výhody registrácie

Evanjelium podľa Matúša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Mt 11, 1-30

1 Et factum est, cum consum masset Iesus praecipiens Duodecim discipulis suis, transiit inde, ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum. 2 Ioannes autem, cum audisset in vinculis opera Christi, mittens per discipulos suos 3 ait illi: “ Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? ”. 4 Et respondens Iesus ait illis: “ Euntes renuntiate Ioanni, quae auditis et videtis: 5 caeci vident et claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt et mortui resurgunt et pauperes evangelizantur; 6 et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me ”. 7 Illis autem abeuntibus, coepit Iesus dicere ad turbas de Ioanne: “ Quid existis in desertum videre? Arundinem vento agitatam? 8 Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestitum? Ecce, qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. 9 Sed quid existis videre? Prophetam? Etiam, dico vobis, et plus quam prophetam. 10 Hic est, de quo scriptum est: "Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te". 11 Amen dico vobis: Non surrexit inter natos mulierum maior Ioanne Baptista; qui autem minor est in regno caelorum, maior est illo. 12 A diebus autem Ioannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. 13 Omnes enim Prophetae et Lex usque ad Ioannem prophetaverunt; 14 et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est. 15 Qui habet aures, audiat. 16 Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro, qui clamantes coaequalibus 17 dicunt: “Cecinimus vobis, et non saltastis; lamentavimus, et non planxistis”. 18 Venit enim Ioannes neque manducans neque bibens, et dicunt: “Daemonium habet!”; 19 venit Filius hominis manducans et bibens, et dicunt: “Ecce homo vorax et potator vini, publicanorum amicus et peccatorum!”. Et iustificata est sapientia ab operibus suis ”. 20 Tunc coepit exprobrare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes eius, quia non egissent paenitentiam: 21 “ Vae tibi, Chorazin! Vae tibi, Bethsaida! Quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent. 22 Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis. 23 Et tu, Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? Usque in infernum descendes! Quia si in Sodomis factae fuissent virtutes, quae factae sunt in te, mansissent usque in hunc diem. 24 Verumtamen dico vobis: Terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi ”. 25 In illo tempore respondens Iesus dixit: “ Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis. 26 Ita, Pater, quoniam sic fuit placitum ante te. 27 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare. 28 Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. 29 Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. 30 Iugum enim meum suave, et onus meum leve est ”.

Mt 11, 1-30





Verš 2
Ioannes autem, cum audisset in vinculis opera Christi, mittens per discipulos suos
Lk 7:18 - Et nuntiaverunt Ioanni discipuli eius de omnibus his.

Verš 5
caeci vident et claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt et mortui resurgunt et pauperes evangelizantur;
Iz 29:18 - Et audient in die illa surdi verba libri, et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt.
Iz 35:5 - Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt.
Iz 61:1 - Spiritus Domini Dei super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum laeta mansuetis misit me, ut mederer contritis corde et praedicarem captivis liberationem et clausis apertionem;
Lk 4:18 - “ Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus, misit me praedicare captivis remissionem et caecis visum, dimittere confractos in remissione,

Verš 7
Illis autem abeuntibus, coepit Iesus dicere ad turbas de Ioanne: “ Quid existis in desertum videre? Arundinem vento agitatam?
Lk 7:24 - Et cum discessissent nuntii Ioannis, coepit dicere de Ioanne ad turbas: “ Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?

Verš 10
Hic est, de quo scriptum est: "Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te".
Mal 3:1 - Ecce ego mittam angelum meum, et praeparabit viam an te faciem meam; et statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum;
Mk 1:2 - Sicut scriptum est in Isaia propheta: “ Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam;
Lk 7:27 - Hic est, de quo scriptum est: “Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te”.

Verš 12
A diebus autem Ioannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.
Lk 16:16 - Lex et Prophetae usque ad Ioannem; ex tunc regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit.

Verš 14
et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est.
Mal 4:5 -
Lk 1:17 - Et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam ”.

Verš 16
Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro, qui clamantes coaequalibus
Lk 7:31 - Cui ergo similes dicam homines generationis huius, et cui similes sunt?

Verš 18
Venit enim Ioannes neque manducans neque bibens, et dicunt: “Daemonium habet!”;
Mt 3:4 - Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis cameli et zonam pelliceam circa lumbos suos; esca autem eius erat locustae et mel silvestre.
Mk 1:6 - Et erat Ioannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos eius, et locustas et mel silvestre edebat.

Verš 20
Tunc coepit exprobrare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes eius, quia non egissent paenitentiam:
Lk 10:13 - Vae tibi, Chorazin! Vae tibi, Bethsaida! Quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes, quae in vobis factae sunt, olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent.

Verš 21
“ Vae tibi, Chorazin! Vae tibi, Bethsaida! Quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent.
2Sam 13:19 - Quae aspergens pulverem capiti suo, scissa talari tunica impositisque manibus super caput suum, ibat ingrediens et clamans.
2Kr 6:30 - Quod cum audisset rex, scidit vestimenta sua. Et transibat super murum, viditque omnis populus cilicium, quo vestitus erat ad carnem intrinsecus.
2Kr 19:1 - Quae cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua et opertus est sacco ingressusque est domum Domini.

Verš 22
Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis.
Mt 10:15 - Amen dico vobis: Tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati.

Verš 24
Verumtamen dico vobis: Terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi ”.
Mt 10:15 - Amen dico vobis: Tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati.

Verš 25
In illo tempore respondens Iesus dixit: “ Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis.
Lk 10:21 - In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto et dixit: “ Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis; etiam, Pater, quia sic placuit ante te.
Jób 5:12 - qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum, quod coeperant;
Iz 29:14 - ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo: peribit sapientia sapientium eius, et prudentia prudentium eius abscondetur ”.
Lk 10:21 - In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto et dixit: “ Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis; etiam, Pater, quia sic placuit ante te.
1Kor 1:19 - Scriptum est enim: “ Perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo ”.
1Kor 2:7 - sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram,

Verš 27
Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare.
Mt 28:18 - Et accedens Iesus locutus est eis dicens: “ Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra.
Lk 10:22 - Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo scit qui sit Filius, nisi Pater, et qui sit Pater, nisi Filius et cui voluerit Filius revelare ”.
Jn 3:35 - Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius.
Jn 1:18 - Deum nemo vidit umquam; unigenitus Deus, qui est in sinum Patris, ipse enarravit.
Jn 6:46 - Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem.

Verš 29
Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris.
Ž 45:4 - Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime, magnificentia tua et ornatu tuo.
Jer 6:16 - Haec dicit Dominus: “ State super vias et videte et interrogate de semitis antiquis, quae sit via bona, et ambulate in ea et invenietis refrigerium animabus vestris ”. Et dixerunt: “ Non ambulabimus! ”.

Verš 30
Iugum enim meum suave, et onus meum leve est ”.
1Jn 5:3 - Haec est enim caritas Dei, ut mandata eius servemus; et mandata eius gravia non sunt,

Mt 11,2-19 - Lk 7, 18–35.

Mt 11,10 - Mal 3, 1.

Mt 11,12 - Túto vetu možno rozumieť alebo pasívne: Božie kráľovstvo trpí násilie, je prenasledované, alebo aktívne: Božie kráľovstvo treba dobýjať a účasť na ňom majú len odvážni a silní.

Mt 11,16-19 - Lk 7, 31–35.

Mt 11,16 - Kto sa chce pravde protiviť, vždy si nájde zámienku, aby sa pravde vyhýbal. Jána odmietli, lebo nejedol a nepil, Ježiša preto, že jedol a pil. Boží plán sa uskutoční aj napriek zlej vôli ľudí.

Mt 11,20-24 - Lk 10, 12–15.

Mt 11,21 - Korozain a Betsaida boli blízko Kafarnauma. Týrus a Sidon boli fenické mestá, teda pohanské.

Mt 11,25-27 - Lk 10, 21–22.

Mt 11,25 - "Múdri a rozumní" – pyšní farizeji a zákonníci; "maličkí" – Ježišovi učeníci, ktorí pre svoju pokoru chápu náuku spásy.