výhody registrácie

Evanjelium podľa Matúša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Mt 22, 1-46

1 Et respondens Iesus dixit ite rum in parabolis eis dicens: 2 “ Simile factum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. 3 Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. 4 Iterum misit alios servos dicens: “Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa, et omnia parata; venite ad nuptias”. 5 Illi autem neglexerunt et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam; 6 reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia affectos occiderunt. 7 Rex autem iratus est et, missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit. 8 Tunc ait servis suis: “Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni; 9 ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias”. 10 Et egressi servi illi in vias, congregaverunt omnes, quos invenerunt, malos et bonos; et impletae sunt nuptiae discumbentium. 11 Intravit autem rex, ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali 12 et ait illi: “Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem?”. At ille obmutuit. 13 Tunc dixit rex ministris: “Ligate pedes eius et manus et mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium”. 14 Multi enim sunt vocati, pauci vero electi ”. 15 Tunc abeuntes pharisaei consilium inierunt, ut caperent eum in sermone. 16 Et mittunt ei discipulos suos cum herodianis dicentes: “ Magister, scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo; non enim respicis personam hominum. 17 Dic ergo nobis quid tibi videatur: Licet censum dare Caesari an non? ”. 18 Cognita autem Iesus nequitia eorum, ait: “ Quid me tentatis, hypocritae? 19 Ostendite mihi nomisma census ”. At illi obtulerunt ei denarium. 20 Et ait illis: “ Cuius est imago haec et suprascriptio? ”. 21 Dicunt ei: “ Caesaris ”. Tunc ait illis: “ Reddite ergo, quae sunt Caesaris, Caesari et, quae sunt Dei, Deo ”. 22 Et audientes mirati sunt et, relicto eo, abierunt. 23 In illo die accesserunt ad eum sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem, et interrogaverunt eum 24 dicentes: “ Magister, Moyses dixit, si quis mortuus fuerit non habens filios, ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo. 25 Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo; 26 similiter secundus et tertius usque ad septimum. 27 Novissime autem omnium mulier defuncta est. 28 In resurrectione ergo cuius erit de septem uxor? Omnes enim habuerunt eam ”. 29 Respondens autem Iesus ait illis: “ Erratis nescientes Scripturas neque virtutem Dei; 30 in resurrectione enim neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelo. 31 De resurrectione autem mortuorum non legistis, quod dictum est vobis a Deo dicente: 32 “Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob”? Non est Deus mortuorum sed viventium ”. 33 Et audientes turbae mirabantur in doctrina eius. 34 Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset sadducaeis, convenerunt in unum. 35 Et interrogavit unus ex eis legis doctor tentans eum: 36 “ Magister, quod est mandatum magnum in Lege? ”. 37 Ait autem illi: “ Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua: 38 hoc est magnum et primum mandatum. 39 Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. 40 In his duobus mandatis universa Lex pendet et Prophetae ”. 41 Congregatis autem pharisaeis, interrogavit eos Iesus 42 dicens: “ Quid vobis videtur de Christo? Cuius filius est? ”. Dicunt ei: “ David ”. 43 Ait illis: “ Quomodo ergo David in Spiritu vocat eum Dominum dicens: 44 “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis”? 45 Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius eius est? ”. 46 Et nemo poterat respondere ei verbum, neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.

Mt 22, 1-46





Verš 32
“Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob”? Non est Deus mortuorum sed viventium ”.
Ex 3:6 - Et ait: “ Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob ”. Abscondit Moyses faciem suam; non enim audebat aspicere contra Deum.

Verš 33
Et audientes turbae mirabantur in doctrina eius.
Mt 7:28 - Et factum est, cum consummasset Iesus verba haec, admirabantur turbae super doctrinam eius;

Verš 2
“ Simile factum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.
Lk 14:6 - Et non poterant ad haec respondere illi.
Zjv 19:7 - Gaudeamus et exsultemus et demus gloriam ei, quia venerunt nuptiae Agni, et uxor eius praeparavit se.

Verš 34
Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset sadducaeis, convenerunt in unum.
Mk 12:28 - Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum: “ Quod est primum omnium mandatum? ”.

Verš 37
Ait autem illi: “ Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua:
Dt 6:5 - Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua.
Dt 10:12 - Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua
Dt 30:6 - Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua, ut possis vivere.
Lk 10:27 - Ille autem respondens dixit: “ Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut teipsum ”.

Verš 39
Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
Lv 19:18 - Non quaeres ultionem nec irasceris civibus tuis. Diliges proximum tuum sicut teipsum. Ego Dominus.
Mk 12:31 - Secundum est illud: “Diliges proximum tuum tamquam teipsum”. Maius horum aliud mandatum non est ”.
Rim 13:9 - Nam: Non adulterabis, Non occides, Non furaberis, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam teipsum.
Gal 5:14 - Omnis enim lex in uno sermone impletur, in hoc: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
Ef 5:2 - et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
1Sol 4:9 - De caritate autem fraternitatis non necesse habetis, ut vobis scribam; ipsi enim vos a Deo edocti estis, ut diligatis invicem;
Jak 2:8 - Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturam: “ Diliges proximum tuum sicut teipsum ”, bene facitis;

Verš 41
Congregatis autem pharisaeis, interrogavit eos Iesus
Mk 12:35 - Et respondens Iesus dicebat docens in templo: “ Quomodo dicunt scribae Christum filium esse David?
Lk 20:41 - Dixit autem ad illos: “ Quomodo dicunt Christum filium David esse?

Verš 44
“Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis”?
Ž 110:1 - David. PSALMUS. Dixit Dominus Domino meo: “ Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ”.
Sk 2:34 - Non enim David ascendit in caelos; dicit autem ipse: “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,
1Kor 15:25 - Oportet autem illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius.
Heb 1:13 - Ad quem autem angelorum dixit aliquando: “ Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ”?
Heb 10:13 - de cetero exspectans, donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius;

Verš 13
Tunc dixit rex ministris: “Ligate pedes eius et manus et mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium”.
Mt 8:12 - filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium ”.
Mt 13:42 - et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium.
Mt 24:51 - et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis; illic erit fletus et stridor dentium.
Mt 25:30 - Et inutilem servum eicite in tenebras exteriores: illic erit fletus et stridor dentium”.
Lk 13:28 - Ibi erit fletus et stridor dentium, cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.

Verš 14
Multi enim sunt vocati, pauci vero electi ”.
Mt 20:16 - Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi ”.

Verš 15
Tunc abeuntes pharisaei consilium inierunt, ut caperent eum in sermone.
Mk 12:13 - Et mittunt ad eum quosdam ex pharisaeis et herodianis, ut eum caperent in verbo.
Lk 20:20 - Et observantes miserunt insidiatores, qui se iustos simularent, ut caperent eum in sermone, et sic traderent illum principatui et potestati praesidis.

Verš 35
Et interrogavit unus ex eis legis doctor tentans eum:
Lk 10:25 - Et ecce quidam legis peritus surrexit tentans illum dicens: “ Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo? ”.

Verš 21
Dicunt ei: “ Caesaris ”. Tunc ait illis: “ Reddite ergo, quae sunt Caesaris, Caesari et, quae sunt Dei, Deo ”.
Mt 17:25 - Ait: “ Etiam”. Et cum intrasset domum, praevenit eum Iesus dicens: “ Quid tibi videtur, Simon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? A filiis suis an ab alienis? ”.
Rim 13:7 - Reddite omnibus debita: cui tributum tributum, cui vectigal vectigal, cui timorem timorem, cui honorem honorem.

Verš 23
In illo die accesserunt ad eum sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem, et interrogaverunt eum
Mk 12:18 - Et veniunt ad eum sadducaei, qui dicunt resurrectionem non esse, et interrogabant eum dicentes:
Lk 20:27 - Accesserunt autem quidam sadducaeorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum
Sk 23:8 - Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum neque spiritum; pharisaei autem utrumque confitentur.

Verš 24
dicentes: “ Magister, Moyses dixit, si quis mortuus fuerit non habens filios, ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo.
Dt 25:5 - Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque filio mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet foras alteri, sed accipiet eam frater eius uxorem et suscitabit semen fratris sui;

Verš 30
in resurrectione enim neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelo.
1Jn 3:2 - Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum manifestatum est quid erimus; scimus quoniam, cum ipse apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est.

Mt 22,1-14 - "Lk 14, 16–24

Mt 22,14 - Slovo "mnoho" vyjadruje všeobecnosť, podobne ako v 20, 28. "Málo" zasa znamená, že nie každý spĺňa podmienky na pozvanie k spáse.

Mt 22,15-22 - Mk 12, 13–17; Lk 20, 20–26.

Mt 22,21 - Obraz a nápis na minci mali upozorniť farizejov na skutočný právny stav ich vlasti. Mali si uvedomiť, komu sú politicky podriadení. Všeobecná Ježišova odpoveď o plnení povinnosti voči štátu svedčí o tom, že štát a jeho predstavitelia i podľa Božieho zákona oprávnene žiadajú od podriadených poslušnosť a dane. Podľa Ježišových slov však nijaké ľudské ustanovenie nemôže zrušiť Božie požiadavky, lebo Boha máme poslúchať viac ako ľudí (Sk 4, 19).

Mt 22,23-33 - Mk 12, 18–27; Lk 20, 27–40.

Mt 22,24 - Dt 25, 5.Je to ustanovenie o švagrovskom (levirátskom) manželstve. Saducejmi prednesený údajný prípad chcel zosmiešniť Ježišovu náuku o zmŕtvychvstaní.

Mt 22,32 - Ex 3, 6.Ježiš im odpovedá, že po vzkriesení už nebude manželstvo. Ľudstvo dosiahlo svoj cieľ. Okrem toho ak Boh je Bohom patriarchov, potom patriarchovia žijú, lebo on je Boh živých. Teda jestvuje posmrtný život a vzkriesenie.

Mt 22,34-40 - Mk 12, 28–34; Lk 10, 25–28.

Mt 22,37 - Dt 6, 5.

Mt 22,39 - Lv 19, 18.

Mt 22,41-46 - Mk 12, 35–37; Lk 20, 41–44.

Mt 22,44 - Ž 110, 1.

Mt 22,45 - Odpoveď je jednoduchá. Mesiáš je podľa ľudskej prirodzenosti synom Dávida, podľa božskej prirodzenosti Božím Synom.