výhody registrácie

Evanjelium podľa Matúša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Mt 7, 1-29

1 Nolite iudicare, ut non iudice mini; 2 in quo enim iudicio iudi caveritis, iudicabimini, et in qua mensura mensi fueritis, metietur vobis. 3 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? 4 Aut quomodo dices fratri tuo: “Sine, eiciam festucam de oculo tuo”, et ecce trabes est in oculo tuo? 5 Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui. 6 Nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi dirumpant vos. 7 Petite, et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. 8 Omnis enim qui petit, accipit; et, qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur. 9 Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? 10 Aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei? 11 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare filiis vestris, quanto magis Pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se. 12 Omnia ergo, quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite eis; haec est enim Lex et Prophetae. 13 Intrate per angustam portam, quia lata porta et spatiosa via, quae ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per eam; 14 quam angusta porta et arta via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam! 15 Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. 16 A fructibus eorum cognoscetis eos; numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus? 17 Sic omnis arbor bona fructus bonos facit, mala autem arbor fructus malos facit; 18 non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere. 19 Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur. 20 Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos. 21 Non omnis, qui dicit mihi: “Domine, Domine”, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est. 22 Multi dicent mihi in illa die: “Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in tuo nomine daemonia eiecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus?”. 23 Et tunc confitebor illis: Numquam novi vos; discedite a me, qui operamini iniquitatem. 24 Omnis ergo, qui audit verba mea haec et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram. 25 Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra petram. 26 Et omnis, qui audit verba mea haec et non facit ea, similis erit viro stulto, qui aedificavit domum suam supra arenam. 27 Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina eius magna ”. 28 Et factum est, cum consummasset Iesus verba haec, admirabantur turbae super doctrinam eius; 29 erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribae eorum.

Mt 7, 1-29





Verš 1
Nolite iudicare, ut non iudice mini;
Lk 6:37 - Et nolite iudicare et non iudicabimini; et nolite condemnare et non condemnabimini. Dimittite et dimittemini;
Rim 2:1 - Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui iudicas. In quo enim iudicas alterum, teipsum condemnas; eadem enim agis, qui iudicas.
1Kor 4:3 - Mihi autem pro minimo est, ut a vobis iudicer aut ab humano die. Sed neque meipsum iudico;
1Kor 4:5 - Itaque nolite ante tempus quidquam iudicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit unicuique a Deo.

Verš 2
in quo enim iudicio iudi caveritis, iudicabimini, et in qua mensura mensi fueritis, metietur vobis.
Mk 4:24 - Et dicebat illis: “ Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis et adicietur vobis.
Lk 6:38 - date, et dabitur vobis: mensuram bonam, confertam, coagitatam, supereffluentem dabunt in sinum vestrum; eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis ”.

Verš 3
Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides?
Lk 6:41 - Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quae in oculo tuo est, non consideras?

Verš 5
Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui.
Prís 18:17 - Qui prior in contentione loquitur, putatur iustus; venit amicus eius et arguet eum.

Verš 6
Nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi dirumpant vos.
Prís 9:8 - Noli arguere derisorem, ne oderit te; argue sapientem, et diliget te.
Prís 23:9 - In auribus insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui.

Verš 7
Petite, et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
Mt 21:22 - Et omnia, quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis ”.
Mk 11:24 - Propterea dico vobis: Omnia, quaecumque orantes petitis, credite quia iam accepistis, et erunt vobis.
Lk 11:9 - Et ego vobis dico: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
Jn 14:13 - Et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio;
Jn 16:24 - Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
Jak 1:5 - Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei.
1Jn 3:22 - et, quodcumque petierimus, accipimus ab eo, quoniam mandata eius custodimus et ea, quae sunt placita coram eo, facimus.
1Jn 5:14 - Et haec est fiducia, quam habemus ad eum, quia si quid petierimus secundum voluntatem eius, audit nos.

Verš 8
Omnis enim qui petit, accipit; et, qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur.
Prís 8:17 - Ego diligentes me diligo; et, qui mane vigilant ad me, invenient me.
Jer 29:12 - Et invocabitis me et ibitis; et orabitis me, et ego exaudiam vos.

Verš 11
Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare filiis vestris, quanto magis Pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se.
Gn 6:5 - Videns autem Dominus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis eorum non intenta esset nisi ad malum omni tempore,
Gn 8:21 - Odoratusque est Dominus odorem suavitatis et locutus est Dominus ad cor suum: “Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines, quia cogitatio humani cordis in malum prona est ab adulescentia sua. Non igitur ultra percutiam omnem animam viventem, sicut feci.

Verš 12
Omnia ergo, quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite eis; haec est enim Lex et Prophetae.
Lk 6:31 - Et prout vultis, ut faciant vobis homines, facite illis similiter.

Verš 13
Intrate per angustam portam, quia lata porta et spatiosa via, quae ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per eam;
Lk 13:24 - “ Contendite intrare per angustam portam, quia multi, dico vobis, quaerent intrare et non poterunt.

Verš 14
quam angusta porta et arta via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam!
Sk 14:22 - confirmantes animas discipulorum, exhortantes, ut permanerent in fide, et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.

Verš 15
Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.
Dt 13:3 - et evenerit, quod locutus est, et dixerit tibi: “Eamus et sequamur deos alienos, quos ignoras, et serviamus eis”,
Jer 23:16 - Haec dicit Dominus exercituum: Nolite audire verba prophetarum, qui prophetant vobis et decipiunt vos; visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini.
Mt 24:4 - Et respondens Iesus dixit eis: “ Videte, ne quis vos seducat.
Rim 16:17 - Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos, qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis;
Ef 5:6 - Nemo vos decipiat inanibus verbis; propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae.
Kol 2:8 - Videte, ne quis vos depraedetur per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi et non secundum Christum;
1Jn 4:1 - Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint, quoniam multi pseudoprophetae prodierunt in mundum.

Verš 17
Sic omnis arbor bona fructus bonos facit, mala autem arbor fructus malos facit;
Mt 3:10 - Iam enim securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur.
Mt 12:33 - Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum: si quidem ex fructu arbor agnoscitur.
Mk 11:13 - Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea; et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia: non enim erat tempus ficorum.
Lk 8:8 - Et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum ”. Haec dicens clamabat: “ Qui habet aures audiendi, audiat ”.

Verš 21
Non omnis, qui dicit mihi: “Domine, Domine”, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est.
Mt 25:11 - Novissime autem veniunt et reliquae virgines dicentes: “Domine, domine, aperi nobis”.
Lk 6:46 - Quid autem vocatis me: “Domine, Domine”, et non facitis, quae dico?
Lk 13:25 - Cum autem surrexerit pater familias et clauserit ostium, et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes: “Domine, aperi nobis”; et respondens dicet vobis: “Nescio vos unde sitis”.
Sk 19:13 - Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Iudaeis exorcistis invocare super eos, qui habebant spiritus malos, nomen Domini Iesu dicentes: “ Adiuro vos per Iesum, quem Paulus praedicat ”.
Rim 2:13 - Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur.
Jak 1:22 - Estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmetipsos.

Verš 22
Multi dicent mihi in illa die: “Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in tuo nomine daemonia eiecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus?”.
Jer 14:14 - Et dixit Dominus ad me: “ Falso prophetae vaticinantur in nomine meo: non misi eos et non praecepi eis neque locutus sum ad eos; visionem mendacem et divinationem et fraudulentiam et seductionem cordis sui prophetant vobis.
Jer 27:15 - Quia non misi eos, ait Dominus, et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter, ut eiciam vos et pereatis, tam vos quam prophetae, qui vaticinantur vobis ”.
Lk 13:26 - Tunc incipietis dicere: “Manducavimus coram te et bibimus, et in plateis nostris docuisti”;

Verš 23
Et tunc confitebor illis: Numquam novi vos; discedite a me, qui operamini iniquitatem.
Ž 6:8 - Turbatus est a maerore oculus meus, inveteravi inter omnes inimicos meos.
Mt 25:12 - At ille respondens ait: “Amen dico vobis: Nescio vos”.
Lk 13:25 - Cum autem surrexerit pater familias et clauserit ostium, et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes: “Domine, aperi nobis”; et respondens dicet vobis: “Nescio vos unde sitis”.
Lk 13:27 - et dicet loquens vobis: “Nescio vos unde sitis; discedite a me, omnes operarii iniquitatis”.
Mt 25:41 - Tunc dicet et his, qui a sinistris erunt: “Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est Diabolo et angelis eius.
Lk 13:25 - Cum autem surrexerit pater familias et clauserit ostium, et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes: “Domine, aperi nobis”; et respondens dicet vobis: “Nescio vos unde sitis”.
Lk 13:27 - et dicet loquens vobis: “Nescio vos unde sitis; discedite a me, omnes operarii iniquitatis”.

Verš 24
Omnis ergo, qui audit verba mea haec et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram.
Jer 17:8 - et erit quasi lignum, quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas et non timebit, cum venerit aestus; et erit folium eius viride, et in anno siccitatis non erit sollicitum nec aliquando desinet facere fructum
Lk 6:47 - Omnis, qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos, ostendam vobis cui similis sit:
Rim 2:13 - Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur.
Jak 1:25 - Qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit, non auditor obliviosus factus sed factor operis, hic beatus in facto suo erit.

Verš 26
Et omnis, qui audit verba mea haec et non facit ea, similis erit viro stulto, qui aedificavit domum suam supra arenam.
Ez 13:11 - Dic ad eos, qui liniunt calce, quod casurus sit; erit enim imber inundans, et dabo lapides grandinis desuper irruentes et ventum procellae dissipantem.
Rim 2:13 - Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur.
Jak 1:23 - Quia si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo;

Verš 29
erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribae eorum.
Mk 1:22 - Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae.
Mk 6:2 - Et facto sabbato, coepit in synagoga docere; et multi audientes admirabantur dicentes: “ Unde huic haec, et quae est sapientia, quae data est illi, et virtutes tales, quae per manus eius efficiuntur?
Lk 4:32 - et stupebant in doctrina eius, quia in potestate erat sermo ipsius.

Mt 7,1-5 - Mk 4, 24; Lk 6, 37–38. 41–42.

Mt 7,6 - So svätými vecami treba zaobchádzať sväto. V Starom zákone sa to vzťahovalo na obetné mäso, ktoré sa nesmelo hodiť psom. Na tejto vete spočíva aj disciplína v držaní tajomstva v prvotnej Cirkvi. O tajomstvách viery nehovorili pred nekresťanmi.

Mt 7,7-11 - Lk 11, 9–13.

Mt 7,12 - Lk 6, 31.Pozitívne sa tu formuluje to zlaté pravidlo konania, ktoré už v negatívnom znení poznali (Tob 4, 16). Dokonalosť kresťana nespočíva v tom, že nerobí zlo, ale v tom, že koná dobro.

Mt 7,13-14 - Lk 13, 24.Tesná brána je obrazom námahy, obetavosti a svedomitosti. Široká brána a priestranná cesta sú zasa obrazom voľného, ľahkomyseľného a hriešneho života.

Mt 7,15-23 - Lk 6, 43–44. 46; 13, 26–27.

Mt 7,24-27 - Lk 6, 47–49.

Mt 7,28-29 - Mk 1, 22; Lk 7, 1; 4, 32.