výhody registrácie

Evanjelium podľa Matúša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Mt 19, 1-30

1 Et factum est, cum consum masset Iesus sermones istos, migravit a Galilaea et venit in fines Iudaeae trans Iordanem. 2 Et secutae sunt eum turbae multae, et curavit eos ibi. 3 Et accesserunt ad eum pharisaei tentantes eum et dicentes: “ Licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa? ”. 4 Qui respondens ait: “ Non legistis quia, qui creavit ab initio, masculum et feminam fecit eos 5 et dixit: "Propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una?". 6 Itaque iam non sunt duo sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet ”. 7 Dicunt illi: “ Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii et dimittere? ”. 8 Ait illis: “ Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras; ab initio autem non sic fuit. 9 Dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur ”. 10 Dicunt ei discipuli eius: “ Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere ”. 11 Qui dixit eis: “ Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. 12 Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt; et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere, capiat ”. 13 Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret et oraret; discipuli autem increpabant eis. 14 Iesus vero ait: “ Sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire; talium est enim regnum caelorum ”. 15 Et cum imposuisset eis manus, abiit inde. 16 Et ecce unus accedens ait illi: “ Magister, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam? ”. Qui dixit ei: 17 “ Quid me interrogas de bono? Unus est bonus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata ”. 18 Dicit illi: “ Quae? ”. Iesus autem dixit: “ Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices, 19 honora patrem et matrem et diliges proximum tuum sicut teipsum ”. 20 Dicit illi adulescens: “ Omnia haec custodivi. Quid adhuc mihi deest? ”. 21 Ait illi Iesus: “ Si vis perfectus esse, vade, vende, quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me ”. 22 Cum audisset autem adulescens verbum, abiit tristis; erat enim habens multas possessiones. 23 Iesus autem dixit discipulis suis: “ Amen dico vobis: Dives difficile intrabit in regnum caelorum. 24 Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei ”. 25 Auditis autem his, discipuli mirabantur valde dicentes: “ Quis ergo poterit salvus esse? ”. 26 Aspiciens autem Iesus dixit illis: “ Apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt ”. 27 Tunc respondens Petrus dixit ei: “ Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te. Quid ergo erit nobis? ”. 28 Iesus autem dixit illis: “ Amen dico vobis quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in throno gloriae suae, sedebitis et vos super thronos duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel. 29 Et omnis, qui reliquit domos vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit. 30 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.

Mt 19, 1-30





Verš 1
Et factum est, cum consum masset Iesus sermones istos, migravit a Galilaea et venit in fines Iudaeae trans Iordanem.
Mk 10:1 - Et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iorda nem; et conveniunt iterum turbae ad eum, et, sicut consueverat, iterum docebat illos.

Verš 3
Et accesserunt ad eum pharisaei tentantes eum et dicentes: “ Licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa? ”.
Mk 10:2 - Et accedentes pharisaei interrogabant eum, si licet viro uxorem dimittere, tentantes eum.

Verš 4
Qui respondens ait: “ Non legistis quia, qui creavit ab initio, masculum et feminam fecit eos
Gn 1:27 - Et creavit Deus hominem ad imaginem suam; ad imaginem Dei creavit illum; masculum et feminam creavit eos.

Verš 5
et dixit: "Propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una?".
Gn 2:24 - Quam ob rem relinquet vir patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt in carnem unam.
Ef 5:31 - Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.
1Kor 6:16 - An nescitis quoniam, qui adhaeret meretrici, unum corpus est? “ Erunt enim, inquit, duo in carne una ”.

Verš 6
Itaque iam non sunt duo sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet ”.
1Kor 7:10 - His autem, qui matrimonio iuncti sunt, praecipio, non ego sed Dominus, uxorem a viro non discedere

Verš 7
Dicunt illi: “ Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii et dimittere? ”.
Dt 24:1 - Si acceperit homo uxorem et habuerit eam, et non invene rit gratiam ante oculos eius propter aliquam foeditatem, et scripserit libellum repudii dederitque in manu illius et dimiserit eam de domo sua,
Jer 3:1 - Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ultra? Numquid non polluta et contaminata est terra illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis et reverteris ad me?, dicit Dominus.

Verš 9
Dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur ”.
Mt 5:32 - Ego autem dico vobis: Omnis, qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari; et, qui dimissam duxerit, adulterat.
Mk 10:11 - Et dicit illis: “ Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit in eam;
Lk 16:18 - Omnis, qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur; et, qui dimissam a viro ducit, moechatur.
1Kor 7:10 - His autem, qui matrimonio iuncti sunt, praecipio, non ego sed Dominus, uxorem a viro non discedere

Verš 11
Qui dixit eis: “ Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.
1Kor 7:7 - Volo autem omnes homines esse sicut meipsum; sed unusquisque proprium habet donum ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic.
1Kor 7:17 - Nisi unicuique, sicut divisit Dominus, unumquemque, sicut vocavit Deus, ita ambulet; et sic in omnibus ecclesiis doceo.

Verš 13
Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret et oraret; discipuli autem increpabant eis.
Mk 10:13 - Et offerebant illi parvulos, ut tangeret illos; discipuli autem comminabantur eis.
Lk 18:15 - Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret; quod cum viderent, discipuli increpabant illos.

Verš 14
Iesus vero ait: “ Sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire; talium est enim regnum caelorum ”.
Mt 18:3 - et dixit: “ Amen dico vobis: Nisi conversi fueritis et efiiciamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum.
1Kor 14:20 - Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote; sensibus autem perfecti estote.
1Pt 2:2 - sicut modo geniti infantes, rationale sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem,

Verš 16
Et ecce unus accedens ait illi: “ Magister, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam? ”. Qui dixit ei:
Mt 10:17 - Cavete autem ab hominibus; tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos;
Lk 18:18 - Et interrogavit eum quidam princeps dicens: “ Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo? ”.

Verš 18
Dicit illi: “ Quae? ”. Iesus autem dixit: “ Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices,
Ex 20:12 - Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
Dt 5:17 - Non occides.
Rim 13:9 - Nam: Non adulterabis, Non occides, Non furaberis, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam teipsum.

Verš 19
honora patrem et matrem et diliges proximum tuum sicut teipsum ”.
Lv 19:17 - Ne oderis fratrem tuum in corde tuo; argue eum, ne habeas super illo peccatum.
Mt 22:39 - Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
Mk 12:31 - Secundum est illud: “Diliges proximum tuum tamquam teipsum”. Maius horum aliud mandatum non est ”.
Gal 5:14 - Omnis enim lex in uno sermone impletur, in hoc: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
Jak 2:8 - Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturam: “ Diliges proximum tuum sicut teipsum ”, bene facitis;

Verš 21
Ait illi Iesus: “ Si vis perfectus esse, vade, vende, quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me ”.
Lk 12:33 - Vendite, quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterescunt, thesaurum non deficientem in caelis, quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit;
Lk 16:9 - Et ego vobis dico: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defecerit, recipiant vos in aeterna tabernacula.
Mt 6:19 - Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur;
1Tim 6:19 - thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.

Verš 23
Iesus autem dixit discipulis suis: “ Amen dico vobis: Dives difficile intrabit in regnum caelorum.
Prís 11:28 - Qui confidit in divitiis suis, corruet, iusti autem quasi virens folium germinabunt.
Mk 10:23 - Et circumspiciens Iesus ait discipulis suis: “ Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt ”.
Lk 18:24 - Videns autem illum Iesus tristem factum dixit: “ Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrant.

Verš 26
Aspiciens autem Iesus dixit illis: “ Apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt ”.
Jób 42:2 - “ Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio.
Jer 32:17 - Heu, Domine Deus, ecce tu fecisti caelum et terram in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento; non erit tibi difficile omne verbum,
Za 8:6 - Haec dicit Dominus exercituum: Si videbitur difficile in oculis reliquiarum populi huius in diebus illis, numquid etiam in oculis meis difficile erit?, dicit Dominus exercituum.
Lk 1:37 - quia non erit impossibile apud Deum omne verbum ”.
Lk 18:27 - Ait autem illis: “ Quae impossibilia sunt apud homi nes, possibilia sunt apud Deum ”.

Verš 27
Tunc respondens Petrus dixit ei: “ Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te. Quid ergo erit nobis? ”.
Mt 4:20 - At illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum.
Mk 10:28 - Coepit Petrus ei dicere: “ Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te ”.
Lk 5:11 - Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt illum.
Lk 18:28 - Ait autem Petrus: “ Ecce nos dimisimus nostra et secuti sumus te ”.

Verš 28
Iesus autem dixit illis: “ Amen dico vobis quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in throno gloriae suae, sedebitis et vos super thronos duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel.
Lk 22:30 - ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel.

Verš 29
Et omnis, qui reliquit domos vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit.
Dt 33:9 - Qui dixit de patre suo et matre sua: “Nescio vos”; et fratres suos ignoravit et filios suos nescivit. Quia custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt.
Jób 42:12 - Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio eius; et facta sunt ei quattuordecim milia ovium et sex milia camelorum et mille iuga boum et mille asinae.

Verš 30
Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
Mk 10:31 - Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi ”.
Lk 13:30 - Et ecce sunt novissimi, qui erunt primi, et sunt primi, qui erunt novissimi ”.

Mt 19,1-9 - Mk 10, 1–12.

Mt 19,3-15 - Mk 10, 13–16; Lk 18, 15–17.

Mt 19,4 - Gn 1, 27.

Mt 19,5-6 - Gn 2, 24."Jedno telo" je hebraizmus a vyjadruje jednu morálnu bytosť. Kristus tu kategoricky potvrdzuje nerozlučnosť manželstva.

Mt 19,7 - Porov. Dt 24, 1.

Mt 19,9 - Kresťanské manželstvo nemožno zrušiť ani vtedy, ak sa jedna zo stránok dopustí smilstva. (Čo znamená "smilstvo", o ktorom hovorí Ježiš, pozri poznámku k Mt 5, 32). Dovoľuje sa iba dočasné alebo aj doživotné odlúčenie – separácia – manželov, čím však manželstvo medzi nimi nezaniká. Pozri aj Mt 5, 32; Lk 16, 18; 1 Kor 7, 10–11.

Mt 19,11-12 - Dobrovoľne sa zrieknuť manželstva z lásky k Bohu je záslužný skutok. Stáva sa to pod vplyvom zvláštnej milosti. Nie všetci sú teda na to povolaní. Ide o jednu z evanjeliových rád, pomocou ktorých možno dosiahnuť kresťanskú dokonalosť.

Mt 19,16-26 - Mk 10, 17–27; Lk 18, 18–27.

Mt 19,21 - Ježiš tu odporúča chudobu a poslušnosť ako prostriedok na ľahšie dosiahnutie dokonalosti. Obe, spolu s čistotou, o ktorej bola reč vo vv. 11–12, tvoria tri evanjeliové rady.

Mt 19,24 - Týmito slovami Pán Ježiš netvrdí, že by boháči vôbec nemohli byť spasení. Príslovím o ťave zdôrazňuje, že ťažko získajú spásu tí, čo sa nezriadene viažu na bohatstvo.

Mt 19,27-30 - Mk 10, 28–31; Lk 18, 28–30.

Mt 19,28 - Odmenou apoštolov bude osobitná, a to autoritatívna účasť na Kristovej sláve pri Poslednom súde. Dvanásť kmeňov Izraela tu znamená nový Izrael, Cirkev.