výhody registrácie

Evanjelium podľa Matúša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Mt 13, 1-58

1 In illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare; 2 et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut in naviculam ascendens sederet, et omnis turba stabat in litore. 3 Et locutus est eis multa in parabolis dicens: “ Ecce exiit, qui seminat, seminare. 4 Et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres et comederunt ea. 5 Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam, et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae; 6 sole autem orto, aestuaverunt et, quia non habebant radicem, aruerunt. 7 Alia autem ceciderunt in spinas, et creverunt spinae et suffocaverunt ea. 8 Alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum. 9 Qui habet aures, audiat ”. 10 Et accedentes discipuli dixerunt ei: “ Quare in parabolis loqueris eis? ”. 11 Qui respondens ait illis: “ Quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum, illis autem non est datum. 12 Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit; qui autem non habet, et quod habet, auferetur ab eo. 13 Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt; 14 et adimpletur eis prophetia Isaiae dicens: "Auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis. 15 Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt et oculos suos clauserunt, ne quando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur, et sanem eos". 16 Vestri autem beati oculi, quia vident, et aures vestrae, quia audiunt. 17 Amen quippe dico vobis: Multi prophetae et iusti cupierunt videre, quae videtis, et non viderunt, et audire, quae auditis, et non audierunt! 18 Vos ergo audite parabolam seminantis. 19 Omnis, qui audit verbum regni et non intellegit, venit Malus et rapit, quod seminatum est in corde eius; hic est, qui secus viam seminatus est. 20 Qui autem supra petrosa seminatus est, hic est, qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud, 21 non habet autem in se radicem, sed est temporalis; facta autem tribulatione vel persecutione propter verbum, continuo scandalizatur. 22 Qui autem est seminatus in spinis, hic est, qui verbum audit, et sollicitudo saeculi et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. 23 Qui vero in terra bona seminatus est, hic est, qui audit verbum et intellegit et fructum affert et facit aliud quidem centum, aliud autem sexaginta, porro aliud triginta ”. 24 Aliam parabolam proposuit illis dicens: “ Simile factum est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo. 25 Cum autem dormirent homines, venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit. 26 Cum autem crevisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. 27 Accedentes autem servi patris familias dixerunt ei: “Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania?”. 28 Et ait illis: “Inimicus homo hoc fecit”. Servi autem dicunt ei: “Vis, imus et colligimus ea?”. 29 Et ait: “Non; ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis triticum, 30 sinite utraque crescere usque ad messem. Et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania et alligate ea in fasciculos ad comburendum ea, triticum autem congregate in horreum meum” ”. 31 Aliam parabolam proposuit eis dicens: “ Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo. 32 Quod minimum quidem est omnibus seminibus; cum autem creverit, maius est holeribus et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius ”. 33 Aliam parabolam locutus est eis: “ Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum ”. 34 Haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas; et sine parabola nihil loquebatur eis, 35 ut adimpleretur, quod dictum erat per prophetam dicentem: “ Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi ”. 36 Tunc, dimissis turbis, venit in domum, et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes: “ Dissere nobis parabolam zizaniorum agri ”. 37 Qui respondens ait: “ Qui seminat bonum semen, est Filius hominis; 38 ager autem est mundus; bonum vero semen, hi sunt filii regni; zizania autem filii sunt Mali; 39 inimicus autem, qui seminavit ea, est Diabolus; messis vero consummatio saeculi est; messores autem angeli sunt. 40 Sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur, sic erit in consummatione saeculi: 41 mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala et eos, qui faciunt iniquitatem, 42 et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium. 43 Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Pa tris eorum. Qui habet aures, audiat. 44 Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro; quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa, quae habet, et emit agrum illum. 45 Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas. 46 Inventa autem una pretiosa margarita, abiit et vendidit omnia, quae habuit, et emit eam. 47 Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congreganti; 48 quam, cum impleta esset, educentes secus litus et sedentes collegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. 49 Sic erit in consummatione saeculi: exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum 50 et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium. 51 Intellexistis haec omnia? ”. Dicunt ei: “ Etiam ”. 52 Ait autem illis: “ Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias, qui profert de thesauro suo nova et vetera ”. 53 Et factum est, cum consummasset Iesus parabolas istas, transiit inde. 54 Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagoga eorum, ita ut mirarentur et dicerent: “ Unde huic sapientia haec et virtutes? 55 Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria, et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas? 56 Et sorores eius nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista? ”. 57 Et scandalizabantur in eo. Iesus autem dixit eis: “ Non est propheta sine honore nisi in patria et in domo sua ”. 58 Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.

Mt 13, 1-58





Verš 1
In illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare;
Mk 4:1 - Et iterum coepit docere ad ma re. Et congregatur ad eum tur ba plurima, ita ut in navem ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erant.
Lk 8:4 - Cum autem turba plurima conveniret, et de singulis civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem:

Verš 2
et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut in naviculam ascendens sederet, et omnis turba stabat in litore.
Lk 5:3 - Ascendens autem in unam navem, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum; et sedens docebat de navicula turbas.

Verš 10
Et accedentes discipuli dixerunt ei: “ Quare in parabolis loqueris eis? ”.
Mk 4:10 - Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi, qui circa eum erant cum Duodecim, parabolas.
Lk 8:9 - Interrogabant autem eum discipuli eius, quae esset haec parabola.

Verš 11
Qui respondens ait illis: “ Quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum, illis autem non est datum.
2Kor 3:14 - Sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem idipsum velamen in lectione Veteris Testamenti manet non revelatum, quoniam in Christo evacuatur;
Mt 11:25 - In illo tempore respondens Iesus dixit: “ Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis.

Verš 12
Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit; qui autem non habet, et quod habet, auferetur ab eo.
Mt 25:29 - omni enim habenti dabitur, et abundabit; ei autem, qui non habet, et quod habet, auferetur ab eo.
Mk 4:24 - Et dicebat illis: “ Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis et adicietur vobis.
Lk 8:18 - Videte ergo quomodo audiatis: qui enim habet, dabitur illi; et, quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo ”.
Lk 19:26 - Dico vobis: “Omni habenti dabitur; ab eo autem, qui non habet, et, quod habet, auferetur.

Verš 14
et adimpletur eis prophetia Isaiae dicens: "Auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis.
Iz 6:9 - Et dixit: “ Vade, et dices populo huic: “Audientes audite et nolite intellegere, et videntes videte et nolite cognoscere”.
Mk 4:12 - ut videntes videant et non videant, et audientes audiant et non intellegant, ne quando convertantur, et dimittatur eis ”.
Lk 8:10 - Quibus ipse dixit: “ Vobis datum est nosse mysteria regni Dei, ceteris autem in parabolis, ut videntes non videant et audientes non intellegant.
Jn 12:40 - “ Excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor, ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur, et sanem eos ”.
Sk 28:26 - dicens: “Vade ad populum istum et dic: Auditu audietis et non intellegetis, et videntes videbitis et non perspicietis.
Rim 11:8 - sicut scriptum est: “ Dedit illis Deus spiritum soporis, oculos, ut non videant, et aures, ut non audiant, usque in hodiernum diem ”.

Verš 16
Vestri autem beati oculi, quia vident, et aures vestrae, quia audiunt.
Lk 10:23 - Et conversus ad discipulos seorsum dixit: “ Beati oculi, qui vident, quae videtis.
Jn 20:29 - Dicit ei Iesus: “ Quia vidisti me, credidisti. Beati, qui non viderunt et crediderunt! ”.
1Pt 1:8 - Quem cum non videritis, diligitis; in quem nunc non videntes, credentes autem, exsultatis laetitia inenarrabili et glorificata,

Verš 17
Amen quippe dico vobis: Multi prophetae et iusti cupierunt videre, quae videtis, et non viderunt, et audire, quae auditis, et non audierunt!
1Pt 1:10 - De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae, qui de futura in vos gratia prophetaverunt,

Verš 18
Vos ergo audite parabolam seminantis.
Mk 4:13 - Et ait illis: “ Nescitis parabolam hanc, et quomodo omnes parabolas cognoscetis?
Lk 8:11 - Est autem haec parabola: Semen est verbum Dei.

Verš 19
Omnis, qui audit verbum regni et non intellegit, venit Malus et rapit, quod seminatum est in corde eius; hic est, qui secus viam seminatus est.
Mt 4:23 - Et circumibat Iesus totam Galilaeam, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo.

Verš 22
Qui autem est seminatus in spinis, hic est, qui verbum audit, et sollicitudo saeculi et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.
Mt 19:23 - Iesus autem dixit discipulis suis: “ Amen dico vobis: Dives difficile intrabit in regnum caelorum.
Mk 10:23 - Et circumspiciens Iesus ait discipulis suis: “ Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt ”.
Lk 18:24 - Videns autem illum Iesus tristem factum dixit: “ Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrant.
1Tim 6:9 - Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum et desideria multa stulta et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem;

Verš 30
sinite utraque crescere usque ad messem. Et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania et alligate ea in fasciculos ad comburendum ea, triticum autem congregate in horreum meum” ”.
Mt 3:12 - cuius ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili ”.

Verš 31
Aliam parabolam proposuit eis dicens: “ Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo.
Mk 4:30 - Et dicebat: “ Quomodo assimilabimus regnum Dei aut in qua parabola ponemus illud?
Lk 13:18 - Dicebat ergo: “ Cui simile est regnum Dei, et cui simile existimabo illud?

Verš 33
Aliam parabolam locutus est eis: “ Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum ”.
Lk 13:20 - Et iterum dixit: “ Cui simile aestimabo regnum Dei?

Verš 34
Haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas; et sine parabola nihil loquebatur eis,
Mk 4:33 - Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire;

Verš 35
ut adimpleretur, quod dictum erat per prophetam dicentem: “ Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi ”.
Ž 78:2 - Aperiam in parabolis os meum, eloquar arcana aetatis antiquae.

Verš 39
inimicus autem, qui seminavit ea, est Diabolus; messis vero consummatio saeculi est; messores autem angeli sunt.
Joe 3:13 -
Zjv 14:15 - Et alter angelus exivit de templo clamans voce magna ad sedentem super nubem: “ Mitte falcem tuam et mete, quia venit hora, ut metatur, quoniam aruit messis terrae ”.

Verš 42
et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium.
Mt 8:12 - filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium ”.
Mt 22:13 - Tunc dixit rex ministris: “Ligate pedes eius et manus et mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium”.
Mt 24:51 - et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis; illic erit fletus et stridor dentium.
Mt 25:30 - Et inutilem servum eicite in tenebras exteriores: illic erit fletus et stridor dentium”.
Lk 13:28 - Ibi erit fletus et stridor dentium, cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.

Verš 43
Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Pa tris eorum. Qui habet aures, audiat.
Dan 12:3 - Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti; et, qui ad iustitiam erudierint multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.
1Kor 15:42 - Sic et resurrectio mortuorum: seminatur in corruptione, resurgit in incorruptione;

Verš 44
Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro; quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa, quae habet, et emit agrum illum.
Flp 3:7 - Sed, quae mihi erant lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimentum.

Verš 50
et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium.
Mt 13:42 - et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium.

Verš 53
Et factum est, cum consummasset Iesus parabolas istas, transiit inde.
Mk 6:1 - Et egressus est inde et venit in patriam suam, et sequuntur il lum discipuli sui.
Lk 4:16 - Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere.

Verš 54
Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagoga eorum, ita ut mirarentur et dicerent: “ Unde huic sapientia haec et virtutes?
Mk 6:2 - Et facto sabbato, coepit in synagoga docere; et multi audientes admirabantur dicentes: “ Unde huic haec, et quae est sapientia, quae data est illi, et virtutes tales, quae per manus eius efficiuntur?

Verš 55
Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria, et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas?
Jn 6:42 - et dicebant: “ Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuius nos novimus patrem et matrem? Quomodo dicit nunc: “De caelo descendi”? ”.

Verš 57
Et scandalizabantur in eo. Iesus autem dixit eis: “ Non est propheta sine honore nisi in patria et in domo sua ”.
Mk 6:4 - Et dicebat eis Iesus: “ Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua ”.
Lk 4:24 - Ait autem: “ Amen dico vobis: Nemo propheta acceptus est in patria sua.
Jn 4:44 - ipse enim Iesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.

Mt 13,1-9 - Mk 4, 1–9; Lk 8, 4–8.

Mt 13,3 - Podobenstvo je literárny útvar, charakteristický pre evanjeliá. Je to príbeh, udalosť, najčastejšie zo života človeka, pomocou ktorého Ježiš vysvetľuje nadprirodzenú pravdu. Pre podobenstvo je príznačné, že vyzýva poslucháča, aby sa nad ním zamyslel a porovnal s ním svoj život.

Mt 13,10-17 - Mk 4, 10–12. 25; Lk 8, 9–10. 18.

Mt 13,14-15 - Iz 6, 9–10.

Mt 13,16 - Lk 10, 23–24.

Mt 13,18-23 - Mk 4, 13–20; Lk 8, 11–15.

Mt 13,24-30 - Podobenstvo o kúkoli má iba Mt. Odpovedá v ňom na otázku o pôvode zla a o zmysle zla v Cirkvi a vo svete.

Mt 13,31-32 - Mk 4, 30–32; Lk 13, 18–19.

Mt 13,31 - Podobenstvo o vzraste horčičného zrnka znázorňuje rozvoj Božieho kráľovstva na svete od skromných začiatkov až po celosvetovú veľkosť.

Mt 13,33 - Lk 13, 20–21.Cirkev sa nemá len rozšíriť po svete, ale má premeniť najmä vnútorné zmýšľanie ľudí, aby boli Božími deťmi. Podobenstvo vyjadruje vnútornú silu evanjelia. "Miera" je 13,09 l.

Mt 13,34 - Mk 4, 34–35.

Mt 13,35 - Ž 78, 2.

Mt 13,36-43 - Boh trpí na tomto svete dobrých i zlých ľudí a tak to bude až do posledného súdu. Vtedy sa konečne všetko roztriedi. Týmto podobenstvom Kristus poúča, že v jeho Cirkvi budú aj hriešni členovia; ukazuje sa tu božská zhovievavosť, ktorou Boh trpí hriešnikov a dáva im čas na pokánie.

Mt 13,47-50 - Podobenstvo o rybárskej sieti znázorňuje, aký osud čaká dobrých a zlých členov Cirkvi na konci sveta.

Mt 13,53-58 - Mk 6, 1–6; Lk 4, 16. 24.

Mt 13,55-56 - O Ježišových "bratoch" pozri poznámku k 12, 46. Tu spomínané Ježišove "sestry" boli podobne ako "bratia" jeho príbuznými.

Mt 13,58 - Ježiš nekonal zázraky na želanie ľudí. Každý jeho zázrak bol znamením spásy. Konaním zázrakov dokazoval ľuďom, že v ňom sa priblížila spása. Preto na jednej strane sa žiada viera u toho, na kom mal vykonať zázrak, na druhej strane túto vieru zázrakmi udeľoval a zväčšoval. Nerobil preto zázraky tam, kde ho vopred svojou neverou odmietali.