výhody registrácie

Evanjelium podľa Matúša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Mt 14, 1-36

1 In illo tempore audivit He rodes tetrarcha famam Iesu 2 et ait pueris suis: “ Hic est Ioannes Baptista; ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo ”. 3 Herodes enim tenuit Ioannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui. 4 Dicebat enim illi Ioannes: “ Non licet tibi habere eam ”. 5 Et volens illum occidere, timuit populum, quia sicut prophetam eum habebant. 6 Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi, 7 unde cum iuramento pollicitus est ei dare, quodcumque postulasset. 8 At illa, praemonita a matre sua: “ Da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis Baptistae ”. 9 Et contristatus rex propter iuramentum et eos, qui pariter recumbebant, iussit dari 10 misitque et decollavit Ioannem in carcere; 11 et allatum est caput eius in disco et datum est puellae, et tulit matri suae. 12 Et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu. 13 Quod cum audisset Iesus, secessit inde in navicula in locum desertum seorsum; et cum audissent, turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus. 14 Et exiens vidit turbam multam et misertus est eorum et curavit languidos eorum. 15 Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli dicentes: “ Desertus est locus, et hora iam praeteriit; dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas ”. 16 Iesus autem dixit eis: “ Non habent necesse ire; date illis vos manducare ”. 17 Illi autem dicunt ei: “ Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces ”. 18 Qui ait: “ Afferte illos mihi huc ”. 19 Et cum iussisset turbas discumbere supra fenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. 20 Et manducaverunt omnes et saturati sunt; et tulerunt reliquias fragmentorum duodecim cophinos plenos. 21 Manducantium autem fuit numerus fere quinque milia virorum, exceptis mulieribus et parvulis. 22 Et statim iussit discipulos ascendere in naviculam et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. 23 Et dimissis turbis, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto, solus erat ibi. 24 Navicula autem iam multis stadiis a terra distabat, fluctibus iactata; erat enim contrarius ventus. 25 Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare. 26 Discipuli autem, videntes eum supra mare ambulantem, turbati sunt dicentes: “ Phantasma est ”, et prae timore clamaverunt. 27 Statimque Iesus locutus est eis dicens: “ Habete fiduciam, ego sum; nolite timere! ”. 28 Respondens autem ei Petrus dixit: “ Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas ”. 29 At ipse ait: “ Veni! ”. Et descendens Petrus de navicula ambulavit super aquas et venit ad Iesum. 30 Videns vero ventum validum timuit et, cum coepisset mergi, clamavit dicens: “ Domine, salvum me fac! ”. 31 Continuo autem Iesus extendens manum apprehendit eum et ait illi: “ Modicae fidei, quare dubitasti? ”. 32 Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus. 33 Qui autem in navicula erant, adoraverunt eum dicentes: “ Vere Filius Dei es! ”. 34 Et cum transfretassent, venerunt in terram Gennesaret. 35 Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes, 36 et rogabant eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.

Mt 14, 1-36





Verš 1
In illo tempore audivit He rodes tetrarcha famam Iesu
Mk 6:14 - Et audivit Herodes rex; manifestum enim factum est nomen eius. Et dicebant: “ Ioannes Baptista resurrexit a mortuis, et propterea inoperantur virtutes in illo ”.
Lk 9:7 - Audivit autem Herodes tetrarcha omnia, quae fiebant, et haesitabat, eo quod diceretur a quibusdam: “ Ioannes surrexit a mortuis ”;

Verš 34
Et cum transfretassent, venerunt in terram Gennesaret.
Mk 6:53 - Et cum transfretassent in terram, pervenerunt Gennesaret et applicuerunt.

Verš 3
Herodes enim tenuit Ioannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui.
Mk 6:17 - Ipse enim Herodes misit ac tenuit Ioannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.
Lk 3:19 - Herodes autem tetrarcha, cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis, quae fecit Herodes,

Verš 4
Dicebat enim illi Ioannes: “ Non licet tibi habere eam ”.
Lv 18:16 - Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis, quia turpitudo fratris tui est.

Verš 5
Et volens illum occidere, timuit populum, quia sicut prophetam eum habebant.
Mt 21:26 - si autem dixerimus: “Ex hominibus”, timemus turbam; omnes enim habent Ioannem sicut prophetam ”.

Verš 6
Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi,
Gn 40:20 - Exinde dies tertius natalicius pharaonis erat; qui faciens grande convivium pueris suis elevavit caput magistri pincernarum et caput pistorum principis in medio puerorum suorum;
Mk 6:21 - Et cum dies opportunus accidisset, quo Herodes natali suo cenam fecit principibus suis et tribunis et primis Galilaeae,

Verš 7
unde cum iuramento pollicitus est ei dare, quodcumque postulasset.
Sdc 11:30 - Votum autem vovit Domino dicens: “ Si tradideris filios Ammon in manus meas,

Verš 13
Quod cum audisset Iesus, secessit inde in navicula in locum desertum seorsum; et cum audissent, turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus.
Mt 12:15 - Iesus autem sciens secessit inde. Et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes
Mk 6:31 - Et ait illis: “ Venite vos ipsi seorsum in desertum locum et requiescite pusillum ”. Erant enim, qui veniebant et redibant, multi, et nec manducandi spatium habebant.
Lk 9:10 - Et reversi apostoli narraverunt illi, quaecumque fecerunt. Et assumptis illis, secessit seorsum ad civitatem, quae vocatur Bethsaida.

Verš 14
Et exiens vidit turbam multam et misertus est eorum et curavit languidos eorum.
Jn 6:5 - Cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo magna venit ad eum, dicit ad Philippum: “ Unde ememus panes, ut manducent hi? ”.
Mt 9:36 - Videns autem turbas, misertus est eis, quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem.

Verš 15
Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli dicentes: “ Desertus est locus, et hora iam praeteriit; dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas ”.
Mk 6:35 - Et cum iam hora multa facta esset, accesserunt discipuli eius dicentes: “ Desertus est locus hic, et hora iam est multa;
Lk 9:12 - Dies autem coeperat declinare; et accedentes Duodecim dixerunt illi: “ Dimitte turbam, ut euntes in castella villasque, quae circa sunt, divertant et inveniant escas, quia hic in loco deserto sumus ”.

Verš 19
Et cum iussisset turbas discumbere supra fenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.
1Sam 9:13 - Ingredientes urbem statim invenietis eum, antequam ascendat excelsum ad vescendum; neque enim comesurus est populus, donec ille veniat, quia ipse benedicit hostiae, et deinceps comedunt, qui vocati sunt. Nunc ergo conscendite, quia statim reperietis eum ”.

Verš 22
Et statim iussit discipulos ascendere in naviculam et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.
Mk 6:45 - Et statim coegit discipulos suos ascendere navem, ut praecederent trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.
Jn 6:17 - et, cum ascendissent navem, veniebant trans mare in Capharnaum. Et tenebrae iam factae erant, et nondum venerat ad eos Iesus.

Verš 23
Et dimissis turbis, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto, solus erat ibi.
Mk 6:46 - Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.
Jn 6:15 - Iesus ergo, cum cognovisset quia venturi essent, ut raperent eum et facerent eum regem, secessit iterum in montem ipse solus.

Mt 14,1-12 - Mk 6, 14–29; Lk 9, 7–9; 3, 19–20.

Mt 14,1 - Herodes Antipas bol jedným zo synov Herodesa Veľkého. Z otcovho dedičstva dostal za podiel Galileu a Zajordánsko (Pereu). Svojmu bratovi odlákal manželku Herodiadu a žil s ňou. Vládol do roku 39, keď bol poslaný do vyhnanstva.

Mt 14,13-21 - Mk 6, 31–44; Lk 9, 10–17; Jn 6, 1–13.Zázračné rozmnoženie chlebov je prípravou na ustanovenie sviatosti Eucharistie.

Mt 14,22-33 - Mk 6, 45–51; Jn 6, 15–21.

Mt 14,24 - 1 stadion je asi 186 m.

Mt 14,34-36 - Mk 6, 53–56.

Mt 14,34 - Genezaret je úrodná rovina na severozápadnom pobreží Genezaretského jazera.