| Evanjelium podľa MatúšaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Mt 20, 1-34 |
1 Mt 20, 1 Simile est enim regnum cae lorum homini patri familias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam; 2 Mt 20, 2 conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. 3 Mt 20, 3 Et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos 4 Mt 20, 4 et illis dixit: “Ite et vos in vineam; et, quod iustum fuerit, dabo vobis”. 5 Mt 20, 5 Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter. 6 Mt 20, 6 Circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis: “Quid hic statis tota die otiosi?”. 7 Mt 20, 7 Dicunt ei: “Quia nemo nos conduxit”. Dicit illis: “Ite et vos in vineam”. 8 Mt 20, 8 Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo: “ Voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos ”. 9 Mt 20, 9 Et cum venissent, qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singuli denarium. 10 Mt 20, 10 Venientes autem primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi; acceperunt autem et ipsi singuli denarium. 11 Mt 20, 11 Accipientes autem murmurabant adversus patrem familias 12 Mt 20, 12 dicentes: “Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestum!”. 13 Mt 20, 13 At ille respondens uni eorum dixit: “Amice, non facio tibi iniuriam; nonne ex denario convenisti mecum? 14 Mt 20, 14 Tolle, quod tuum est, et vade; volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. 15 Mt 20, 15 Aut non licet mihi, quod volo, facere de meis? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?”. 16 Mt 20, 16 Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi ”. 17 Mt 20, 17 Et ascendens Iesus Hierosolymam assumpsit Duodecim discipulos secreto et ait illis in via: 18 Mt 20, 18 “ Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte 19 Mt 20, 19 et tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum, et tertia die resurget ”. 20 Mt 20, 20 Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. 21 Mt 20, 21 Qui dixit ei: “ Quid vis? ”. Ait illi: “ Dic ut sedeant hi duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo ”. 22 Mt 20, 22 Respondens autem Iesus dixit: “ Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? ”. Dicunt ei: “ Possumus ”. 23 Mt 20, 23 Ait illis: “ Calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare illud, sed quibus paratum est a Patre meo ”. 24 Mt 20, 24 Et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus. 25 Mt 20, 25 Iesus autem vocavit eos ad se et ait: “ Scitis quia principes gentium dominantur eorum et, qui magni sunt, potestatem exercent in eos. 26 Mt 20, 26 Non ita erit inter vos, sed quicumque voluerit inter vos magnus fieri, erit vester minister; 27 Mt 20, 27 et, quicumque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus; 28 Mt 20, 28 sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis ”. 29 Mt 20, 29 Et egredientibus illis ab Iericho, secuta est eum turba multa. 30 Mt 20, 30 Et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes: “ Domine, miserere nostri, fili David! ”. 31 Mt 20, 31 Turba autem increpabat eos, ut tacerent; at illi magis clamabant dicentes: “ Domine, miserere nostri, fili David! ”. 32 Mt 20, 32 Et stetit Iesus et vocavit eos et ait: “ Quid vultis, ut faciam vobis?”. 33 Mt 20, 33 Dicunt illi: “ Domine, ut aperiantur oculi nostri ”. 34 Mt 20, 34 Misertus autem Iesus, tetigit oculos eorum; et confestim viderunt et secuti sunt eum.
| | Mt 20, 1-34 |
Verš 15
Aut non licet mihi, quod volo, facere de meis? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?”.
Rim 9:21 - An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in ignominiam?
Verš 16
Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi ”.
Mt 19:30 - Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
Mk 10:31 - Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi ”.
Lk 13:30 - Et ecce sunt novissimi, qui erunt primi, et sunt primi, qui erunt novissimi ”.
Mt 22:14 - Multi enim sunt vocati, pauci vero electi ”.
Verš 17
Et ascendens Iesus Hierosolymam assumpsit Duodecim discipulos secreto et ait illis in via:
Mk 10:32 - Erant autem in via ascendentes in Hierosolymam, et praecedebat illos Iesus, et stupebant; illi autem sequentes timebant. Et assumens iterum Duodecim coepit illis dicere, quae essent ei eventura:
Lk 18:31 - Assumpsit autem Duodecim et ait illis: “ Ecce ascendimus Ierusalem, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per Prophetas de Filio hominis:
Lk 24:7 - dicens: “Oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere” ”.
Verš 19
et tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum, et tertia die resurget ”.
Mt 27:2 - Et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pilato praesidi.
Lk 23:1 - Et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pi latum.
Jn 18:28 - Adducunt ergo Iesum a Caipha in praetorium. Erat autem mane. Et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent Pascha.
Jn 18:31 - Dixit ergo eis Pilatus: “ Accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum! ”. Dixerunt ei Iudaei: “ Nobis non licet interficere quemquam ”,
Sk 3:23 - Erit autem: omnis anima, quae non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe”.
Verš 20
Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.
Mk 10:35 - Et accedunt ad eum Iacobus et Ioannes filii Zebedaei dicentes ei: “ Magister, volumus, ut quodcumque petierimus a te, facias nobis ”.
Verš 22
Respondens autem Iesus dixit: “ Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? ”. Dicunt ei: “ Possumus ”.
Rim 8:26 - Similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus, sicut oportet, nescimus, sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus;
Lk 12:50 - Baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor, usque dum perficiatur!
Verš 23
Ait illis: “ Calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare illud, sed quibus paratum est a Patre meo ”.
Mt 25:34 - Tunc dicet Rex his, qui a dextris eius erunt: “Venite, benedicti Patris mei; possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi.
Verš 25
Iesus autem vocavit eos ad se et ait: “ Scitis quia principes gentium dominantur eorum et, qui magni sunt, potestatem exercent in eos.
Mk 10:42 - Et vocans eos Iesus ait illis: “ Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum.
Lk 22:25 - Dixit autem eis: “ Reges gentium dominantur eorum; et, qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.
Verš 26
Non ita erit inter vos, sed quicumque voluerit inter vos magnus fieri, erit vester minister;
1Pt 5:3 - neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregis.
Verš 27
et, quicumque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus;
Mt 23:11 - Qui maior est vestrum, erit minister vester.
Mk 9:35 - Et residens vocavit Duodecim et ait illis: “ Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus et omnium minister ”.
Mk 10:43 - Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior inter vos, erit vester minister;
Verš 28
sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis ”.
Lk 22:27 - Nam quis maior est: qui recumbit, an qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat.
Jn 13:14 - Si ergo ego lavi vestros pedes, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes.
Flp 2:7 - sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus; et habitu inventus ut homo,
Ef 1:7 - in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae eius,
1Tim 2:6 - qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis;
1Pt 1:19 - sed pretioso sanguine quasi Agni incontaminati et immaculati Christi,
Verš 29
Et egredientibus illis ab Iericho, secuta est eum turba multa.
Mk 10:46 - Et veniunt Ierichum. Et proficiscente eo de Iericho et discipulis eius et plurima multitudine, filius Timaei Bartimaeus caecus sedebat iuxta viam mendicans.
Lk 18:35 - Factum est autem, cum appropinquaret Iericho, caecus quidam sedebat secus viam mendicans.
Mt 20,1-16 - Podobenstvo učí, že spása je Božím darom. Boh ju dá tým, čo v kresťanskom povolaní vydržia až do konca, bez ohľadu na čas obrátenia.
Mt 20,17-19 - Mk 10, 32–34; Lk 18, 31–33.Ježiš tretí raz predpovedá svoje umučenie, a to omnoho podrobnejšie.
Mt 20,20-28 - Mk 10, 35–45.
Mt 20,20-22 - Zebedejovi synovia boli Ján a Jakub Starší. Ich matka bola Salome. Patrila medzi tie nábožné ženy, čo sprevádzali Ježiša a hmotne ho podporovali. – "Sedieť po pravici alebo ľavici" je obraz najvyššej hodnosti a moci. – Piť s niekým z jedného kalicha znamená mať účasť na jeho osude.
Mt 20,29-34 - Mk 10, 46–52; Lk 18, 35–43.