výhody registrácie

Evanjelium podľa Matúša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Mt 28, 1-20

1 Sero autem post sabbatum, cum illucesceret in primam sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum. 2 Et ecce terrae motus factus est magnus: angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum. 3 Erat autem aspectus eius sicut fulgur, et vestimentum eius candidum sicut nix. 4 Prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui. 5 Respondens autem angelus dixit mulieribus: “ Nolite timere vos! Scio enim quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis. 6 Non est hic: surrexit enim, sicut dixit. Venite, videte locum, ubi positus erat. 7 Et cito euntes dicite discipulis eius: “Surrexit a mortuis et ecce praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis”. Ecce dixi vobis ”. 8 Et exeuntes cito de monumento cum timore et magno gaudio cucurrerunt nuntiare discipulis eius. 9 Et ecce Iesus occurrit illis dicens: “ Avete ”. Illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum. 10 Tunc ait illis Iesus: “ Nolite timere; ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam et ibi me videbunt ”. 11 Quae cum abiissent, ecce quidam de custodia venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia, quae facta fuerant. 12 Et congregati cum senioribus, consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus 13 dicentes: “ Dicite: “Discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum, nobis dormientibus”. 14 Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei et securos vos faciemus ”. 15 At illi, accepta pecunia, fecerunt, sicut erant docti. Et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem. 16 Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Iesus, 17 et videntes eum adoraverunt; quidam autem dubitaverunt. 18 Et accedens Iesus locutus est eis dicens: “ Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. 19 Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, 20 docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi ”.

Mt 28, 1-20





Verš 1
Sero autem post sabbatum, cum illucesceret in primam sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum.
Mk 16:1 - Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent eum.
Lk 24:1 - Prima autem sabbatorum, valde diluculo venerunt ad monumentum portantes, quae paraverant, aromata.
Jn 20:1 - Prima autem sabbatorum Maria Magdalene venit ma ne, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento.

Verš 3
Erat autem aspectus eius sicut fulgur, et vestimentum eius candidum sicut nix.
Dan 7:9 - Aspiciebam, donec throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit. Vestimentum eius quasi nix candidum, et capilli capitis eius quasi lana munda; thronus eius flammae ignis, rotae eius ignis accensus.
Sk 1:10 - Cumque intuerentur in caelum, eunte illo, ecce duo viri astiterunt iuxta illos in vestibus albis,

Verš 5
Respondens autem angelus dixit mulieribus: “ Nolite timere vos! Scio enim quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis.
Mk 16:6 - Qui dicit illis: “ Nolite expavescere! Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum. Surrexit, non est hic; ecce locus, ubi posuerunt eum.
Lk 24:4 - Et factum est, dum mente haesitarent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.

Verš 6
Non est hic: surrexit enim, sicut dixit. Venite, videte locum, ubi positus erat.
Mt 16:21 - Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere.
Mt 17:23 - et occident eum, et tertio die resurget ”. Et contristati sunt vehementer.
Mt 20:19 - et tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum, et tertia die resurget ”.
Mk 8:31 - Et coepit docere illos: “ Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere ”;
Mk 9:31 - Docebat enim discipulos suos et dicebat illis: “ Filius hominis traditur in manus hominum, et occident eum, et occisus post tres dies resurget ”.
Mk 10:34 - et illudent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum, et post tres dies resurget ”.
Lk 9:22 - dicens: “ Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere ”.
Lk 18:33 - et, postquam flagellaverint, occident eum, et die tertia resurget ”.
Lk 24:6 - Non est hic, sed surrexit. Recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset,

Verš 7
Et cito euntes dicite discipulis eius: “Surrexit a mortuis et ecce praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis”. Ecce dixi vobis ”.
Mt 26:32 - Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam ”.
Mk 16:7 - Sed ite, dicite discipulis eius et Petro: “Praecedit vos in Galilaeam. Ibi eum videbitis, sicut dixit vobis” ”.

Verš 8
Et exeuntes cito de monumento cum timore et magno gaudio cucurrerunt nuntiare discipulis eius.
Mk 16:8 - Et exeuntes fugerunt de monumento; invaserat enim eas tremor et pavor, et nemini quidquam dixerunt, timebant enim.
Jn 20:18 - Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: “ Vidi Dominum! ”, et quia haec dixit ei.

Verš 9
Et ecce Iesus occurrit illis dicens: “ Avete ”. Illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum.
Mk 16:9 - Surgens autem mane, prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalenae, de qua eiecerat septem daemonia.
Jn 20:14 - Haec cum dixisset, conversa est retrorsum et videt Iesum stantem; et non sciebat quia Iesus est.

Verš 10
Tunc ait illis Iesus: “ Nolite timere; ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam et ibi me videbunt ”.
Sk 1:3 - quibus et praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis et loquens ea, quae sunt de regno Dei.
Sk 13:31 - qui visus est per dies multos his, qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Ierusalem, qui nunc sunt testes eius ad plebem.
1Kor 15:5 - et quia visus est Cephae et post haec Duodecim;

Verš 16
Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Iesus,
Mt 26:32 - Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam ”.
Mk 14:28 - Sed posteaquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam ”.

Verš 18
Et accedens Iesus locutus est eis dicens: “ Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra.
Ž 8:7 - et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subiecisti sub pedibus eius:
Mt 11:27 - Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare.
Lk 10:22 - Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo scit qui sit Filius, nisi Pater, et qui sit Pater, nisi Filius et cui voluerit Filius revelare ”.
Jn 3:35 - Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius.
Jn 17:2 - sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam aeternam.
1Kor 15:27 - omnia enim subiecit sub pedibus eius. Cum autem dicat: “Omnia subiecta sunt”, sine dubio praeter eum, qui subiecit ei omnia.
Ef 1:22 - et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae,
Heb 2:8 - omnia subiecisti sub pedibus eius ”. In eo enim quod ei omnia subiecit, nihil dimisit non subiectibile ei. Nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei;

Verš 19
Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti,
Mk 16:15 - Et dixit eis: “ Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae.
Jn 15:16 - Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos, ut vos eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat, ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.

Verš 20
docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi ”.
Jn 14:18 - Non relinquam vos orphanos; venio ad vos.

Mt 28,1-10 - Mk 16, 1–8; Lk 24, 1–11; Jn 20, 1–18.

Mt 28,15 - "Až do dnešného dňa", t. j. v tom čase, keď evanjelista písal toto evanjelium.

Mt 28,16-20 - Mk 16, 14–18.

Mt 28,19-20 - Týmito slovami Ježiš určuje program apoštolskej činnosti: ohlasovať evanjelium, krstiť tých, čo uveria, a spravovať ich v jeho Cirkvi.