výhody registrácie

Kniha Numeri

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Nm 35, 1-34

1 (VUL) Haec quoque locutus est Do minus ad Moysen in campe stribus Moab supra Iordanem contra Iericho:
1 (SVD) ثم كلم الرب موسى في عربات موآب على اردن اريحا قائلا.

2 (VUL) “ Praecipe filiis Israel, ut dent Levitis de possessionibus suis urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum,
2 (SVD) اوص بني اسرائيل ان يعطوا اللاويين من نصيب ملكهم مدنا للسكن. ومسارح للمدن حواليها تعطون اللاويين.

3 (VUL) ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac substantiae et omnibus animalibus eorum;
3 (SVD) فتكون المدن لهم للسكن ومسارحها تكون لبهائمهم واموالهم ولسائر حيواناتهم.

4 (VUL) quae a muris civitatum forinsecus per circuitum mille cubitos spatio tendentur.
4 (SVD) ومسارح المدن التي تعطون اللاويين تكون من سور المدينة الى جهة الخارج الف ذراع حواليها.

5 (VUL) Et mensurabitis extra civitatem contra orientem duo milia cubitorum, et contra meridiem similiter duo milia, ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga aequali termino finietur; eruntque urbes in medio et foris suburbana.
5 (SVD) فتقيسون من خارج المدينة جانب الشرق الفي ذراع وجانب الجنوب الفي ذراع وجانب الغرب الفي ذراع وجانب الشمال الفي ذراع وتكون المدينة في الوسط. هذه تكون لهم مسارح المدن.

6 (VUL) De ipsis autem oppidis, quae Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea, qui nesciens fuderit sanguinem; et, exceptis his, alia quadraginta duo oppida dabitis,
6 (SVD) والمدن التي تعطون اللاويين تكون ست منها مدنا للملجإ. تعطونها لكي يهرب اليها القاتل. وفوقها تعطون اثنتين واربعين مدينة.

7 (VUL) id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis.
7 (SVD) جميع المدن التي تعطون اللاويين ثماني واربعون مدينة مع مسارحها.

8 (VUL) Ipsaeque urbes, quas dabitis de possessionibus filiorum Israel, ab his, qui plus habent, plures auferetis, et, qui minus, pauciores; singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis ”.
8 (SVD) والمدن التي تعطون من ملك بني اسرائيل من الكثير تكثرون ومن القليل تقللون. كل واحد حسب نصيبه الذي ملكه يعطي من مدنه للاويين

9 (VUL) Ait Dominus ad Moysen:
9 (SVD) وكلم الرب موسى قائلا.

10 (VUL) “ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan,
10 (SVD) كلم بني اسرائيل وقل لهم انكم عابرون الاردن الى ارض كنعان.

11 (VUL) eligetis urbes, quae esse debeant in praesidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint;
11 (SVD) فتعينون لانفسكم مدنا تكون مدن ملجإ لكم ليهرب اليها القاتل الذي قتل نفسا سهوا.

12 (VUL) erunt vobis urbes refugii contra ultorem, et occisor non morietur, donec stet in conspectu congregationis, et causa illius iudicetur.
12 (SVD) فتكون لكم المدن ملجأ من الولي لكيلا يموت القاتل حتى يقف امام الجماعة للقضاء.

13 (VUL) De ipsis autem sex urbibus, quae ad fugitivorum subsidia separantur,
13 (SVD) والمدن التي تعطون تكون ست مدن ملجإ لكم.

14 (VUL) tres erunt trans Iordanem et tres in terra Chanaan,
14 (SVD) ثلاثا من المدن تعطون في عبر الاردن وثلاثا من المدن تعطون في ارض كنعان. مدن ملجإ تكون

15 (VUL) tam filiis Israel quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas sex, qui nolens sanguinem fuderit.
15 (SVD) لبني اسرائيل وللغريب وللمستوطن في وسطهم تكون هذه الست المدن للملجإ. لكي يهرب اليها كل من قتل نفسا سهوا

16 (VUL) Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit, qui percussus est, reus erit homicidii et ipse morietur.
16 (SVD) ان ضربه باداة حديد فمات فهو قاتل. ان القاتل يقتل.

17 (VUL) Si lapidem mortiferum iecerit, et ictus occiderit, similiter punietur.
17 (SVD) وان ضربه بحجر يد مما يقتل به فمات فهو قاتل. ان القاتل يقتل.

18 (VUL) Si ligno mortifero percusserit eum et interfecerit, homicida est; ipse morte punietur.
18 (SVD) او ضربه باداة يد من خشب مما يقتل به فمات فهو قاتل. ان القاتل يقتل.

19 (VUL) Ultor sanguinis homicidam interficiet: statim ut apprehenderit eum, interficiet.
19 (SVD) ولي الدم يقتل القاتل. حين يصادفه يقتله.

20 (VUL) Si per odium quis hominem impulerit vel iecerit quippiam in eum per insidias
20 (SVD) وان دفعه ببغضة او القى عليه شيئا بتعمد فمات

21 (VUL) aut, cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit, percussor homicidii reus erit: ultor sanguinis statim ut invenerit eum, iugulabit.
21 (SVD) او ضربه بيده بعداوة فمات فانه يقتل الضارب لانه قاتل. ولي الدم يقتل القاتل حين يصادفه.

22 (VUL) Quod si fortuitu et absque odio eum percusserit vel quidpiam in eum iecerit absque insidiis,
22 (SVD) ولكن ان دفعه بغتة بلا عداوة او القى عليه اداة ما بلا تعمّد

23 (VUL) vel quemlibet lapidem mortiferum in eum devolverit, cum eum non vidisset, et ille mortuus est, quamvis eum non oderit nec quaesierit ei malum,
23 (SVD) او حجر ما مما يقتل به بلا رؤية. اسقطه عليه فمات وهو ليس عدوا له ولا طالبا اذيته

24 (VUL) iudicabit congregatio inter percussorem et ultorem sanguinis secundum has regulas
24 (SVD) تقضي الجماعة بين القاتل وبين ولي الدم حسب هذه الاحكام.

25 (VUL) et liberabit occisorem de manu ultoris sanguinis et reducet in civitatem refugii, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur.
25 (SVD) وتنقذ الجماعة القاتل من يد ولي الدم وترده الجماعة الى مدينة ملجئه التي هرب اليها فيقيم هناك الى موت الكاهن العظيم الذي مسح بالدهن المقدس.

26 (VUL) Si interfector extra fines civitatis refugii, in quam confugerat, exierit,
26 (SVD) ولكن ان خرج القاتل من حدود مدينة ملجئه التي هرب اليها

27 (VUL) et invenerit eum ultor sanguinis ibi et interfecerit, absque noxa erit, qui eum occiderit;
27 (SVD) ووجده ولي الدم خارج حدود مدينة ملجئه وقتل ولي الدم القاتل فليس له دم

28 (VUL) debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in civitate refugii residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam.
28 (SVD) لانه في مدينة ملجئه يقيم الى موت الكاهن العظيم. واما بعد موت الكاهن العظيم فيرجع القاتل الى ارض ملكه

29 (VUL) Haec erunt vobis in legitima iudicii pro generationibus vestris, in cunctis habitationibus vestris.
29 (SVD) فتكون هذه لكم فريضة حكم الى اجيالكم في جميع مساكنكم.

30 (VUL) Homicida sub testibus occidetur; ad unius testimonium nullus ad mortem condemnabitur.
30 (SVD) كل من قتل نفسا فعلى فم شهود يقتل القاتل. وشاهد واحد لا يشهد على نفس للموت.

31 (VUL) Non accipietis pretium pro eo, qui reus est sanguinis, sed morietur.
31 (SVD) ولا تأخذوا فدية عن نفس القاتل المذنب للموت بل انه يقتل.

32 (VUL) Neque accipietis pretium, ut fugiat in civitatem refugii sui, ut revertatur et habitet in terra ante mortem sacerdotis.
32 (SVD) ولا تأخذوا فدية ليهرب الى مدينة ملجئه فيرجع ويسكن في الارض بعد موت الكاهن.

33 (VUL) Non polluetis terram habitationis vestrae, quia sanguis polluit terram, nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit.
33 (SVD) لا تدنسوا الارض التي انتم فيها لان الدم يدنس الارض. وعن الارض لا يكفّر لاجل الدم الذي سفك فيها الا بدم سافكه.

34 (VUL) Non maculabitis terram habitationis vestrae, me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus, qui habito inter filios Israel ”.
34 (SVD) ولا تنجسوا الارض التي انتم مقيمون فيها التي انا ساكن في وسطها. اني انا الرب ساكن في وسط بني اسرائيل


Nm 35, 1-34





Verš 2
“ Praecipe filiis Israel, ut dent Levitis de possessionibus suis urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum,
Joz 21:2 - locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt: “ Dominus praecepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta ”.

Verš 6
De ipsis autem oppidis, quae Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea, qui nesciens fuderit sanguinem; et, exceptis his, alia quadraginta duo oppida dabitis,
Joz 21:21 - de tribu Ephraim urbs confugii Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer

Verš 10
“ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan,
Dt 19:2 - tres civitates separabis tibi in medio terrae, quam Dominus Deus tuus dabit tibi in possessionem
Joz 20:2 - Separate vobis urbes fugitivorum, de quibus locutus sum ad vos per manum Moysi,

Verš 14
tres erunt trans Iordanem et tres in terra Chanaan,
Dt 4:41 - Tunc separavit Moyses tres civitates trans Iordanem ad orientalem plagam,
Joz 20:8 - et trans Iordanem contra orientalem plagam Iericho statuerunt Bosor, quae sita est in campestri solitudine de tribu Ruben, et Ramoth in Galaad de tribu Gad et Golan in Basan de tribu Manasse.

Verš 20
Si per odium quis hominem impulerit vel iecerit quippiam in eum per insidias
Dt 19:11 - Si quis autem odio habens proximum suum insidiatus fuerit vitae eius surgensque percusserit illum, et mortuus fuerit, fugeritque ad unam de supradictis urbibus,

Verš 30
Homicida sub testibus occidetur; ad unius testimonium nullus ad mortem condemnabitur.
Dt 17:6 - In ore duorum aut trium testium peribit, qui interficietur; nemo occidatur uno contra se dicente testimonium.
Dt 19:15 - Non stabit testis unus contra aliquem, quidquid illius peccatum vel facinus fuerit; sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum.

Nm 35,5 - Lakeť meral 0,527 m. Leviti dostali z každej strany mesta 2000x1000 lakťov, teda asi 46,8 hektárov pastvín. Pole nedostali, pretože mali dostávať desiatky z úrody. Leviti sídlili roztrúsení po celej krajine, a tak ostali spojivom celého izraelského národa.

Nm 35,19 - Pomstiteľ (gó'él) je najbližší muž z rodiny zavraždeného. Takto to určoval zákon krvnej pomsty (Ex 21,14; Dt 19,12).

Nm 35,25 - Ak ten, čo zapríčinil smrť, nie je vrahom v pravom slova zmysle, v roku, keď umrie veľkňaz, dostane úplnú amnestiu.

Nm 35,30-34 - Vražda sa musela dokázať aspoň dvoma svedkami (Dt 17,6; 19,15). Kto zapríčinil smrť človeka, nemohol sa nijako vykúpiť.