výhody registrácie

Evanjelium podľa Matúša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Mt 25, 1-46

1 Tunc simile erit regnum cae lorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso. 2 Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes. 3 Fatuae enim, acceptis lampadibus suis, non sumpserunt oleum secum; 4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis cum lampadibus suis. 5 Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. 6 Media autem nocte clamor factus est: “Ecce sponsus! Exite obviam ei”. 7 Tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas. 8 Fatuae autem sapientibus dixerunt: “Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur”. 9 Responderunt prudentes dicentes: “Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes et emite vobis”. 10 Dum autem irent emere, venit sponsus, et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias; et clausa est ianua. 11 Novissime autem veniunt et reliquae virgines dicentes: “Domine, domine, aperi nobis”. 12 At ille respondens ait: “Amen dico vobis: Nescio vos”. 13 Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam. 14 Sicut enim homo peregre proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua. 15 Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est. Statim 16 abiit, qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis et lucratus est alia quinque; 17 similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo. 18 Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui. 19 Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et ponit rationem cum eis. 20 Et accedens, qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta dicens: “Domine, quinque talenta tradidisti mihi; ecce alia quinque superlucratus sum”. 21 Ait illi dominus eius: “Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui”. 22 Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: “Domine, duo talenta tradidisti mihi; ecce alia duo lucratus sum”. 23 Ait illi dominus eius: “Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui”. 24 Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: “Domine, novi te quia homo durus es: metis, ubi non seminasti, et congregas, ubi non sparsisti; 25 et timens abii et abscondi talentum tuum in terra. Ecce habes, quod tuum est”. 26 Respondens autem dominus eius dixit ei: “Serve male et piger! Sciebas quia meto, ubi non seminavi, et congrego, ubi non sparsi? 27 Oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis, et veniens ego recepissem, quod meum est cum usura. 28 Tollite itaque ab eo talentum et date ei, qui habet decem talenta: 29 omni enim habenti dabitur, et abundabit; ei autem, qui non habet, et quod habet, auferetur ab eo. 30 Et inutilem servum eicite in tenebras exteriores: illic erit fletus et stridor dentium”. 31 Cum autem venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super thronum gloriae suae. 32 Et congregabuntur ante eum omnes gentes; et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis, 33 et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. 34 Tunc dicet Rex his, qui a dextris eius erunt: “Venite, benedicti Patris mei; possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. 35 Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; 36 nudus, et operuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me”. 37 Tunc respondebunt ei iusti dicentes: “Domine, quando te vidimus esurientem et pavimus, aut sitientem et dedimus tibi potum? 38 Quando autem te vidimus hospitem et collegimus, aut nudum et cooperuimus? 39 Quando autem te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te?”. 40 Et respondens Rex dicet illis: “Amen dico vobis: Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis”. 41 Tunc dicet et his, qui a sinistris erunt: “Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est Diabolo et angelis eius. 42 Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi potum; 43 hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non operuistis me; infirmus et in carcere, et non visitastis me”. 44 Tunc respondebunt et ipsi dicentes: “Domine, quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi?”. 45 Tunc respondebit illis dicens: “Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minimis his, nec mihi fecistis”. 46 Et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam ”.

Mt 25, 1-46





Verš 32
Et congregabuntur ante eum omnes gentes; et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis,
Ez 34:17 - Vos autem, grex meus, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego iudico inter pecus et pecus, inter arietes et hircos.
Ez 34:20 - Propterea haec dicit Dominus Deus ad eos: Ecce ego ipse iudico inter pecus pingue et macilentum;
Mt 13:49 - Sic erit in consummatione saeculi: exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum

Verš 34
Tunc dicet Rex his, qui a dextris eius erunt: “Venite, benedicti Patris mei; possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi.
Mt 20:23 - Ait illis: “ Calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare illud, sed quibus paratum est a Patre meo ”.
Mk 10:40 - sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare, sed quibus paratum est ”.

Verš 35
Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me;
Iz 58:7 - Nonne frangere esurienti panem tuum, et egenos, vagos inducere in domum? Cum videris nudum, operi eum et carnem tuam ne despexeris.
Ez 18:7 - et hominem non afflixerit, pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit, panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento,
Heb 13:2 - Hospitalitatem nolite obli visci; per hanc enim quidam nescientes hospitio receperunt angelos.

Verš 36
nudus, et operuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me”.
Iz 58:7 - Nonne frangere esurienti panem tuum, et egenos, vagos inducere in domum? Cum videris nudum, operi eum et carnem tuam ne despexeris.
Jak 2:15 - Si frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano,
2Tim 1:16 - Det misericordiam Dominus Onesiphori domui, quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit;

Verš 40
Et respondens Rex dicet illis: “Amen dico vobis: Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis”.
Prís 19:17 - Feneratur Domino, qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei.
Mt 10:42 - Et, quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam ”.
Mk 9:41 - Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine, quia Christi estis, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam.
Jn 13:20 - Amen, amen dico vobis: Qui accipit, si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum, qui me misit ”.
2Kor 9:6 - Hoc autem: qui parce seminat, parce et metet; et, qui seminat in benedictionibus, in benedictionibus et metet.

Verš 41
Tunc dicet et his, qui a sinistris erunt: “Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est Diabolo et angelis eius.
Ž 6:8 - Turbatus est a maerore oculus meus, inveteravi inter omnes inimicos meos.
Mt 7:23 - Et tunc confitebor illis: Numquam novi vos; discedite a me, qui operamini iniquitatem.
Lk 13:25 - Cum autem surrexerit pater familias et clauserit ostium, et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes: “Domine, aperi nobis”; et respondens dicet vobis: “Nescio vos unde sitis”.
Lk 13:27 - et dicet loquens vobis: “Nescio vos unde sitis; discedite a me, omnes operarii iniquitatis”.
Iz 30:33 - Praeparata est enim ab heri Topheth, praeparata, profunda et dilatata, in pyra eius ignis et ligna multa; flatus Domini sicut torrens sulphuris succendit eam.
Zjv 19:20 - Et apprehensa est bestia et cum illa pseudopropheta, qui fecit signa coram ipsa, quibus seduxit eos, qui acceperunt characterem bestiae et qui adorant imaginem eius; vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure.

Verš 46
Et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam ”.
Dan 12:2 - Et multi de his, qui dormiunt in terra pulveris, evigilabunt: alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium sempiternum.
Jn 5:29 - et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii.

Verš 12
At ille respondens ait: “Amen dico vobis: Nescio vos”.
Mt 7:23 - Et tunc confitebor illis: Numquam novi vos; discedite a me, qui operamini iniquitatem.
Lk 13:25 - Cum autem surrexerit pater familias et clauserit ostium, et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes: “Domine, aperi nobis”; et respondens dicet vobis: “Nescio vos unde sitis”.

Verš 13
Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam.
Mt 24:42 - Vigilate ergo, quia nescitis qua die Dominus vester venturus sit.
Mk 13:33 - Videte, vigilate; nescitis enim, quando tempus sit.
Mk 13:35 - Vigilate ergo; nescitis enim quando dominus domus veniat, sero an media nocte an galli cantu an mane;

Verš 14
Sicut enim homo peregre proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua.
Lk 19:12 - Dixit ergo: “ Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti.

Verš 45
Tunc respondebit illis dicens: “Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minimis his, nec mihi fecistis”.
Prís 14:31 - Qui calumniatur egentem, exprobrat Factori eius; honorat autem eum, qui miseretur pauperis.
Prís 17:5 - Qui despicit pauperem, exprobrat Factori eius; et, qui in ruina laetatur alterius, non erit impunitus.
Za 2:8 - et dixit ad eum: “Curre, loquere ad puerum istum dicens: Absque muris habitabitur Ierusalem prae multitudine hominum et iumentorum in medio eius.

Verš 21
Ait illi dominus eius: “Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui”.
Mt 24:45 - Quis putas est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis cibum in tempore?
Lk 12:42 - Et dixit Dominus: “ Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituet dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram?

Verš 29
omni enim habenti dabitur, et abundabit; ei autem, qui non habet, et quod habet, auferetur ab eo.
Mt 13:12 - Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit; qui autem non habet, et quod habet, auferetur ab eo.
Mk 4:25 - Qui enim habet, dabitur illi; et, qui non habet, etiam quod habet, auferetur ab illo ”.
Lk 8:18 - Videte ergo quomodo audiatis: qui enim habet, dabitur illi; et, quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo ”.
Lk 19:26 - Dico vobis: “Omni habenti dabitur; ab eo autem, qui non habet, et, quod habet, auferetur.

Verš 30
Et inutilem servum eicite in tenebras exteriores: illic erit fletus et stridor dentium”.
Mt 8:12 - filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium ”.
Mt 13:42 - et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium.
Mt 22:13 - Tunc dixit rex ministris: “Ligate pedes eius et manus et mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium”.
Mt 24:51 - et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis; illic erit fletus et stridor dentium.
Lk 13:28 - Ibi erit fletus et stridor dentium, cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.

Verš 31
Cum autem venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super thronum gloriae suae.
Mt 16:27 - Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opus eius.
Mt 26:64 - Dicit illi Iesus: “ Tu dixisti. Verumtamen dico vobis: Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris Virtutis et venientem in nubibus caeli ”.
Mk 14:62 - Iesus autem dixit: “ Ego sum, et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli ”.
Lk 21:27 - Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate et gloria magna.
Sk 1:11 - qui et dixerunt: “ Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum ”.
1Sol 4:16 - quoniam ipse Dominus in iussu, in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi;
2Sol 1:10 - cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt; quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo.
Zjv 1:7 - Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt, et plangent se super eum omnes tribus terrae. Etiam, amen.
Mt 19:28 - Iesus autem dixit illis: “ Amen dico vobis quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in throno gloriae suae, sedebitis et vos super thronos duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel.

Mt 25,14-30 - Lk 19, 11–27.

Mt 25,29 - Boh je ku každému štedrý. Každému dáva potrebnú milosť. Kto s ňou spolupracuje, získava ešte viac. Kto ňou pohŕda, kto ju odmieta, stratí aj to, čo predtým dostal.