Verš 1
In illo tempore abiit Iesus sabbatis per sata; discipuli autem eius esurierunt et coeperunt vellere spicas et manducare.
Dt 23:25 - Ingressus vineam proximi tui comede uvas, quantum tibi placuerit; in sporta autem ne efferas tecum.
Mk 2:23 - Et factum est, cum ipse sabbatis ambularet per sata, discipuli eius coeperunt praegredi vellentes spicas.
Lk 6:1 - Factum est autem in sabbato, cum transiret per sata, et velle bant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibus.
Verš 2
Pharisaei autem videntes dixerunt ei: “ Ecce discipuli tui faciunt, quod non licet facere sabbato ”.
Ex 20:10 - septimus autem dies sabbatum Domino Deo tuo est; non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, iumentum tuum et advena, qui est intra portas tuas.
Verš 4
Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit, quod non licebat ei edere neque his, qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus?
1Sam 21:6 - Et respondit David sacerdoti et dixit ei: “ Equidem, si de mulieribus agitur, continuimus nos ab heri et nudiustertius. Quando egrediebar, fuerunt corpora puerorum sancta, quamvis iter esset profanum. Quanto magis hodie sunt sancti quoad corpora ”.
Ex 29:33 - Et comedent ea, quibus expiatio facta fuerit ad implendum manus eorum, ad sanctificandum eos. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancta sunt.
Lv 24:9 - Eruntque Aaron et filiorum eius, ut comedant eos in loco sancto, quia sanctum sanctorum est ei de incensis Domini; iure perpetuo ”.
Verš 5
Aut non legistis in Lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt?
Nm 28:9 - Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos et duas decimas similae oleo conspersae et libamentum eius.
Verš 6
Dico autem vobis quia templo maior est hic.
2Krn 6:18 - Ergone credibile est, ut habitet Deus cum hominibus super terram? Si caelum et caeli caelorum non te capiunt, quanto magis domus ista, quam aedificavi!
Verš 7
Si autem sciretis quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”, numquam condemnassetis innocentes.
Oz 6:6 - quia caritatem volo et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta.
Mi 6:8 - Indicatum est tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus quaerat a te: utique facere iudicium et diligere caritatem et sollicitum ambulare cum Deo tuo.
Mt 9:13 - Euntes autem discite quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”. Non enim veni vocare iustos sed peccatores ”.
Mt 23:23 - Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis, quae graviora sunt legis: iudicium et misericordiam et fidem! Haec oportuit facere et illa non omittere.
Verš 8
Dominus est enim Filius hominis sabbati ”.
Mk 2:28 - itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati ”.
Lk 6:5 - Et dicebat illis: “ Dominus est sabbati Filius hominis ”.
Verš 9
Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum;
Mk 3:1 - Et introivit iterum in synago gam. Et erat ibi homo habens manum aridam;
Lk 6:6 - Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam et doceret; et erat ibi homo, et manus eius dextra erat arida.
Verš 10
et ecce homo manum habens aridam. Et interrogabant eum dicentes: “ Licet sabbatis curare? ”, ut accusarent eum.
Lk 14:3 - Et respondens Iesus dixit ad legis peritos et pharisaeos dicens: “ Licet sabbato curare an non? ”.
Verš 11
Ipse autem dixit illis: “ Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam et, si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam?
Ex 23:4 - Si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti, reduc ad eum.
Dt 22:4 - Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non subtrahes te, sed sublevabis cum eo.
Verš 12
Quanto igitur melior est homo ove! Itaque licet sabbatis bene facere ”.
Gn 1:27 - Et creavit Deus hominem ad imaginem suam; ad imaginem Dei creavit illum; masculum et feminam creavit eos.
Verš 14
Exeuntes autem pharisaei consilium faciebant adversus eum, quomodo eum perderent.
Mk 3:6 - Et exeuntes pharisaei statim cum herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent.
Jn 5:18 - Propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo.
Jn 10:39 - Quaerebant ergo iterum eum prehendere; et exivit de manibus eorum.
Jn 11:53 - Ab illo ergo die cogitaverunt, ut interficerent eum.
Verš 15
Iesus autem sciens secessit inde. Et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes
Mt 10:23 - Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam; amen enim dico vobis: Non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis.
Verš 16
et comminatus est eis, ne manifestum eum facerent,
Mt 9:30 - Et aperti sunt oculi illorum. Et comminatus est illis Iesus dicens: “ Videte, ne quis sciat ”.
Lk 5:14 - Et ipse praecepit illi, ut nemini diceret, sed: “ Vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, sicut praecepit Moyses, in testimonium illis ”.
Verš 18
“ Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene placuit animae meae; ponam Spiritum meum super eum, et iudicium gentibus nuntiabit.
Iz 42:1 - Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacet sibi in illo anima mea; dedi spiritum meum super eum, iudicium gentibus proferet.
Mt 3:17 - Et ecce vox de caelis dicens: “Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui ”.
Mt 17:5 - Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: “ Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite ”.
Mk 1:11 - et vox facta est de caelis: “ Tu es Filius meus dilectus; in te complacui ”.
Kol 1:13 - qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae,
2Pt 1:17 - Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce prolata ad eum huiuscemodi a magnifica gloria: “ Filius meus, dilectus meus hic est, in quo ego mihi complacui ”;
Verš 22
Tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus et mutus, et curavit eum, ita ut mutus loqueretur et videret.
Mt 9:32 - Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, daemonium habentem.
Lk 11:14 - Et erat eiciens daemonium, et illud erat mutum; et factum est, cum daemonium exisset, locutus est mutus. Et admiratae sunt turbae;
Verš 23
Et stupebant omnes turbae et dicebant: “ Numquid hic est filius David? ”.
Jn 4:29 - “ Venite, videte hominem, qui dixit mihi omnia, quaecumque feci; numquid ipse est Christus? ”.
Verš 24
Pharisaei autem audientes dixerunt: “ Hic non eicit daemones nisi in Beelzebul, principe daemonum ”.
Mt 9:34 - Pharisaei autem dicebant: “ In principe daemoniorum eicit daemones ”.
Mk 3:22 - Et scribae, qui ab Hierosolymis descenderant, dicebant: “ Beelzebul habet ” et: “ In principe daemonum eicit daemonia ”.
Lk 11:15 - quidam autem ex eis dixerunt: “ In Beelzebul principe daemoniorum eicit daemonia ”.
Verš 31
Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur.
Mk 3:28 - Amen dico vobis: Omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae, quibus blasphemaverint;
Lk 12:10 - Et omnis, qui dicet verbum in Filium hominis, remittetur illi; ei autem, qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur.
1Jn 5:16 - Si quis videt fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petet, et dabit ei Deus vitam, peccantibus non ad mortem. Est peccatum ad mortem; non pro illo dico, ut roget.
Verš 32
Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro.
1Sam 2:25 - Si peccaverit vir in virum, arbiter ei potest esse Deus; si autem in Dominum peccaverit vir, quis intercedet pro eo? ”. Et non audierunt vocem patris sui, quia voluit Dominus occidere eos.
Nm 15:30 - Anima vero, quae per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille sive peregrinus, quoniam adversus Dominum rebellis fuit, peribit de populo suo.
1Jn 5:16 - Si quis videt fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petet, et dabit ei Deus vitam, peccantibus non ad mortem. Est peccatum ad mortem; non pro illo dico, ut roget.
Verš 33
Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum: si quidem ex fructu arbor agnoscitur.
Mt 7:18 - non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere.
Verš 34
Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Ex abundantia enim cordis os loquitur.
Mt 3:7 - Videns autem multos pharisaeorum et sadducaeorum venientes ad baptismum suum, dixit eis: “ Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a futura ira?
Ž 40:10 - Annuntiavi iustitiam tuam in ecclesia magna; ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu scisti.
Lk 6:45 - Bonus homo de bono thesauro cordis profert bonum, et malus homo de malo profert malum: ex abundantia enim cordis os eius loquitur.
Verš 36
Dico autem vobis: Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii:
Ef 5:4 - et turpitudo et stultiloquium aut scurrilitas, quae non decent, sed magis gratiarum actio.
Kaz 12:14 - Et cuncta, quae fiunt, adducet Deus in iudicium circa omne occultum, sive bonum sive malum.
Verš 37
ex verbis enim tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis ”.
2Sam 1:16 - Et ait ad eum David: “ Sanguis tuus super caput tuum; os enim tuum locutum est adversum te dicens: “Ego interfeci christum Domini” ”.
Lk 19:22 - Dicit ei: “De ore tuo te iudico, serve nequam! Sciebas quod ego austerus homo sum, tollens quod non posui et metens quod non seminavi?
Verš 38
Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisaeis dicentes: “ Magister, volumus a te signum videre ”.
Mt 16:1 - Et accesserunt ad eum pharisaei et sadducaei tentantes et rogaverunt eum, ut signum de caelo ostenderet eis.
Mk 8:11 - Et exierunt pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo, tentantes eum.
Lk 11:29 - Turbis autem concurrentibus, coepit dicere: “ Generatio haec generatio nequam est; signum quaerit, et signum non dabitur illi, nisi signum Ionae.
1Kor 1:22 - Quoniam et Iudaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt,
Verš 40
Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus.
Jon 1:17 -
Jon 2:10 - ego autem in voce laudis immolabo tibi, quaecumque vovi, reddam; salus Domini est ”.
Verš 41
Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam, quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae; et ecce plus quam Iona hic!
Lk 11:32 - Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam, quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae, et ecce plus Iona hic.
Jon 3:5 - Et crediderunt viri Ninevitae in Deo; et praedicaverunt ieiunium et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem.
Verš 42
Regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis; et ecce plus quam Salomon hic!
1Kr 10:1 - Sed et regina Saba, audita fama Salomonis — in hono rem nominis Domini — venit tentare eum in aenigmatibus.
2Krn 9:1 - Regina quoque Saba, cum audisset famam Salomonis, venit, ut tentaret eum in aenigmatibus in Ierusalem cum magno comitatu et camelis, qui portabant aromata et auri plurimum gemmasque pretiosas. Cumque venisset ad Salomonem, locuta est ei, quaecumque erant in corde suo.
Lk 11:31 - Regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus Salomone hic.
Verš 43
Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit.
Lk 11:24 - Cum immundus spiritus exierit de homine, perambulat per loca inaquosa quaerens requiem; et non inveniens dicit: “Revertar in domum meam unde exivi”.
Verš 45
Tunc vadit et assumit secum septem alios spiritus nequiores se, et intrantes habitant ibi; et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimae ”.
Heb 6:4 - Impossibile est enim eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti
Heb 10:26 - Voluntarie enim peccantibus nobis, post acceptam notitiam veritatis, iam non relinquitur pro peccatis hostia,
2Pt 2:20 - Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi his rursus implicati superantur, facta sunt eis posteriora deteriora prioribus.
Verš 46
Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater et fratres eius stabant foris quaerentes loqui ei.
Mk 3:31 - Et venit mater eius et fratres eius, et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum.
Lk 8:20 - Et nuntiatum est illi: “ Mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre ”.
Verš 50
Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater et soror et mater est ”.
2Kor 5:16 - Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem; et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus.
Gal 5:6 - Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed fides, quae per caritatem operatur.
Gal 6:15 - Neque enim circumcisio aliquid est neque praeputium sed nova creatura.
Kol 3:11 - ubi non est Graecus et Iudaeus, circumcisio et praeputium, barbarus, Scytha, servus, liber, sed omnia et in omnibus Christus.
Mt 12,1-8 - Mk 2, 23–28; Lk 6, 1–5.
Mt 12,2 - Farizeji nezazlievali, že apoštoli trhali klasy na cudzom poli, keďže to zákon chudobným dovoľoval (Dt 23, 25). No pohoršujú sa nad tým, že Ježišovi učeníci porušujú sobotný odpočinok.
Mt 12,4 - 1 Sam 21, 2–7.
Mt 12,5 - Nm 28, 9.
Mt 12,7 - Oz 6, 6.
Mt 12,9-14 - Mk 3, 1–6; Lk 6, 6–11.
Mt 12,18 - Iz 42, 1–4.
Mt 12,22-30 - Mk 3, 22–27; Lk 11, 14–15. 17–23.
Mt 12,23 - Podľa proroctiev Mesiáš mal pochádzať z Dávidovho rodu (porov. 1, 1).
Mt 12,31-32 - Mk 3, 28–29; Lk 12, 10.
Mt 12,32 - Kto tvrdošijne odporuje Božej pravde, nakoniec Boha úplne znenávidí. Na odpustenie hriechov sa vyžaduje kajúce zmýšľanie; no zatvrdlivý človek práve to odopiera Bohu, a preto mu Boh nemôže odpustiť ani na tomto svete, ani v budúcom živote. Keďže toto miesto hovorí o odpúšťaní hriechov na druhom svete, nepriamo potvrdzuje učenie Cirkvi o očistci.
Mt 12,33-37 - Mt 7, 17; Lk 6, 43–45.
Mt 12,38-42 - Mk 8, 11–12; Lk 11, 16. 29–32.
Mt 12,40 - Pri slovách "tri dni a tri noci" netreba myslieť na úplné dni, lebo Židia každý začatý alebo nedokončený deň počítali za úplný deň. Tak je to aj s počítaním rokov.
Mt 12,43-45 - Lk 11, 24–26.
Mt 12,46-50 - Mk 3, 31–35; Lk 8, 19–21.
Mt 12,46 - "Ježišovi bratia" neboli jeho vlastní bratia, ale blízki príbuzní (bratanci a sesternice). V hebrejčine a aramejčine slovo "brat" znamená aj brata, aj bratanca. Tak napr. dvaja z týchto bratov majú za matku Máriu Kleopasovu (Mt 27, 56), a nie Pannu Máriu (porov. 13, 55). V Starom zákone je mnoho podobných miest (napr. Abrahám a jeho synovec Lot sa volajú bratmi – Gn 13, 8; 14, 12. 14. 16).
Mt 12,50 - Ježiš dáva prednosť duchovnému pokrvenstvu pred telesným (porov. Lk 11, 28). Aj v tomto duchovnom pokrvenstve zaujíma Mária, Ježišova matka, prvé miesto, lebo vo všetkom plnila Božiu vôľu.