| Kniha NumeriBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Nm 32, 1-42 |
1 Nm 32, 1 Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in iumentis infinita substantia. Cumque vidissent Iazer et Galaad aptas animalibus alendis terras, 2 Nm 32, 2 venerunt ad Moysen et ad Eleazarum sacerdotem et principes congregationis atque dixerunt: 3 Nm 32, 3 “ Ataroth et Dibon et Iazer et Nemra, Hesebon et Eleale et Sabam et Nabo et Beon, 4 Nm 32, 4 terra, quam percussit Dominus in conspectu congregationis Israel, regio uberrima est ad pastum animalium, et nos servi tui habemus iumenta plurima ”. 5 Nm 32, 5 Dixeruntque: “ Si invenimus gratiam coram te, detur haec terra famulis tuis in possessionem, nec facias nos transire Iordanem ”. 6 Nm 32, 6 Quibus respondit Moyses: “ Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedebitis? 7 Nm 32, 7 Cur subvertitis mentes filiorum Israel, ne transire audeant in terram, quam eis daturus est Dominus? 8 Nm 32, 8 Nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram? 9 Nm 32, 9 Cumque venissent usque ad Nehelescol, lustrata omni regione, subverterunt cor filiorum Israel, ut non intrarent terram, quam eis Dominus dedit. 10 Nm 32, 10 Qui iratus iuravit dicens: 11 Nm 32, 11 "Non videbunt homines isti, qui ascenderunt ex Aegypto, a viginti annis et supra, terram, quam sub iuramento pollicitus sum Abraham, Isaac et Iacob; nam noluerunt sequi me, 12 Nm 32, 12 praeter Chaleb filium Iephonne Cenezaeum et Iosue filium Nun: isti secuti sunt Dominum!". 13 Nm 32, 13 Iratusque Dominus adversum Israel circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quae fecerat malum in conspectu eius. 14 Nm 32, 14 Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris progenies hominum peccatorum, ut augeretis furorem irae Domini contra Israel. 15 Nm 32, 15 Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine iterum populum hunc circumducet, et vos causa eritis necis omnium ”. 16 Nm 32, 16 At illi prope accedentes dixerunt: “ Caulas ovium fabricabimus pro iumentis nostris, parvulis quoque nostris urbes; 17 Nm 32, 17 nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad proelium ante filios Israel, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias. 18 Nm 32, 18 Non revertemur in domos nostras usque dum possideant filii Israel hereditatem suam; 19 Nm 32, 19 nec quidquam quaeremus trans Iordanem et ultra, quia iam habemus nostram hereditatem in orientali eius plaga ”. 20 Nm 32, 20 Quibus Moyses ait: “ Si feceritis quod promittitis, si expediti perrexeritis coram Domino ad pugnam, 21 Nm 32, 21 et omnis vir bellator armatus Iordanem transierit, donec expulerit Dominus inimicos suos ante se, 22 Nm 32, 22 et subiecta ei omni terra redieritis in terram hanc, tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israel et obtinebitis terram hanc in hereditatem coram Domino. 23 Nm 32, 23 Sin autem, quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Dominum; et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos. 24 Nm 32, 24 Aedificate ergo urbes parvulis vestris et caulas ovibus et, quod polliciti estis, implete ”. 25 Nm 32, 25 Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen: “ Servi tui sumus, faciemus, quod iubet dominus noster: 26 Nm 32, 26 parvulos nostros, mulieres, pecora ac iumenta remanebunt ibi in urbibus Galaad; 27 Nm 32, 27 famuli autem tui, omnes expediti pergent coram Domino ad bellum, sicut tu, domine, loqueris ”. 28 Nm 32, 28 Praecepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti et Iosue filio Nun et principibus familiarum per tribus filiorum Israel et dixit ad eos: 29 Nm 32, 29 “ Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subiecta, date eis Galaad in possessionem. 30 Nm 32, 30 Sin autem noluerint transire armati vobiscum in terram Chanaan, inter vos habitandi accipiant loca ”. 31 Nm 32, 31 Responderuntque filii Gad et filii Ruben: “ Sicut locutus est Dominus servis suis, ita faciemus. 32 Nm 32, 32 Ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan; et possidebimus hereditatem nostram trans Iordanem ”. 33 Nm 32, 33 Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben et dimidiae tribui Manasse filii Ioseph regnum Sehon regis Amorraei et regnum Og regis Basan, terram cum urbibus suis et terminis, urbes terrae per circuitum. 34 Nm 32, 34 Igitur exstruxerunt filii Gad Dibon et Ataroth et Aroer 35 Nm 32, 35 et Atrothsophan et Iazer et Iegbaa 36 Nm 32, 36 et Bethnemra et Betharan, urbes munitas, et caulas pecoribus suis. 37 Nm 32, 37 Filii vero Ruben aedificaverunt Hesebon et Eleale et Cariathaim 38 Nm 32, 38 et Nabo et Baalmeon, versis nominibus, Sabama quoque, imponentes vocabula urbibus, quas exstruxerant. 39 Nm 32, 39 Porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad et ceperunt eam, expulso Amorraeo habitatore eius. 40 Nm 32, 40 Dedit ergo Moyses terram Galaad Machir filio Manasse, qui habitavit in ea. 41 Nm 32, 41 Iair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos eius, quos appellavit Havoth Iair (id est villas Iair). 42 Nm 32, 42 Nobe quoque perrexit et apprehendit Canath cum viculis suis vocavitque eam ex nomine suo Nobe.
| | Nm 32, 1-42 |
Verš 8
Nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram?
Nm 13:3 - Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina:
Dt 1:22 - Et accessistis ad me vos omnes atque dixistis: “Mittamus viros ante nos, qui considerent terram et renuntient de itinere, per quod debeamus ascendere, et de civitatibus, ad quas pergere”.
Verš 33
Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben et dimidiae tribui Manasse filii Ioseph regnum Sehon regis Amorraei et regnum Og regis Basan, terram cum urbibus suis et terminis, urbes terrae per circuitum.
Dt 3:12 - Terramque hanc possedimus in tempore illo ab Aroer, quae est super ripam torrentis Arnon, usque ad mediam partem montis Galaad; et civitates illius dedi Ruben et Gad.
Joz 13:8 - Cum qua Ruben et Gad possederunt terram, quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans fluenta Iordanis ad orientalem plagam:
Joz 22:4 - Quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem ac pacem, sicut eis pollicitus est, revertimini nunc et ite in tabernacula vestra et in terram possessionis, quam tradidit vobis Moyses famulus Domini trans Iordanem;
Verš 11
"Non videbunt homines isti, qui ascenderunt ex Aegypto, a viginti annis et supra, terram, quam sub iuramento pollicitus sum Abraham, Isaac et Iacob; nam noluerunt sequi me,
Nm 14:28 - Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dominus, sicut locuti estis, audiente me, sic faciam vobis!
Dt 1:35 - “Non videbit quispiam de viris generationis huius pessimae terram bonam, quam sub iuramento pollicitus sum patribus vestris,
Verš 28
Praecepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti et Iosue filio Nun et principibus familiarum per tribus filiorum Israel et dixit ad eos:
Joz 1:13 - “ Mementote sermonis, quem praecepit vobis Moyses famulus Domini dicens: “Dominus Deus vester dedit vobis requiem et terram hanc”.
Joz 4:12 - Filii quoque Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse armati praecedebant filios Israel, sicut eis praeceperat Moyses;
Verš 39
Porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad et ceperunt eam, expulso Amorraeo habitatore eius.
Gn 50:23 - et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem; filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph.
Nm 32,1 - Jazer (21,24.32) malo by sa hľadať na mieste dnešného Chirbet Sár. Jazer bolo pohraničné opevnené mesto Amonitov. O Galaáde pozri Gn 31,21. Galaád je územie za Jordánom v dnešnom Zajordánsku. Rozprestieralo sa medzi riekami Arnonom na juhu a Jarmukom na severe.
Nm 32,6-15 - Eskol, porov. 13,24. Kaleb bol z kmeňa Júdovho 13,7. K vv. 10–12 porov. 14,28 n.
Nm 32,21-22 - Pred Pánom, t. j. pred archou, na ktorej trónil Pán. Na pochode išli Rubenovci, Gadovci a Simeonovci pred archou (10,18–21).
Nm 32,39-42 - Uvádza sa dôvod, prečo Mojžiš pridelil polovici kmeňa Manassesovho územie v Za jordánsku: Manassesovci dobyli mnohé mestá tejto krajiny. Mojžiš ich nechce preto ukrátiť v práve, ktoré majú ako bojovníci na svoju korisť (21,32 n.).
Nm 32,41 - Havot-Jair, t. j. Jairove stanové dediny.