Verš 2
“ Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis traditur, ut crucifigatur ”.
Mk 14:1 - Erat autem Pascha et Azy ma post biduum. Et quaerebant summi sacerdotes et scribae, quomodo eum dolo tenerent et occiderent;
Lk 22:1 - Appropinquabat autem dies festus Azymorum, qui dici tur Pascha.
Jn 13:1 - Ante diem autem festum Pa schae, sciens Iesus quia venit eius hora, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.
Verš 3
Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in aulam principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas,
Ž 2:2 - Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius:
Jn 11:47 - Collegerunt ergo pontifices et pharisaei concilium et dicebant: “ Quid facimus, quia hic homo multa signa facit?
Sk 4:27 - Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel
Verš 7
accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis.
Mk 14:3 - Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi puri pretiosi; fracto alabastro, effudit super caput eius.
Lk 7:37 - Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuit in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti;
Jn 11:2 - Maria autem erat, quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur.
Jn 12:3 - Maria ergo accepit libram unguenti nardi puri, pretiosi, et unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius; domus autem impleta est ex odore unguenti.
Verš 11
nam semper pauperes habetis vobiscum, me autem non semper habetis.
Dt 15:11 - Non deerunt pauperes in terra habitationis tuae; idcirco ego praecipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra tua.
Mk 14:7 - Semper enim pauperes habetis vobiscum et, cum volueritis, potestis illis bene facere; me autem non semper habetis.
Jn 12:8 - Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autem non semper habetis ”.
Verš 14
Tunc abiit unus de Duodecim, qui dicebatur Iudas Iscariotes, ad principes sacerdotum
Mk 14:10 - Et Iudas Iscarioth, unus de Duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis.
Lk 22:4 - et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis.
Verš 15
et ait: “ Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? ”. At illi constituerunt ei triginta argenteos.
Za 11:12 - Et dixi ad eos: “ Si bonum est in oculis vestris, afferte mercedem meam et, si non, quiescite ”. Et appenderunt mercedem meam triginta siclos argenteos.
Verš 17
Prima autem Azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: “ Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? ”.
Mk 14:12 - Et primo die Azymorum, quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli eius: “ Quo vis eamus et paremus, ut manduces Pascha? ”.
Lk 22:7 - Venit autem dies Azymorum, in qua necesse erat occidi Pascha.
Ex 12:17 - Et observabitis azyma, in eadem enim ipsa die eduxi exercitum vestrum de terra Aegypti; et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo.
Verš 20
Vespere autem facto, discumbebat cum Duodecim.
Mk 14:17 - Et vespere facto, venit cum Duodecim.
Lk 22:14 - Et cum facta esset hora, discubuit, et apostoli cum eo.
Jn 13:21 - Cum haec dixisset Iesus, turbatus est spiritu et protestatus est et dixit: “ Amen, amen dico vobis: Unus ex vobis tradet me ”.
Verš 21
Et edentibus illis, dixit: “ Amen dico vobis: Unus vestrum me traditurus est ”.
Sk 1:17 - quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerii huius.
Verš 23
At ipse respondens ait: “ Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.
Ž 41:9 - “ Maleficium effusum est in eo; et, qui decumbit, non adiciet ut resurgat ”.
Lk 22:21 - Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa;
Jn 13:18 - Non de omnibus vobis dico, ego scio, quos elegerim, sed ut impleatur Scriptura: “Qui manducat meum panem, levavit contra me calcaneum suum”.
Verš 26
Cenantibus autem eis, accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis et ait: “ Accipite, comedite: hoc est corpus meum ”.
Mk 14:22 - Et manducantibus illis, accepit panem et benedicens fregit et dedit eis et ait: “ Sumite: hoc est corpus meum ”.
Lk 22:19 - Et accepto pane, gratias egit et fregit et dedit eis dicens: “ Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. Hoc facite in meam commemorationem ”.
1Kor 11:23 - Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Iesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem
Verš 28
hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum.
Ex 24:8 - Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait: “ Hic est sanguis foederis, quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his ”.
Verš 30
Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.
Mk 14:26 - Et hymno dicto, exierunt in montem Olivarum.
Lk 22:39 - Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum; secuti sunt autem illum et discipuli.
Jn 18:1 - Haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli eius.
Verš 31
Tunc dicit illis Iesus: “ Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: "Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis".
Za 13:7 - Framea, suscitare super pastorem meum et super virum cohaerentem mihi, dicit Dominus exercituum. Percute pastorem, et dispergentur oves, et convertam manum meam contra parvulos.
Jn 16:32 - Ecce venit hora et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis; et non sum solus, quia Pater mecum est.
Verš 32
Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam ”.
Mk 14:28 - Sed posteaquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam ”.
Mk 16:7 - Sed ite, dicite discipulis eius et Petro: “Praecedit vos in Galilaeam. Ibi eum videbitis, sicut dixit vobis” ”.
Verš 33
Respondens autem Petrus ait illi: “ Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor ”.
Lk 22:33 - Qui dixit ei: “ Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire ”.
Verš 34
Ait illi Iesus: “ Amen dico tibi: In hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis ”.
Jn 13:38 - Respondet Iesus: “ Animam tuam pro me pones? Amen, amen dico tibi: Non cantabit gallus, donec me ter neges.
Verš 36
Tunc venit Iesus cum illis in praedium, quod dicitur Gethsemani. Et dicit discipulis: “ Sedete hic, donec vadam illuc et orem ”.
Mk 14:32 - Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani; et ait discipulis suis: “ Sedete hic, donec orem ”.
Lk 22:39 - Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum; secuti sunt autem illum et discipuli.
Jn 18:1 - Haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli eius.
Verš 38
Tunc ait illis: “ Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate mecum ”.
Jn 12:27 - Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hora hac? Sed propterea veni in horam hanc.
Verš 39
Et progressus pusillum, procidit in faciem suam orans et dicens: “ Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu ”.
Lk 22:41 - Et ipse avulsus est ab eis, quantum iactus est lapidis, et, positis genibus, orabat
Mt 20:22 - Respondens autem Iesus dixit: “ Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? ”. Dicunt ei: “ Possumus ”.
Jn 6:38 - quia descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius, qui misit me.
Verš 41
Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma ”.
Gal 5:17 - Caro enim concupiscit adversus Spiritum, Spiritus autem adversus carnem; haec enim invicem adversantur, ut non, quaecumque vultis, illa faciatis.
Verš 47
Et adhuc ipso loquente, ecce Iudas, unus de Duodecim, venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum et senioribus populi.
Mk 14:43 - Et confestim, adhuc eo loquente, venit Iudas unus ex Duodecim, et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et scribis et senioribus.
Lk 22:47 - Adhuc eo loquente, ecce turba; et, qui vocabatur Iudas, unus de Duodecim, antecedebat eos et appropinquavit Iesu, ut oscularetur eum.
Jn 18:3 - Iudas ergo, cum accepisset cohortem et a pontificibus et pharisaeis ministros, venit illuc cum lanternis et facibus et armis.
Verš 49
Et confestim accedens ad Iesum dixit: “ Ave, Rabbi! ” et osculatus est eum.
2Sam 20:9 - Dixitque Ioab ad Amasam: “ Estne pax tibi, mi frater? ”. Et tenuit manu dextera mentum Amasae, ut oscularetur eum.
Verš 52
Tunc ait illi Iesus: “ Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.
Gn 9:6 - Quicumque effuderit humanum sanguinem, per hominem fundetur sanguis illius; ad imaginem quippe Dei factus est homo.
Zjv 13:10 - Si quis in captivitatem, in captivitatem vadit; si quis in gladio debet occidi, oportet eum in gladio occidi. Hic est patientia et fides sanctorum.
Verš 54
Quomodo ergo implebuntur Scripturae quia sic oportet fieri? ”.
Ž 22:6 - ad te clamaverunt et salvi facti sunt, in te speraverunt et non sunt confusi.
Ž 69:1 - Magistro chori. Secundum " Lilia... ". David.
Ž 69:9 - extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae.
Lk 24:25 - Et ipse dixit ad eos: “ O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus, quae locuti sunt Prophetae!
Verš 56
Hoc autem totum factum est, ut implerentur scripturae Prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.
Jób 19:13 - Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me.
Ž 88:9 - Longe fecisti notos meos a me, posuisti me abominationem eis; conclusus sum et non egrediar.
Verš 57
Illi autem tenentes Iesum duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribae et seniores convenerant.
Mk 14:53 - Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem; et conveniunt omnes summi sacerdotes et seniores et scribae.
Lk 22:54 - Comprehendentes autem eum, duxerunt et introduxerunt in domum principis sacerdotum. Petrus vero sequebatur a longe.
Jn 18:12 - Cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum comprehenderunt Iesum et ligaverunt eum
Verš 59
Principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent,
Mk 14:55 - Summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversus Iesum testimonium, ut eum morte afficerent, nec inveniebant.
Sk 6:13 - et statuerunt testes falsos dicentes: “ Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et Legem;
Verš 61
dixerunt: “ Hic dixit: “Possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud” ”.
Jn 2:19 - Respondit Iesus et dixit eis: “ Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud ”.
Verš 62
Et surgens princeps sacerdotum ait illi: “ Nihil respondes? Quid isti adversum te testificantur? ”.
Mk 14:60 - Et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens: “ Non respondes quidquam ad ea, quae isti testantur adversum te? ”.
Verš 63
Iesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: “ Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus Filius Dei ”.
Iz 53:7 - Afflictus est et ipse subiecit se et non aperuit os suum; sicut agnus, qui ad occisionem ducitur, et quasi ovis, quae coram tondentibus se obmutuit et non aperuit os suum.
Mt 27:12 - Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit.
Mt 27:14 - Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer.
Verš 64
Dicit illi Iesus: “ Tu dixisti. Verumtamen dico vobis: Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris Virtutis et venientem in nubibus caeli ”.
Ž 110:1 - David. PSALMUS. Dixit Dominus Domino meo: “ Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ”.
Dan 7:13 - Aspiciebam ergo in visione noctis: et ecce cum nubibus caeli quasi Filius hominis veniebat et usque ad Antiquum dierum pervenit, et in conspectu eius obtulerunt eum;
Mt 16:27 - Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opus eius.
Mt 24:30 - Et tunc parebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria multa;
Mk 14:62 - Iesus autem dixit: “ Ego sum, et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli ”.
Lk 22:69 - Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei ”.
Sk 1:11 - qui et dixerunt: “ Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum ”.
Rim 14:10 - Tu autem, quid iudicas fratrem tuum? Aut tu, quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Dei;
1Sol 4:16 - quoniam ipse Dominus in iussu, in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi;
Zjv 1:7 - Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt, et plangent se super eum omnes tribus terrae. Etiam, amen.
Verš 66
Quid vobis videtur? ”. Illi autem respondentes dixerunt: “ Reus est mortis! ”.
Lv 24:16 - et, qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis coetus, sive ille peregrinus sive civis fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.
Verš 67
Tunc exspuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt; alii autem palmas in faciem ei dederunt
Iz 50:6 - Dorsum meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus: faciem meam non averti ab increpationibus et sputis.
Jób 16:10 - Aperuerunt super me ora sua et exprobrantes percusserunt maxillam meam, simul conferti contra me.
Jn 19:3 - et veniebant ad eum et dicebant: “ Ave, rex Iudaeorum! ”, et dabant ei alapas.
Verš 68
dicentes: “ Prophetiza nobis, Christe: Quis est, qui te percussit? ”.
Lk 22:64 - et velaverunt eum et interrogabant eum dicentes: “ Prophetiza: Quis est, qui te percussit? ”.
Verš 69
Petrus vero sedebat foris in atrio; et accessit ad eum una ancilla dicens: “ Et tu cum Iesu Galilaeo eras! ”.
Mk 14:66 - Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis
Lk 22:55 - Accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis, sedebat Petrus in medio eorum.
Jn 18:16 - Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae et introduxit Petrum.
Jn 18:25 - Erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: “ Numquid et tu ex discipulis eius es? ”. Negavit ille et dixit: “ Non sum! ”.
Verš 75
et recordatus est Petrus verbi Iesu, quod dixerat: “ Priusquam gallus cantet, ter me negabis ”. Et egressus foras ploravit amare.
Mt 26:34 - Ait illi Iesus: “ Amen dico tibi: In hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis ”.
Mk 14:30 - Et ait illi Iesus: “ Amen dico tibi: Tu hodie, in nocte hac, priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus ”.
Lk 22:61 - Et conversus Dominus respexit Petrum; et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixit ei: “ Priusquam gallus cantet hodie, ter me negabis ”.
Jn 13:38 - Respondet Iesus: “ Animam tuam pro me pones? Amen, amen dico tibi: Non cantabit gallus, donec me ter neges.
Mt 26,1-5 - Mk 14, 1–2; Lk 22, 1–2; Jn 11, 47–53.
Mt 26,6-13 - Mk 14, 3–9; Jn 12, 1–8.
Mt 26,6 - Táto udalosť sa odohrala ešte v sobotu (porov. Jn 12, 1. 12). Sem ju vložili evanjelisti Mt a Mk len asi z tematických a obsahových príčin: spomína Kristov "pohreb" (v. 12).
Mt 26,14-16 - Mk 14, 10–11; Lk 22, 3–8; Jn 13, 27–30.
Mt 26,15 - "Tridsať strieborných" mincí (asi týrskych šekelov). Denár bola rímska strieborná minca. Jeden denár bola priemerná mzda za celodennú nádennícku prácu. Drachma bola grécka minca o niečo hodnotnejšia ako denár. V Rímskej ríši okrem rímskych (cisárskych) mincí boli v obehu aj mince miestne alebo oblastné, akým bol týrsky šekel (štyri drachmy). – Tridsať strieborných bola cena otroka (Ex 21, 32; Zach 11, 12–13). Iba Jozefa, syna Jaku-bovho, predali za dvadsať strieborných mincí (Gn 37, 28).
Mt 26,17-25 - Mk 14, 12–21; Lk 22, 7–14. 21–23; Jn 13, 21–30.
Mt 26,17 - Slávnosť Veľkej noci u Židov trvala osem dní, od 14. do 21. nisana (jarný mesiac, asi druhá polovica marca a prvá polovica apríla). Cez tento čas jedli nekvasený chlieb (azyma, u nás známy ako maces), preto sa u Židov veľkonočné sviatky volajú aj sviatkami Nekvasených chlebov.
Mt 26,26-29 - Mk 14, 22–25; Lk 22, 19–20; 1 Kor 11, 23–25.
Mt 26,26-28 - Týmito slovami Spasiteľ ustanovil Eucharistiu.
Mt 26,29 - Tieto Ježišove slová sa nevzťahujú na eucharistický kalich, ale na ďalší kalich, ktorý patril ešte k veľkonočnej večeri. Nimi vyhlasuje, že na zemi už nebude sláviť veľkonočnú hostinu. Akoby povedal: Terajšia veľkonočná hostina je predobrazom blaženého života v nebi.
Mt 26,30-35 - Mk 14, 26–31; Lk 22, 31–34; Jn 13, 36–38.
Mt 26,30 - Veľkonočná večera sa skončila spievaním žalmov 114–118, 23 a 136.
Mt 26,31 - Zach 13, 7. Odpadnúť znamená pohoršiť sa. Apoštoli si nevedia predstaviť, že Ježiš, ako Boží Syn, sa vydá do rúk nepriateľov.
Mt 26,36-46 - Mk 14, 32–42; Lk 22, 39–46.
Mt 26,47-56 - Mk 14, 43–52; Lk 22, 47–53; Jn 8, 2–11.
Mt 26,57-68 - Mk 14, 53–65; Lk 22, 54–55. 63–71; Jn 18, 12–24.
Mt 26,64 - Dan 7, 13."Sedieť po pravici Moci" znamená vládnuť s Bohom Otcom nad svetom. "Prichádzať na nebeských oblakoch" znamená prichádzať ako sudca. Teda akoby povedal: Moje božstvo je teraz skryté, ale čoskoro zažiari v plnej sláve a velebe.
Mt 26,69-75 - Mk 14, 66–72; Lk 22, 54–62; Jn 18, 17–18. 25–27.