výhody registrácie

Evanjelium podľa Matúša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Mt 8, 1-34

1 Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae. 2 Et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens: “ Domine, si vis, potes me mundare ”. 3 Et extendens manum, tetigit eum dicens: “ Volo, mundare! ”; et confestim mundata est lepra eius. 4 Et ait illi Iesus: “ Vide, nemini dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer munus, quod praecepit Moyses, in testimonium illis ”. 5 Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio rogans eum 6 et dicens: “ Domine, puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur ”. 7 Et ait illi: “ Ego veniam et curabo eum ”. 8 Et respondens centurio ait: “ Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. 9 Nam et ego homo sum sub potestate, habens sub me milites, et dico huic: “Vade”, et vadit; et alii: “Veni”, et venit; et servo meo: “Fac hoc”, et facit”. 10 Audiens autem Iesus, miratus est et sequentibus se dixit: “Amen dico vobis: Apud nullum inveni tantam fidem in Israel! 11 Dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum; 12 filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium ”. 13 Et dixit Iesus centurioni: “ Vade; sicut credidisti, fiat tibi ”. Et sanatus est puer in hora illa. 14 Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem et febricitantem; 15 et tetigit manum eius, et dimisit eam febris; et surrexit et ministrabat ei. 16 Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes; et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit, 17 ut adimpleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem: “ Ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit ”. 18 Videns autem Iesus turbas multas circum se, iussit ire trans fretum. 19 Et accedens unus scriba ait illi: “ Magister, sequar te, quocumque ieris ”. 20 Et dicit ei Iesus: “ Vulpes foveas habent, et volucres caeli tabernacula, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet ”. 21 Alius autem de discipulis eius ait illi: “Domine, permitte me primum ire et sepelire patrem meum ”. 22 Iesus autem ait illi: “ Sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos ”. 23 Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius. 24 Et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus; ipse vero dormiebat. 25 Et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes: “ Domine, salva nos, perimus! ”. 26 Et dicit eis: “ Quid timidi estis, modicae fidei? ”. Tunc surgens increpavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. 27 Porro homines mirati sunt dicentes: “ Qualis est hic, quia et venti et mare oboediunt ei? ”. 28 Et cum venisset trans fretum in regionem Gadarenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. 29 Et ecce clamaverunt dicentes: “ Quid nobis et tibi, Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? ”. 30 Erat autem longe ab illis grex porcorum multorum pascens. 31 Daemones autem rogabant eum dicentes: “ Si eicis nos, mitte nos in gregem porcorum ”. 32 Et ait illis: “ Ite ”. Et illi exeuntes abierunt in porcos; et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare, et mortui sunt in aquis. 33 Pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his, qui daemonia habuerant. 34 Et ecce tota civitas exiit obviam Iesu, et viso eo rogabant, ut transiret a finibus eorum.

Mt 8, 1-34





Verš 2
Et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens: “ Domine, si vis, potes me mundare ”.
Mk 1:40 - Et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flectens et dicens ei: “ Si vis, potes me mundare ”.
Lk 5:12 - Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra; et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens: “ Domine, si vis, potes me mundare ”.

Verš 4
Et ait illi Iesus: “ Vide, nemini dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer munus, quod praecepit Moyses, in testimonium illis ”.
Lk 5:14 - Et ipse praecepit illi, ut nemini diceret, sed: “ Vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, sicut praecepit Moyses, in testimonium illis ”.
Lv 13:2 - “ Homo, in cuius carne et cute ortus fuerit tumor sive pustula aut quasi lucens quippiam, id est plaga leprae, adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius sacerdotum.
Lv 14:2 - “ Hic est ri tus leprosi, quando mundandus est: adducetur ad sacerdotem,

Verš 5
Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio rogans eum
Lk 7:1 - Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intra vit Capharnaum.

Verš 8
Et respondens centurio ait: “ Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.
Ž 107:20 - Misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum.

Verš 11
Dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum;
Lk 13:29 - Et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei.

Verš 12
filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium ”.
Mt 21:43 - Ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius.
Mt 13:42 - et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium.
Mt 22:13 - Tunc dixit rex ministris: “Ligate pedes eius et manus et mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium”.
Mt 24:51 - et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis; illic erit fletus et stridor dentium.
Lk 13:28 - Ibi erit fletus et stridor dentium, cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.

Verš 34
Et ecce tota civitas exiit obviam Iesu, et viso eo rogabant, ut transiret a finibus eorum.
Sk 16:39 - et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant, ut egrederentur urbem.

Verš 14
Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem et febricitantem;
Mk 1:29 - Et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Ioanne.
Lk 4:38 - Surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magna febri; et rogaverunt illum pro ea.

Verš 17
ut adimpleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem: “ Ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit ”.
Iz 53:4 - Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit; et nos putavimus eum quasi plagatum, percussum a Deo et humiliatum.
1Pt 2:24 - qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui iustitiae viveremus; cuius livore sanati estis.

Verš 19
Et accedens unus scriba ait illi: “ Magister, sequar te, quocumque ieris ”.
Lk 9:57 - Et euntibus illis in via, dixit quidam ad illum: “ Sequar te, quocumque ieris ”.

Verš 22
Iesus autem ait illi: “ Sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos ”.
1Tim 5:6 - nam quae in deliciis est vivens, mortua est.

Verš 23
Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius.
Mk 4:35 - Et ait illis illa die, cum sero esset factum: “ Transeamus contra ”.
Lk 8:22 - Factum est autem in una dierum, et ipse ascendit in navem et discipuli eius, et ait ad illos: “ Transfretemus trans stagnum ”. Et ascenderunt.

Verš 26
Et dicit eis: “ Quid timidi estis, modicae fidei? ”. Tunc surgens increpavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna.
Jób 26:12 - In fortitudine sua terruit mare et prudentia sua percussit Rahab.
Ž 107:29 - Et statuit procellam eius in auram, et tacuerunt fluctus eius.
Iz 51:10 - Numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis, qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati?

Verš 28
Et cum venisset trans fretum in regionem Gadarenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.
Mk 5:1 - Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum.
Lk 8:26 - Enavigaverunt autem ad regionem Gergesenorum, quae est contra Galilaeam.

Mt 8,1-4 - Mk 1, 40–45; Lk 5, 12–14.

Mt 8,4 - Lv 14, 2–32.Ježiš na začiatku svojej činnosti nechce, aby sa zvesť o jeho zázračných činoch priveľmi šírila. Ľud sa mal postupne presvedčiť o jeho božskom poslaní a mal zmeniť aj svoje nesprávne pozemské náhľady na mesiášske kráľovstvo.

Mt 8,5-13 - Lk 7,1–10; 13,28–29.

Mt 8,12 - "Synovia kráľovstva" sú členovia vyvolené- ho národa, ktorí svojou zaťatosťou, nepoddajnosťou a odporom proti Ježišovi stratili prednostné právo (Lk 13,28–29). Radosti neba znázorňuje Kristus obrazom hostiny, ktorá bývala večer v osvetlenej miestnosti.

Mt 8,14-17 - Mk 1,29–32. 34; Lk 4,38–40.

Mt 8,17 - Iz 53,4.

Mt 8,18-22 - Lk 9,57–60.

Mt 8,20 - "Syn človeka" je mesiášsky názov, ktorým Ježiš u Mt 33-krát označuje sám seba. Neznamená len toľko, že Ježiš je pravý človek, ale podľa Daniela (7, 13) týmto názvom sa vyjadruje aj Ježišov nebeský pôvod, ako aj jeho večná sláva a vláda.

Mt 8,23-27 - Mk 4,35–41; Lk 8,22–25.

Mt 8,28-34 - Mk 5,1–20; Lk 8,26–39.

Mt 8,28 - Kraj Gadary (alebo Gerazy) treba hľadať v Dekapole na východnom pobreží Genezaretského jazera. Obyvatelia boli pohania a tí mohli chovať svine.

Mt 8,29 - "Predčasne," – t. j. ešte pred posledným súdom, keď budú definitívne vrhnutí do pekla.