovstva.

Mk 1,29-34 - Mt 8, 14-17; Lk 4, 38-41.

Mk 1,35-39 - Lk 4, 42-44.

Mk 1,40-45 - Mt 8, 2-4; Lk 5, 12-16.

Mk 1,44 - Pozri poznámku k Mt 8, 4.