výhody registrácie

Evanjelium podľa Matúša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Mt 3, 1-17

1 In diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae 2 et dicens: “ Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum ”. 3 Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: “ Vox clamantis in deserto: "Parate viam Domini, rectas facite semitas eius!" ”. 4 Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis cameli et zonam pelliceam circa lumbos suos; esca autem eius erat locustae et mel silvestre. 5 Tunc exibat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanem, 6 et baptizabantur in Iordane flumine ab eo, confitentes peccata sua. 7 Videns autem multos pharisaeorum et sadducaeorum venientes ad baptismum suum, dixit eis: “ Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a futura ira? 8 Facite ergo fructum dignum paenitentiae 9 et ne velitis dicere intra vos: “Patrem habemus Abraham”; dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare Abrahae filios. 10 Iam enim securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur. 11 Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni, 12 cuius ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili ”. 13 Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo. 14 Ioannes autem prohibebat eum dicens: “ Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? ”. 15 Respondens autem Iesus dixit ei: “ Sine modo, sic enim decet nos implere omnem iustitiam ”. Tunc dimittit eum. 16 Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua; et ecce aperti sunt ei caeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super se. 17 Et ecce vox de caelis dicens: “Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui ”.

Mt 3, 1-17





Verš 1
In diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae
Mk 1:4 - fuit Ioannes Baptista in deserto praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum.
Lk 3:3 - Et venit in omnem regionem circa Iordanem praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum,

Verš 3
Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: “ Vox clamantis in deserto: "Parate viam Domini, rectas facite semitas eius!" ”.
Iz 40:3 - Vox clamantis: “ In deserto parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri.
Mk 1:3 - vox clamantis in deserto: “Parate viam Domini, rectas facite semitas eius” ”,
Lk 3:4 - sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae: “ Vox clamantis in deserto: “Parate viam Domini, rectas facite semitas eius.
Jn 1:23 - Ait: “ Ego vox clamantis in deserto: “Dirigite viam Domini”, sicut dixit Isaias propheta ”.

Verš 4
Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis cameli et zonam pelliceam circa lumbos suos; esca autem eius erat locustae et mel silvestre.
Mk 1:6 - Et erat Ioannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos eius, et locustas et mel silvestre edebat.

Verš 6
et baptizabantur in Iordane flumine ab eo, confitentes peccata sua.
Mk 1:5 - Et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua.

Verš 7
Videns autem multos pharisaeorum et sadducaeorum venientes ad baptismum suum, dixit eis: “ Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a futura ira?
Lk 3:7 - Dicebat ergo ad turbas, quae exibant, ut baptizarentur ab ipso: “ Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira?
Mt 12:34 - Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Ex abundantia enim cordis os loquitur.
Mt 23:33 - Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennae?

Verš 8
Facite ergo fructum dignum paenitentiae
Lk 3:8 - Facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere in vobis ipsis: “Patrem habemus Abraham”; dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare Abrahae filios.

Verš 9
et ne velitis dicere intra vos: “Patrem habemus Abraham”; dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare Abrahae filios.
Jn 8:39 - Responderunt et dixerunt ei: “ Pater noster Abraham est ”. Dicit eis Iesus: “ Si filii Abrahae essetis, opera Abrahae faceretis.

Verš 10
Iam enim securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur.
Mt 7:19 - Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur.
Jn 15:6 - Si quis in me non manserit, missus est foras sicut palmes et aruit; et colligunt eos et in ignem mittunt, et ardent.

Verš 11
Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni,
Mk 1:7 - Et praedicabat dicens: “ Venit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius.
Lk 3:16 - respondit Ioannes dicens omnibus: “ Ego quidem aqua baptizo vos. Venit autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni;
Jn 1:15 - Ioannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens: “ Hic erat, quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat ”.
Jn 1:26 - Respondit eis Ioannes dicens: “ Ego baptizo in aqua; medius vestrum stat, quem vos non scitis,
Sk 1:5 - quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto non post multos hos dies ”.
Sk 11:16 - Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: “Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto”.
Sk 19:4 - Dixit autem Paulus: “ Ioannes baptizavit baptisma paenitentiae, populo dicens in eum, qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est in Iesum ”.

Verš 13
Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo.
Mk 1:9 - Et factum est in diebus illis, venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Ioanne.
Lk 3:21 - Factum est autem, cum baptizaretur omnis populus, et Iesu baptizato et orante, apertum est caelum,

Verš 16
Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua; et ecce aperti sunt ei caeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super se.
Iz 11:2 - et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et timoris Domini;
Iz 42:1 - Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacet sibi in illo anima mea; dedi spiritum meum super eum, iudicium gentibus proferet.
Jn 1:32 - Et testimonium perhibuit Ioannes dicens: “ Vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit super eum;

Verš 17
Et ecce vox de caelis dicens: “Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui ”.
Iz 42:1 - Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacet sibi in illo anima mea; dedi spiritum meum super eum, iudicium gentibus proferet.
Mt 12:18 - “ Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene placuit animae meae; ponam Spiritum meum super eum, et iudicium gentibus nuntiabit.
Mt 17:5 - Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: “ Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite ”.
Lk 9:35 - Et vox facta est de nube dicens: “ Hic est Filius meus electus; ipsum audite ”.
Kol 1:13 - qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae,
2Pt 1:17 - Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce prolata ad eum huiuscemodi a magnifica gloria: “ Filius meus, dilectus meus hic est, in quo ego mihi complacui ”;

Mt 3,1-12 - Mk 1,2–8; Lk 3,3–18; Jn 1,19–28.

Mt 3,1 - Pustatina, na ktorej Ján Krstiteľ začal svoju činnosť, je kraj na ľavom brehu dolného Jordánu naproti Jerichu.

Mt 3,2 - Kde Mt (ktorý píše pre kresťanov židovského pôvodu) používa výraz "nebeské kráľovstvo", Mk a Lk (ktorí píšu pre Nežidov) majú "Božie kráľovstvo". Židia Božie meno z úcty nevyslovovali a nahrádzali ho všeobecnejšími výrazmi.

Mt 3,3 - Iz 40,3.

Mt 3,6 - Jánov krst spočíval v ponorení do vody a bol znakom duchovného očistenia. Pokrstení vyznávali svoje hriechy, čím uznali, že sú hriešni, a prejavili potrebu očistiť si svedomie i túžbu po novom živote. Jánov krst bol iba výrazom pokánia a prípravou na sviatostný krst, ktorý ustanoví Kristus.

Mt 3,13-17 - Mk 1, 9–11; Lk 3, 21–22; Jn 1, 29–34.

Mt 3,13 - Ježiš si žiadal prijať Jánov krst, aby nám dal príklad veľkej pokory, lebo sa týmto obradom postavil medzi hriešnikov, ktorých hriechy vzal na seba.

Mt 3,16 - Táto scéna vyjadruje verejné predstavenie Ježiša ako Mesiáša a úradné začatie jeho prorockej činnosti (porov. Iz 42, 1).