výhody registrácie

Evanjelium podľa Matúša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Mt 9, 1-38

1 Et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civita tem suam. 2 Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Et videns Iesus fidem illorum, dixit paralytico: “ Confide, fili; remittuntur peccata tua ”. 3 Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: “ Hic blasphemat ”. 4 Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum, dixit: “ Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? 5 Quid enim est facilius, dicere: “Dimittuntur peccata tua”, aut dicere: “Surge et ambula”? 6 Ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata — tunc ait paralytico - : Surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam ”. 7 Et surrexit et abiit in domum suam. 8 Videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus. 9 Et cum transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in teloneo, Matthaeum nomine, et ait illi: “Sequere me”. Et surgens secutus est eum. 10 Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius. 11 Et videntes pharisaei dicebant discipulis eius: “ Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester? ”. 12 At ille audiens ait: “ Non est opus valentibus medico sed male habentibus. 13 Euntes autem discite quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”. Non enim veni vocare iustos sed peccatores ”. 14 Tunc accedunt ad eum discipuli Ioannis dicentes: “ Quare nos et pharisaei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant? ”. 15 Et ait illis Iesus: “ Numquid possunt convivae nuptiarum lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt. 16 Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus; tollit enim supplementum eius a vestimento, et peior scissura fit. 17 Neque mittunt vinum novum in utres veteres, alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt; sed vinum novum in utres novos mittunt, et ambo conservantur ”. 18 Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens: “ Filia mea modo defuncta est; sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet ”. 19 Et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius. 20 Et ecce mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius. 21 Dicebat enim intra se: “ Si tetigero tantum vestimentum eius, salva ero ”. 22 At Iesus conversus et videns eam dixit: “ Confide, filia; fides tua te salvam fecit ”. Et salva facta est mulier ex illa hora. 23 Et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, 24 dicebat: “ Recedite; non est enim mortua puella, sed dormit ”. Et deridebant eum. 25 At cum eiecta esset turba, intravit et tenuit manum eius, et surrexit puella. 26 Et exiit fama haec in universam terram illam. 27 Et transeunte inde Iesu, secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes: “ Miserere nostri, fili David! ”. 28 Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum caeci, et dicit eis Iesus: “ Creditis quia possum hoc facere? ”. Dicunt ei: “Utique, Domine”. 29 Tunc tetigit oculos eorum dicens: “Secundum fidem vestram fiat vobis”. 30 Et aperti sunt oculi illorum. Et comminatus est illis Iesus dicens: “ Videte, ne quis sciat ”. 31 Illi autem exeuntes diffamaverunt eum in universa terra illa. 32 Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, daemonium habentem. 33 Et eiecto daemone, locutus est mutus. Et miratae sunt turbae dicentes: “ Numquam apparuit sic in Israel! ”. 34 Pharisaei autem dicebant: “ In principe daemoniorum eicit daemones ”. 35 Et circumibat Iesus civitates omnes et castella, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. 36 Videns autem turbas, misertus est eis, quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem. 37 Tunc dicit discipulis suis: “ Messis quidem multa, operarii autem pauci; 38 rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam ”.

Mt 9, 1-38





Verš 32
Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, daemonium habentem.
Mt 12:22 - Tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus et mutus, et curavit eum, ita ut mutus loqueretur et videret.
Lk 11:14 - Et erat eiciens daemonium, et illud erat mutum; et factum est, cum daemonium exisset, locutus est mutus. Et admiratae sunt turbae;

Verš 2
Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Et videns Iesus fidem illorum, dixit paralytico: “ Confide, fili; remittuntur peccata tua ”.
Mk 2:3 - Et veniunt ferentes ad eum paralyticum, qui a quattuor portabatur.
Lk 5:18 - Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus, et quaerebant eum inferre et ponere ante eum.
Sk 9:33 - Invenit autem ibi hominem quendam nomine Aeneam ab annis octo iacentem in grabato, qui erat paralyticus.

Verš 3
Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: “ Hic blasphemat ”.
Ž 32:5 - Peccatum meum cognitum tibi feci et delictum meum non abscondi. Dixi: “ Confitebor adversum me iniquitatem meam Domino ”. Et tu remisisti impietatem peccati mei.
Iz 43:25 - Ego, ego sum ipse, qui deleo iniquitates tuas propter me et peccatorum tuorum non recordabor.

Verš 36
Videns autem turbas, misertus est eis, quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem.
Mk 6:34 - Et exiens vidit multam turbam et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere illos multa.
Jer 23:1 - “Vae pastoribus, qui disper dunt et dissipant gregem pascuae meae!, dicit Dominus.
Ez 34:2 - “ Fili ho minis, propheta de pastoribus Israel, propheta et dices pastoribus: Haec dicit Dominus Deus: Vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos! Nonne greges pascuntur a pastoribus?

Verš 37
Tunc dicit discipulis suis: “ Messis quidem multa, operarii autem pauci;
Lk 10:2 - Et dicebat illis: “ Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.
Jn 4:35 - Nonne vos dicitis: “Adhuc quattuor menses sunt, et messis venit”? Ecce dico vobis: Levate oculos vestros et videte regiones, quia albae sunt ad messem! Iam

Verš 38
rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam ”.
2Sol 3:1 - De cetero, fratres, orate pro nobis, ut sermo Domini currat et glorificetur sicut et apud vos,

Verš 9
Et cum transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in teloneo, Matthaeum nomine, et ait illi: “Sequere me”. Et surgens secutus est eum.
Mk 2:14 - Et cum praeteriret, vidit Levin Alphaei sedentem ad teloneum et ait illi: “ Sequere me ”. Et surgens secutus est eum.
Lk 5:27 - Et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi: “ Sequere me ”.

Verš 13
Euntes autem discite quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”. Non enim veni vocare iustos sed peccatores ”.
Oz 6:6 - quia caritatem volo et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta.
Mi 6:8 - Indicatum est tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus quaerat a te: utique facere iudicium et diligere caritatem et sollicitum ambulare cum Deo tuo.
Mt 12:7 - Si autem sciretis quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”, numquam condemnassetis innocentes.
Mk 2:17 - Et Iesus hoc audito ait illis: “ Non necesse habent sani medicum, sed qui male habent; non veni vocare iustos sed peccatores ”.
Lk 5:32 - Non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam ”.
Lk 19:10 - venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere, quod perierat ”.
1Tim 1:15 - Fidelis sermo et omni acceptione dignus: Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere; quorum primus ego sum,

Verš 14
Tunc accedunt ad eum discipuli Ioannis dicentes: “ Quare nos et pharisaei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant? ”.
Mk 2:18 - Et erant discipuli Ioannis et pharisaei ieiunantes. Et veniunt et dicunt illi: “ Cur discipuli Ioannis et discipuli pharisaeorum ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant? ”.
Lk 5:33 - At illi dixerunt ad eum: “ Discipuli Ioannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt, similiter et pharisaeorum; tui autem edunt et bibunt ”.

Verš 15
Et ait illis Iesus: “ Numquid possunt convivae nuptiarum lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt.
2Kor 11:2 - Aemulor enim vos Dei aemulatione; despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo.

Verš 34
Pharisaei autem dicebant: “ In principe daemoniorum eicit daemones ”.
Mt 12:24 - Pharisaei autem audientes dixerunt: “ Hic non eicit daemones nisi in Beelzebul, principe daemonum ”.
Mk 3:22 - Et scribae, qui ab Hierosolymis descenderant, dicebant: “ Beelzebul habet ” et: “ In principe daemonum eicit daemonia ”.
Lk 11:15 - quidam autem ex eis dixerunt: “ In Beelzebul principe daemoniorum eicit daemonia ”.

Verš 17
Neque mittunt vinum novum in utres veteres, alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt; sed vinum novum in utres novos mittunt, et ambo conservantur ”.
Mk 2:22 - Et nemo mittit vinum novellum in utres veteres, alioquin dirumpet vinum utres et vinum perit et utres; sed vinum novum in utres novos ”.

Verš 18
Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens: “ Filia mea modo defuncta est; sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet ”.
Mk 5:22 - Et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius
Lk 8:41 - Et ecce venit vir, cui nomen Iairus, et ipse princeps synagogae erat, et cecidit ad pedes Iesu rogans eum, ut intraret in domum eius,

Verš 35
Et circumibat Iesus civitates omnes et castella, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem.
Mk 6:6 - et mirabatur propter incredulitatem eorum. Et circumibat castella in circuitu docens.
Lk 13:22 - Et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierosolymam.

Verš 20
Et ecce mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius.
Lv 15:25 - Mulier, quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali vel quae post menstruum sanguinem fluere non cessat, quamdiu huic subiacet passioni, immunda erit quasi sit in tempore menstruo.
Mk 5:25 - Et mulier, quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim
Lk 8:43 - Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari;

Verš 22
At Iesus conversus et videns eam dixit: “ Confide, filia; fides tua te salvam fecit ”. Et salva facta est mulier ex illa hora.
Mk 5:34 - Ille autem dixit ei: “ Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in pace et esto sana a plaga tua ”.
Lk 8:48 - At ipse dixit illi: “ Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in pace ”.

Verš 23
Et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem,
Mk 5:38 - Et veniunt ad domum archisynagogi; et videt tumultum et flentes et eiulantes multum,
Lk 8:51 - Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Ioannem et Iacobum et patrem puellae et matrem.

Verš 24
dicebat: “ Recedite; non est enim mortua puella, sed dormit ”. Et deridebant eum.
Jn 11:11 - Haec ait et post hoc dicit eis: “ Lazarus amicus noster dormit, sed vado, ut a somno exsuscitem eum ”.

Verš 30
Et aperti sunt oculi illorum. Et comminatus est illis Iesus dicens: “ Videte, ne quis sciat ”.
Mt 12:16 - et comminatus est eis, ne manifestum eum facerent,
Lk 5:14 - Et ipse praecepit illi, ut nemini diceret, sed: “ Vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, sicut praecepit Moyses, in testimonium illis ”.

Verš 31
Illi autem exeuntes diffamaverunt eum in universa terra illa.
Mk 7:36 - Et praecepit illis, ne cui dicerent; quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant.

Mt 9,1-8 - Mk 2,1–12; Lk 5,17–26.

Mt 9,9-13 - Mk 2,14–17; Lk 5,27–32.

Mt 9,9 - Podľa tradície Matúš je autorom tohto evanjelia. Mk a Lk ho nazývajú Lévim.

Mt 9,13 - Oz 6, 6.

Mt 9,14-17 - Mk 2,18–22; Lk 5,33–38.

Mt 9,15 - Ženíchom na tejto "svadbe" je sám Ježiš. Kým Ježiš ešte viditeľne žije so svojimi, je to pre nich čas radosti. No keď im bude odňatý, nastane pre nich čas smútku a pôstu.

Mt 9,16-17 - Nové šaty, víno a mechy znamenajú nového ducha mesiášskeho Božieho kráľovstva; staré formy nábožnosti na to už nestačia.

Mt 9,18-26 - Mk 5,21–43; Lk 8,40–56.

Mt 9,24 - Kristus mohol takto povedať; preňho niekoho vzkriesiť z mŕtvych je ako zobudiť ho zo spánku.

Mt 9,34 - Mt 12, 24.

Mt 9,35-38 - Mk 6, 34; Lk 10, 2.