| Evanjelium podľa MatúšaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Mt 4, 1-25 |
1 Mt 4, 1 Tunc Iesus ductus est in de sertum a Spiritu, ut tentaretur a Diabolo. 2 Mt 4, 2 Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit. 3 Mt 4, 3 Et accedens tentator dixit ei: “ Si Filius Dei es, dic, ut lapides isti panes fiant ”. 4 Mt 4, 4 Qui respondens dixit: “ Scriptum est: "Non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei" ”. 5 Mt 4, 5 Tunc assumit eum Diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi 6 Mt 4, 6 et dicit ei: “ Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: "Angelis suis mandabit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum" ”. 7 Mt 4, 7 Ait illi Iesus: “ Rursum scriptum est: "Non tentabis Dominum Deum tuum" ”. 8 Mt 4, 8 Iterum assumit eum Diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum 9 Mt 4, 9 et dicit illi: “ Haec tibi omnia dabo, si cadens adoraveris me”. 10 Mt 4, 10 Tunc dicit ei Iesus: “ Vade, Satanas! Scriptum est enim: "Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies" ”. 11 Mt 4, 11 Tunc reliquit eum Diabolus, et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei. 12 Mt 4, 12 Cum autem audisset quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilaeam. 13 Mt 4, 13 Et relicta Nazareth, venit et habitavit in Capharnaum maritimam 14 Mt 4, 14 in finibus Zabulon et Nephthali, ut impleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem: 15 Mt 4, 15 “ Terra Zabulon et terra Nephthali, ad viam maris, trans Iordanem, Galilaea gentium; 16 Mt 4, 16 populus, qui sedebat in tenebris, lucem vidit magnam, et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis ”. 17 Mt 4, 17 Exinde coepit Iesus praedicare et dicere: “ Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum ”. 18 Mt 4, 18 Ambulans autem iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare; erant enim piscatores. 19 Mt 4, 19 Et ait illis: “ Venite post me, et faciam vos piscatores hominum ”. 20 Mt 4, 20 At illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum. 21 Mt 4, 21 Et procedens inde vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua; et vocavit eos. 22 Mt 4, 22 Illi autem statim, relicta navi et patre suo, secuti sunt eum. 23 Mt 4, 23 Et circumibat Iesus totam Galilaeam, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo. 24 Mt 4, 24 Et abiit opinio eius in totam Syriam; et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus et tormentis comprehensos, et qui daemonia habebant, et lunaticos et paralyticos, et curavit eos. 25 Mt 4, 25 Et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanem.
| | Mt 4, 1-25 |
Verš 1
Tunc Iesus ductus est in de sertum a Spiritu, ut tentaretur a Diabolo.
Mk 1:12 - Et statim Spiritus expellit eum in desertum.
Lk 4:1 - Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in deserto
Verš 4
Qui respondens dixit: “ Scriptum est: "Non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei" ”.
Dt 8:3 - Afflixit te penuria et dedit tibi cibum manna, quem ignorabas tu et patres tui, ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo, quod egreditur de ore Domini.
Verš 6
et dicit ei: “ Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: "Angelis suis mandabit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum" ”.
Ž 91:11 - quoniam angelis suis mandabit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.
Verš 7
Ait illi Iesus: “ Rursum scriptum est: "Non tentabis Dominum Deum tuum" ”.
Dt 6:16 - Non tentabitis Dominum Deum vestrum, sicut tentastis in Massa.
Verš 10
Tunc dicit ei Iesus: “ Vade, Satanas! Scriptum est enim: "Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies" ”.
Dt 6:13 - Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabis.
Dt 10:20 - Dominum Deum tuum timebis et ei servies, ipsi adhaerebis iurabisque in nomine illius.
Verš 12
Cum autem audisset quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilaeam.
Mk 1:14 - Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium Dei
Lk 4:14 - Et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam. Et fama exiit per universam regionem de illo.
Lk 4:16 - Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere.
Lk 4:31 - Et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae. Et docebat illos sabbatis;
Jn 4:43 - Post duos autem dies exiit inde in Galilaeam;
Verš 15
“ Terra Zabulon et terra Nephthali, ad viam maris, trans Iordanem, Galilaea gentium;
Iz 9:1 - Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam; habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis.
Verš 17
Exinde coepit Iesus praedicare et dicere: “ Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum ”.
Mk 1:15 - et dicens: “ Impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei; paenitemini et credite evangelio ”.
Verš 18
Ambulans autem iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare; erant enim piscatores.
Mk 1:16 - Et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem Simonis mittentes in mare; erant enim piscatores.
Mt 4,1-11 - Mk 1, 12–13; Lk 4, 1–13.
Mt 4,1 - "Duch", t. j. ten, ktorý zostúpil na neho po krste. Je to Duch Svätý. – Pustatina, kde sa Ježiš postil, je – podľa tradície – Kvarantánia, severozápadne od Jericha. Divoké skaliská boli útočišťom divej zveri (Mk 1, 13). – Ježiš dovolil toto pokúšanie na naše poučenie.
Mt 4,4 - Dt 8, 3.
Mt 4,5 - "Sväté mesto" – Jeruzalem.
Mt 4,6 - Ž 91, 11–12.
Mt 4,7 - Dt 6, 16.
Mt 4,10 - Dt 6, 13.
Mt 4,12-17 - Mk 1, 14–15; Lk 4, 14.
Mt 4,12 - "Odobral sa do Galiley" – z Judey (porov. Jn 4, 3).
Mt 4,15 - Iz 8, 23; 9, 1. "Galilea pohanov" je severná Galilea pri Fenícii a Sýrii; volá sa pohanskou, lebo v nej bývali väčšinou pohania.
Mt 4,18-22 - Mk 1, 16–20; Lk 5, 1–11.
Mt 4,25 - "Dekapol" (desaťmestie) je zväz desiatich, väčšinou helénskych miest, t. j. pohanských miest južne a juhovýchodne od Genezaretského jazera.