výhody registrácie

Evanjelium podľa Matúša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Mt 10, 1-42

1 Et convocatis Duodecim di scipulis suis, dedit illis pote statem spirituum immundorum, ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem. 2 Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec: primus Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater eius, et Iacobus Zebedaei et Ioannes frater eius, 3 Philippus et Bartholomaeus, Thomas et Matthaeus publicanus, Iacobus Alphaei et Thaddaeus, 4 Simon Chananaeus et Iudas Iscariotes, qui et tradidit eum. 5 Hos Duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens: “ In viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis; 6 sed potius ite ad oves, quae perierunt domus Israel. 7 Euntes autem praedicate dicentes: “Appropinquavit regnum caelorum”. 8 Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eicite; gratis accepistis, gratis date. 9 Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris, 10 non peram in via neque duas tunicas neque calceamenta neque virgam; dignus enim est operarius cibo suo. 11 In quamcumque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit; et ibi manete donec exeatis. 12 Intrantes autem in domum, salutate eam; 13 et si quidem fuerit domus digna, veniat pax vestra super eam; si autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertatur. 14 Et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo vel de civitate illa, excutite pulverem de pedibus vestris. 15 Amen dico vobis: Tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati. 16 Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum; estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae. 17 Cavete autem ab hominibus; tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos; 18 et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus. 19 Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. 20 Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. 21 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium; et insurgent filii in parentes et morte eos afficient. 22 Et eritis odio omnibus propter nomen meum; qui autem perseveraverit in finem, hic salvus erit. 23 Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam; amen enim dico vobis: Non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis. 24 Non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum. 25 Sufficit discipulo, ut sit sicut magister eius, et servus sicut dominus eius. Si patrem familias Beelzebul vocaverunt, quanto magis domesticos eius! 26 Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur, et occultum, quod non scietur. 27 Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et, quod in aure auditis, praedicate super tecta. 28 Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehenna. 29 Nonne duo passeres asse veneunt? Et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. 30 Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. 31 Nolite ergo timere; multis passeribus meliores estis vos. 32 Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis; 33 qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis. 34 Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram; non veni pacem mittere sed gladium. 35 Veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam: 36 et inimici hominis domestici eius. 37 Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et, qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus; 38 et, qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus. 39 Qui invenerit animam suam, perdet illam; et, qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. 40 Qui recipit vos, me recipit; et, qui me recipit, recipit eum, qui me misit. 41 Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et, qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet. 42 Et, quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam ”.

Mt 10, 1-42





Verš 1
Et convocatis Duodecim di scipulis suis, dedit illis pote statem spirituum immundorum, ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem.
Mk 3:13 - Et ascendit in montem et vocat ad se, quos voluit ipse, et venerunt ad eum.
Lk 6:13 - Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos et elegit Duodecim ex ipsis, quos et apostolos nominavit:
Lk 9:1 - Convocatis autem Duodecim, dedit illis virtutem et potesta tem super omnia daemonia, et ut languores curarent,

Verš 6
sed potius ite ad oves, quae perierunt domus Israel.
Sk 3:26 - Vobis primum Deus suscitans Puerum suum, misit eum benedicentem vobis in avertendo unumquemque a nequitiis vestris ”.
Sk 13:26 - Viri fratres, filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum, nobis verbum salutis huius missum est.
Sk 13:46 - Tunc audenter Paulus et Barnabas dixerunt: “ Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes.

Verš 7
Euntes autem praedicate dicentes: “Appropinquavit regnum caelorum”.
Lk 9:2 - et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmos;

Verš 8
Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eicite; gratis accepistis, gratis date.
Lk 10:9 - et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: “Appropinquavit in vos regnum Dei”.
Sk 8:18 - Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manuum apostolorum daretur Spiritus, obtulit eis pecuniam
Sk 8:20 - Petrus autem dixit ad eum: “ Argentum tuum tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri!

Verš 9
Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris,
Mk 6:8 - et praecepit eis, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum: non panem, non peram neque in zona aes,
Lk 9:3 - et ait ad illos: “ Nihil tuleritis in via, neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis.
Lk 22:35 - Et dixit eis: “ Quando misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? ”. At illi dixerunt: “ Nihil ”.

Verš 10
non peram in via neque duas tunicas neque calceamenta neque virgam; dignus enim est operarius cibo suo.
Lv 19:13 - Non facies calumniam proximo tuo nec spoliabis eum. Non morabitur merces mercennarii apud te usque mane.
Dt 24:14 - Non negabis mercedem indigentis et pauperis ex fratribus tuis sive advenis, qui tecum morantur in terra intra portas tuas,
Dt 25:4 - Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas.
Lk 10:7 - In eadem autem domo manete edentes et bibentes, quae apud illos sunt: dignus enim est operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.
1Kor 9:4 - Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi?
1Kor 9:14 - Ita et Dominus ordinavit his, qui evangelium annuntiant, de evangelio vivere.
1Tim 5:18 - dicit enim Scriptura: “ Non infrenabis os bovi trituranti ” et: “ Dignus operarius mercede sua ”.

Verš 11
In quamcumque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit; et ibi manete donec exeatis.
Mk 6:10 - Et dicebat eis: “ Quocumque introieritis in domum, illic manete, donec exeatis inde.
Lk 9:4 - Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete et inde exite.
Lk 10:8 - Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate, quae apponuntur vobis,

Verš 14
Et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo vel de civitate illa, excutite pulverem de pedibus vestris.
Mk 6:11 - Et quicumque locus non receperit vos nec audierint vos, exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis ”.
Lk 9:5 - Et quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate illa pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos ”.
Sk 13:51 - At illi, excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium;
Sk 18:6 - Contradicentibus autem eis et blasphemantibus, excutiens vestimenta dixit ad eos: “ Sanguis vester super caput vestrum! Mundus ego. Ex hoc nunc ad gentes vadam ”.

Verš 15
Amen dico vobis: Tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati.
Mk 6:11 - Et quicumque locus non receperit vos nec audierint vos, exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis ”.
Lk 10:12 - Dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati.

Verš 16
Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum; estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae.
Lk 10:3 - Ite; ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.

Verš 17
Cavete autem ab hominibus; tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos;
Mt 24:9 - Tunc tradent vos in tribulationem et occident vos, et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.
Lk 21:12 - Sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias, et trahemini ad reges et praesides propter nomen meum;
Jn 15:20 - Mementote sermonis, quem ego dixi vobis: Non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.
Jn 16:2 - Absque synagogis facient vos; sed venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo.
Zjv 2:10 - Nihil horum timeas, quae passurus es. Ecce missurus est Diabolus ex vobis in carcerem, ut tentemini, et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae.

Verš 18
et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus.
Sk 24:1 - Post quinque autem dies, descendit princeps sacerdo tum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore, qui adierunt praesidem adversus Paulum.
Sk 25:4 - Festus igitur respondit servari Paulum in Caesarea, se autem maturius profecturum:

Verš 19
Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini.
Mk 13:11 - Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini, sed, quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus.
Lk 12:11 - Cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates, nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis:
Lk 21:14 - Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis;

Verš 21
Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium; et insurgent filii in parentes et morte eos afficient.
Mi 7:2 - Periit pius de terra, et rectus in hominibus non est; omnes in sanguine insidiantur, vir fratrem suum rete venatur.
Mi 7:5 - Nolite credere amico, nolite confidere in proximo; ab ea, quae dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui;
Lk 21:6 - “ Haec quae videtis, venient dies, in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur ”.

Verš 22
Et eritis odio omnibus propter nomen meum; qui autem perseveraverit in finem, hic salvus erit.
Mt 24:13 - qui autem permanserit usque in finem, hic salvus erit.
Mk 13:13 - et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.
Lk 21:19 - In patientia vestra possidebitis animas vestras.
Zjv 2:10 - Nihil horum timeas, quae passurus es. Ecce missurus est Diabolus ex vobis in carcerem, ut tentemini, et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae.
Zjv 3:10 - Quoniam servasti verbum patientiae meae, et ego te servabo ab hora tentationis, quae ventura est super orbem universum tentare habitantes in terra.

Verš 23
Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam; amen enim dico vobis: Non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis.
Mt 2:13 - Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparet in somnis Ioseph dicens: “ Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi, usque dum dicam tibi; futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum ”.
Mt 4:12 - Cum autem audisset quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilaeam.
Mt 12:15 - Iesus autem sciens secessit inde. Et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes
Sk 8:1 - Saulus autem erat consentiens neci eius. Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesiam, quae erat Hierosolymis; et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos.
Sk 9:25 - accipientes autem discipuli eius nocte per murum dimiserunt eum submittentes in sporta.
Sk 14:6 - intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae, Lystram et Derben et ad regionem in circuitu

Verš 24
Non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum.
Lk 6:40 - Non est discipulus super magistrum; perfectus autem omnis erit sicut magister eius.
Jn 13:16 - Amen, amen dico vobis: Non est servus maior domino suo, neque apostolus maior eo, qui misit illum.
Jn 15:20 - Mementote sermonis, quem ego dixi vobis: Non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.

Verš 25
Sufficit discipulo, ut sit sicut magister eius, et servus sicut dominus eius. Si patrem familias Beelzebul vocaverunt, quanto magis domesticos eius!
Mt 9:34 - Pharisaei autem dicebant: “ In principe daemoniorum eicit daemones ”.
Mt 12:24 - Pharisaei autem audientes dixerunt: “ Hic non eicit daemones nisi in Beelzebul, principe daemonum ”.
Mk 3:22 - Et scribae, qui ab Hierosolymis descenderant, dicebant: “ Beelzebul habet ” et: “ In principe daemonum eicit daemonia ”.
Lk 11:15 - quidam autem ex eis dixerunt: “ In Beelzebul principe daemoniorum eicit daemonia ”.
Jn 8:48 - Responderunt Iudaei et dixerunt ei: “ Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu et daemonium habes? ”.

Verš 26
Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur, et occultum, quod non scietur.
Iz 8:12 - “ Ne vocetis coniurationem, quodcumque populus iste vocat coniurationem, et timorem eius ne timeatis neque paveatis ”.
Jer 1:8 - Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum, ut eruam te ”, dicit Dominus.
Jób 12:22 - Qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis.
Mk 4:22 - Non enim est aliquid absconditum, nisi ut manifestetur, nec factum est occultum, nisi ut in palam veniat.
Lk 8:17 - Non enim est occultum, quod non manifestetur, nec absconditum, quod non cognoscatur et in palam veniat.
Lk 12:2 - Nihil autem opertum est, quod non reveletur, neque absconditum, quod non sciatur.

Verš 28
Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehenna.
Jer 1:8 - Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum, ut eruam te ”, dicit Dominus.
Lk 12:4 - Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus et post haec non habent amplius, quod faciant.

Verš 30
Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt.
1Sam 14:45 - Dixitque populus ad Saul: “ Ergone Ionathan morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israel? Hoc nefas est; vivit Dominus, quia non cadet capillus de capite eius in terram, quia cum Deo operatus est hodie ”. Liberavit ergo populus Ionathan, ut non moreretur.

Verš 32
Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis;
Mk 8:38 - Qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis ”.
Lk 9:26 - Nam qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in gloria sua et Patris et sanctorum angelorum.
Lk 12:8 - Dico autem vobis: Omnis, quicumque confessus fuerit in me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei;
2Tim 2:12 - si sustinemus, et conregnabimus; si negabimus, et ille negabit nos;

Verš 34
Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram; non veni pacem mittere sed gladium.
Lk 12:51 - Putatis quia pacem veni dare in terram? Non, dico vobis, sed separationem.

Verš 35
Veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam:
Mi 7:6 - quia filius contumeliam facit patri, filia consurgit adversus matrem suam, nurus adversus socrum suam: inimici hominis domestici eius.

Verš 36
et inimici hominis domestici eius.
Ž 41:9 - “ Maleficium effusum est in eo; et, qui decumbit, non adiciet ut resurgat ”.
Ž 55:12 - iniquitas et labor et insidiae in medio eius; et non defecit de plateis eius fraudulentia et dolus.
Jn 13:18 - Non de omnibus vobis dico, ego scio, quos elegerim, sed ut impleatur Scriptura: “Qui manducat meum panem, levavit contra me calcaneum suum”.

Verš 37
Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et, qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus;
Lk 14:26 - “ Si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc et animam suam, non potest esse meus discipulus.

Verš 38
et, qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus.
Mt 16:24 - Tunc Iesus dixit discipulis suis: “ Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me.
Mk 8:34 - Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: “ Si quis vult post me sequi, deneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me.
Lk 9:23 - Dicebat autem ad omnes: “ Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me.
Lk 14:27 - Et, qui non baiulat crucem suam et venit post me, non potest esse meus discipulus.

Verš 39
Qui invenerit animam suam, perdet illam; et, qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
Mt 16:25 - Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
Mk 8:35 - Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium, salvam eam faciet.
Lk 9:24 - Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam; qui autem perdiderit animam suam propter me, hic salvam faciet illam.
Lk 17:33 - Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam; et, quicumque perdiderit illam, vivificabit eam.
Jn 12:25 - Qui amat animam suam, perdit eam; et, qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodiet eam.

Verš 40
Qui recipit vos, me recipit; et, qui me recipit, recipit eum, qui me misit.
Lk 10:16 - Qui vos audit, me audit; et, qui vos spernit, me spernit; qui autem me spernit, spernit eum, qui me misit ”.
Jn 13:20 - Amen, amen dico vobis: Qui accipit, si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum, qui me misit ”.

Verš 41
Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et, qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet.
1Kr 17:10 - Surrexit et abiit Sareptam. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna; et vocavit eam dixitque: “ Da mihi paululum aquae in vase, ut bibam ”.
1Kr 18:4 - nam, cum interficeret Iezabel prophetas Domini, tulit ille centum prophetas et abscondit eos quinquagenos et quinquagenos in speluncis et pavit eos pane et aqua.
2Kr 4:8 - Facta est autem quaedam dies, et transibat Eliseus per Sunam. Erat autem ibi mulier magna, quae tenuit eum, ut comederet panem. Quotiescumque inde transibat, divertebat ad eam, ut comederet panem.

Verš 42
Et, quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam ”.
Mt 25:40 - Et respondens Rex dicet illis: “Amen dico vobis: Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis”.
Mk 9:41 - Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine, quia Christi estis, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam.
Heb 6:10 - non enim iniustus Deus, ut obliviscatur operis vestri et dilectionis, quam ostendistis nomini ipsius, qui ministrastis sanctis et ministratis.

Mt 10,1-4 - Mk 3, 14–19; Lk 9, 1; 6, 13–16.

Mt 10,5-15 - Mk 6, 8–11; Lk 10, 5–12; 9, 3–5.

Mt 10,16-23 - Mk 13, 9–13; Lk 10, 3; 21, 12–17; 12, 11–12.

Mt 10,24-33 - Mk 4, 22; 8, 38; Lk 10, 3; 12, 2–9; 9, 26; Jn 13, 16; 15, 20.

Mt 10,27 - "Vo tme", "do ucha" – v súkromí; "na svetle", "zo striech" – verejne.

Mt 10,34-42 - Mk 8, 34–35; 9, 41; Lk 12, 51–53; 9, 48; Jn 13, 20.

Mt 10,34-36 - Kristus nás prišiel zmieriť s Bohom, ale tým vyhlásil neúprosný boj proti hriechu a svetárskemu duchu. Treba sa odlúčiť aj od najbližších, ak by boli prekážkou večnej spásy.

Mt 10,38 - Mt 16, 24–25.

Mt 10,39 - Kto by chcel svoj dočasný život zachovať odstúpením od Krista za cenu zrady, stratí večný blažený život. Kto zasa z lásky ku Kristovi vydá na obetu svoj dočasný život, zaistí si večný život, ktorý získa ako odmenu a náhradu za všetko, čoho sa tu na svete vzdal (Lk 17, 33).