výhody registrácie

Evanjelium podľa Matúša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Mt 17, 1-26

1 Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioan nem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum. 2 Et transfiguratus est ante eos; et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut lux. 3 Et ecce apparuit illis Moyses et Elias cum eo loquentes. 4 Respondens autem Petrus dixit ad Iesum: “ Domine, bonum est nos hic esse. Si vis, faciam hic tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum ”. 5 Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: “ Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite ”. 6 Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde. 7 Et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis: “ Surgite et nolite timere ”. 8 Levantes autem oculos suos, neminem viderunt nisi solum Iesum. 9 Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Iesus dicens: “ Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat ”. 10 Et interrogaverunt eum discipuli dicentes: “ Quid ergo scribae dicunt quod Eliam oporteat primum venire? ”. 11 At ille respondens ait: “ Elias quidem venturus est et restituet omnia. 12 Dico autem vobis quia Elias iam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo, quaecumque voluerunt; sic et Filius hominis passurus est ab eis ”. 13 Tunc intellexerunt discipuli quia de Ioanne Baptista dixisset eis. 14 Et cum venissent ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum 15 et dicens: “ Domine, miserere filii mei, quia lunaticus est et male patitur; nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam. 16 Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum ”. 17 Respondens autem Iesus ait: “ O generatio incredula et perversa, quousque ero vobiscum? Usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me ”. 18 Et increpavit eum Iesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora. 19 Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt: “ Quare nos non potuimus eicere illum? ”. 20 Ille autem dicit illis: “ Propter modicam fidem vestram. Amen quippe dico vobis: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: “Transi hinc illuc!”, et transibit, et nihil impossibile erit vobis ”. 22 Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Iesus: “ Filius hominis tradendus est in manus hominum, 23 et occident eum, et tertio die resurget ”. Et contristati sunt vehementer. 24 Et cum venissent Capharnaum, accesserunt, qui didrachma accipiebant, ad Petrum et dixerunt: “ Magister vester non solvit didrachma? ”. 25 Ait: “ Etiam”. Et cum intrasset domum, praevenit eum Iesus dicens: “ Quid tibi videtur, Simon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? A filiis suis an ab alienis? ”. 26 Cum autem ille dixisset: “ Ab alienis ”, dixit illi Iesus: “ Ergo liberi sunt filii. 27 Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare et mitte hamum; et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle; et, aperto ore, eius invenies staterem. Illum sumens, da eis pro me et te ”.

Mt 17, 1-26





Verš 1
Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioan nem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum.
Mk 9:2 - Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos. Et transfiguratus est coram ipsis;
Lk 9:28 - Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum et Ioannem et Iacobum et ascendit in montem, ut oraret.
2Pt 1:17 - Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce prolata ad eum huiuscemodi a magnifica gloria: “ Filius meus, dilectus meus hic est, in quo ego mihi complacui ”;

Verš 5
Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: “ Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite ”.
Iz 42:1 - Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacet sibi in illo anima mea; dedi spiritum meum super eum, iudicium gentibus proferet.
Mt 3:17 - Et ecce vox de caelis dicens: “Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui ”.
Mk 1:11 - et vox facta est de caelis: “ Tu es Filius meus dilectus; in te complacui ”.
Mk 9:7 - Et facta est nubes obumbrans eos, et venit vox de nube: “ Hic est Filius meus dilectus; audite illum ”.
Lk 3:22 - et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba super ipsum; et vox de caelo facta est: “ Tu es Filius meus dilectus; in te complacui mihi ”.
Lk 9:35 - Et vox facta est de nube dicens: “ Hic est Filius meus electus; ipsum audite ”.
Kol 1:13 - qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae,
2Pt 1:17 - Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce prolata ad eum huiuscemodi a magnifica gloria: “ Filius meus, dilectus meus hic est, in quo ego mihi complacui ”;
Dt 18:19 - Qui autem verba mea, quae loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor exsistam.
Sk 3:22 - Moyses quidem dixit: “Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me; ipsum audietis iuxta omnia, quaecumque locutus fuerit vobis.

Verš 9
Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Iesus dicens: “ Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat ”.
Mk 9:9 - Et descendentibus illis de monte, praecepit illis, ne cui, quae vidissent, narrarent, nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.
Lk 9:36 - Et dum fieret vox, inventus est Iesus solus. Et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his, quae viderant.

Verš 10
Et interrogaverunt eum discipuli dicentes: “ Quid ergo scribae dicunt quod Eliam oporteat primum venire? ”.
Mk 9:11 - Et interrogabant eum dicentes: “ Quid ergo dicunt scribae quia Eliam oporteat venire primum? ”.
Mal 4:5 -
Mt 11:14 - et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est.
Mk 9:11 - Et interrogabant eum dicentes: “ Quid ergo dicunt scribae quia Eliam oporteat venire primum? ”.

Verš 14
Et cum venissent ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum
Mk 9:16 - Et interrogavit eos: “ Quid inter vos conquiritis? ”.
Lk 9:37 - Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illi turba multa.

Verš 19
Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt: “ Quare nos non potuimus eicere illum? ”.
Mk 9:28 - Et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: “ Quare nos non potuimus eicere eum? ”.

Verš 20
Ille autem dicit illis: “ Propter modicam fidem vestram. Amen quippe dico vobis: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: “Transi hinc illuc!”, et transibit, et nihil impossibile erit vobis ”.
Mt 21:21 - Respondens autem Iesus ait eis: “ Amen dico vobis: Si habueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: “Tolle et iacta te in mare”, fiet.
Lk 17:6 - Dixit autem Dominus: “ Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic arbori moro: “Eradicare et transplantare in mare”, et oboediret vobis.

Verš 22
Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Iesus: “ Filius hominis tradendus est in manus hominum,
Mt 16:21 - Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere.
Mt 20:18 - “ Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte
Mk 8:31 - Et coepit docere illos: “ Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere ”;
Mk 9:31 - Docebat enim discipulos suos et dicebat illis: “ Filius hominis traditur in manus hominum, et occident eum, et occisus post tres dies resurget ”.
Mk 10:33 - “ Ecce ascendimus in Hierosolymam; et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et damnabunt eum morte et tradent eum gentibus
Lk 9:22 - dicens: “ Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere ”.
Lk 9:44 - “ Ponite vos in auribus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum ”.
Lk 18:31 - Assumpsit autem Duodecim et ait illis: “ Ecce ascendimus Ierusalem, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per Prophetas de Filio hominis:

Verš 25
Ait: “ Etiam”. Et cum intrasset domum, praevenit eum Iesus dicens: “ Quid tibi videtur, Simon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? A filiis suis an ab alienis? ”.
Mt 22:21 - Dicunt ei: “ Caesaris ”. Tunc ait illis: “ Reddite ergo, quae sunt Caesaris, Caesari et, quae sunt Dei, Deo ”.
Rim 13:7 - Reddite omnibus debita: cui tributum tributum, cui vectigal vectigal, cui timorem timorem, cui honorem honorem.

Mt 17,1-9 - Mk 9, 2–9; Lk 9, 28–36; 2 Pt 1, 16–18.

Mt 17,10-13 - Mk 9, 11–13.U Židov sa ujalo presvedčenie, že pred Mesiášom príde na svet Eliáš (porov. Mal 3, 23). Ježiš síce potvrdzuje túto mienku, ale za Eliáša vyhlasuje aj Jána Krstiteľa (porov. Lk 1, 17), ktorý Eliášovo poslanie vlastne už splnil.

Mt 17,14-20 - Mk 9, 14–28; Lk 9, 37–42.

Mt 17,15 - "Je námesačný" – išlo pravdepodobne o epilepsiu.

Mt 17,20 - Vrch vo východných jazykoch symbolizoval neprekonateľnú prekážku. Jej odstránenie chce vyjadriť, že modlitba vyvierajúca z hlbokej viery vie prekonať aj tie najväčšie prekážky. Možno tu myslieť aj na charizmatický dar viery, ktorý pôsobí divy (1 Kor 12, 9).

Mt 17,21 - Tento verš Neovulgáta vynecháva; je to interpolácia z Mk 9, 29. Niektoré rukopisy ho pridávajú Matúšovi v znení: "Tento druh (diabolstva) sa nedá vyhnať ináč, iba modlitbou a pôstom."

Mt 17,22-23 - Mk 9, 30–31; Lk 9, 44.

Mt 17,24 - "Dvojdrachma", t. j. daň na potreby chrámu. V Ježišových časoch každý člen židovskej spoločnosti od svojho 20. roku bol povinný každoročne platiť túto daň. 1 drachma = 4,36 g striebra.

Mt 17,27 - Statér = strieborná minca v hodnote štyroch drachiem.