výhody registrácie

Kniha Numeri

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Nm 3, 1-51

1 Hae sunt generationes Aaron et Moysi in die, qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai. 2 Et haec nomina filiorum Aaron: primogenitus eius Nadab, deinde Abiu et Eleazar et Ithamar. 3 Haec nomina filiorum Aaron sacerdotum, qui uncti sunt et quorum repletae manus, ut sacerdotio fungerentur. 4 Mortui sunt enim Nadab et Abiu, cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis; functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo. 5 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 6 “ Applica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis, ut ministrent ei 7 et observent, quidquid ad eum pertinet et ad totam congregationem coram tabernaculo conventus, servientes in ministerio habitaculi, 8 et custodiant vasa tabernaculi conventus explentes officia filiorum Israel, servientes in ministerio habitaculi. 9 Dabisque dono Levitas Aaron et filiis eius, quibus traditi sunt a filiis Israel; 10 Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur ”. 11 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 12 “ Ecce ego tuli Levitas a filiis Israel pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israel; eruntque Levitae mei. 13 Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi omnes primogenitos in terra Aegypti, sanctificavi mihi, quidquid primum nascitur in Israel ab homine usque ad pecus; mei sunt. Ego Dominus ”. 14 Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai dicens: 15 “ Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias omnem masculum ab uno mense et supra ”. 16 Numeravit eos Moyses, ut praeceperat Dominus, 17 et inventi sunt filii Levi per nomina sua Gerson et Caath et Merari. 18 Haec sunt nomina filiorum Gerson secundum familias suas: Lobni et Semei; 19 filii Caath secundum familias suas: Amram et Isaar, Hebron et Oziel; 20 filii Merari secundum familias suas: Moholi et Musi. Hae sunt familiae Levi per domos patrum suorum. 21 De Gerson fuere familiae duae Lobnitica et Semeitica, 22 quarum numeratus est omnis populus sexus masculini ab uno mense et supra septem milia quingenti. 23 Hi post habitaculum metabantur ad occidentem 24 sub principe Eliasaph filio Lael; 25 et habebant excubias in tabernaculo conventus, ipsum habitaculum et tabernaculum, operimentum eius, velum, quod trahitur ante fores tabernaculi conventus, 26 et cortinas atrii, velum quoque, quod appenditur in introitu atrii, quod est circa habitaculum et circa altare, et funes ad omne opus eius. 27 Caath habet familias: Amramitas et Isaaritas et Hebronitas et Ozielitas; hae sunt familiae Caathitarum. 28 Omnes generis masculini ab uno mense et supra octo milia sescenti habebant excubias sanctuarii. 29 Familiae filiorum Caath castrametabantur ad latus habitaculi ad meridianam plagam, 30 princepsque eorum erat Elisaphan filius Oziel. 31 Et custodiebant arcam mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem. 32 Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erat super excubitores custodiae sanctuarii. 33 At vero de Merari erant familiae Moholitae et Musitae. 34 Omnes generis masculini ab uno mense et supra sex milia ducenti; 35 princeps familiarum Merari Suriel filius Abihail. In plaga septentrionali ad latus habitaculi castrametabantur; 36 erant sub custodia eorum tabulae habitaculi et vectes et columnae ac bases earum et cuncta vasa eius et omnia, quae ad cultum huiuscemodi pertinent, 37 columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli cum funibus. 38 Castrametabantur ante habitaculum, ad orientalem plagam ante tabernaculum conventus ad orientem, Moyses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israel. Quisquis alienus accesserit, morietur. 39 Omnes Levitae, quos numeravit Moyses iuxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo milia. 40 Et ait Dominus ad Moysen: “ Numera omnes primogenitos sexus masculini de filiis Israel ab uno mense et supra et habebis summam eorum; 41 tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israel ego sum Dominus et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israel ”. 42 Recensuit Moyses, sicut praeceperat Dominus, omnes primogenitos filiorum Israel, 43 et fuerunt omnes masculi per nomina sua a mense uno et supra viginti duo milia ducenti septuaginta tres. 44 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 45 “ Tolle Levitas pro omnibus primogenitis filiorum Israel et pecora Levitarum pro pecoribus corum; eruntque Levitae mei. Ego sum Dominus. 46 In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israel, 47 accipies quinque siclos per singula capita, ad mensuram sanctuarii. Siclus habet viginti obolos. 48 Dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum, qui supra sunt ”. 49 Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui excesserant numerum eorum, qui redempti erant a Levitis; 50 a primogenitis filiorum Israel tulit pecuniam mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii. 51 Et dedit eam Aaron et filiis eius iuxta verbum, quod praeceperat sibi Dominus.

Nm 3, 1-51





Verš 2
Et haec nomina filiorum Aaron: primogenitus eius Nadab, deinde Abiu et Eleazar et Ithamar.
Ex 6:23 - Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab sororem Naasson, quae peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar.

Verš 4
Mortui sunt enim Nadab et Abiu, cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis; functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo.
Lv 10:1 - Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis, posue runt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum, qui eis praeceptus non erat.
Nm 26:61 - quorum Nadab et Abiu mortui sunt, cum obtulissent ignem alienum coram Domino.
1Krn 24:2 - Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis; sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar.

Verš 38
Castrametabantur ante habitaculum, ad orientalem plagam ante tabernaculum conventus ad orientem, Moyses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israel. Quisquis alienus accesserit, morietur.
Nm 3:10 - Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur ”.
Nm 16:40 -

Verš 6
“ Applica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis, ut ministrent ei
Nm 16:9 - Num parum vobis est quod separavit vos Deus Israel ab omni congregatione et iunxit sibi, ut serviretis ei in cultu habitaculi Domini et staretis coram frequentia populi et ministraretis pro ea?
Nm 18:2 - Sed et fratres tuos de tribu Levi, tribum patris tui sume tecum, praestoque sint et ministrent tibi; tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii.

Verš 12
“ Ecce ego tuli Levitas a filiis Israel pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israel; eruntque Levitae mei.
Ex 13:2 - “ Sanctifica mihi omne primogenitum, quod aperit vulvam in filiis Israel, tam de hominibus quam de iumentis: mea sunt enim omnia ”.

Verš 13
Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi omnes primogenitos in terra Aegypti, sanctificavi mihi, quidquid primum nascitur in Israel ab homine usque ad pecus; mei sunt. Ego Dominus ”.
Ex 13:2 - “ Sanctifica mihi omne primogenitum, quod aperit vulvam in filiis Israel, tam de hominibus quam de iumentis: mea sunt enim omnia ”.
Ex 22:29 - De bobus quoque et ovibus similiter facies: septem diebus sit cum matre sua, die octavo reddes illum mihi.
Ex 34:19 - Omne, quod aperit vulvam generis masculini, meum erit; de cuncto grege tuo tam de bobus quam de ovibus meum erit.
Lv 27:26 - Primogenita, quae de animalibus ad Dominum pertinent, nemo sanctificare poterit et vovere: sive bos sive ovis fuerit, Domini sunt.
Nm 8:16 - quoniam dono donati sunt mihi e medio filiorum Israel; pro primogenitis, quae aperiunt omnem vulvam in Israel, accepi eos.
Lk 2:22 - Et postquam impleti sunt dies purgationis eorum secundum legem Moysis, tulerunt illum in Hierosolymam, ut sisterent Domino,

Verš 47
accipies quinque siclos per singula capita, ad mensuram sanctuarii. Siclus habet viginti obolos.
Ex 30:31 - Filiis quoque Israel dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras.
Lv 27:25 - Omnis aestimatio siclo sanctuarii ponderabitur; siclus viginti gera habet.
Nm 18:16 - Cuius redemptio erit post unum mensem siclis argenti quinque pondere sanctuarii. Siclus viginti obolos habet.
Ez 45:12 - Siclus autem viginti gera habeat; quinque sicli sint quinque, et decem sicli sint decem, et quinquaginta sint vobis mina.

Verš 17
et inventi sunt filii Levi per nomina sua Gerson et Caath et Merari.
Ex 6:15 - Filii Simeon: Iamuel et Iamin et Ahod et Iachin et Sohar er Saul filius Chananitidis; hae progenies Simeon.
Nm 26:57 - Hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas: Gerson, a quo familia Gersonitarum; Caath, a quo familia Caathitarum; Merari, a quo familia Meraritarum.
1Krn 6:1 - Filii ergo Levi: Gerson, Caath et Merari.
1Krn 23:6 - Et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gerson videlicet et Caath et Merari.

Nm 3,1-4 - Porov. Ex 6,23; Lv 8,1 n.; 10,1 n. O naplnení rúk pozri Ex 28,41 a 29,24; o pomazaní Ex 29,7.

Nm 3,5 - Leviti majú pomáhať kňazom pri bohoslužbe, majú však byť nápomocní aj jednoduchým Izraelitom; napr. pri zabíjaní obetných zvierat, ak ten, čo priviedol zviera na obetu, zabiť ho nevedel alebo nemohol.

Nm 3,12 - Všetko prvorodené patrilo Pánovi, preto že on je Pánom a Darcom všetkého (Ex 22,28 n.; 34, 19 n.). Prvorodení z Izraela patrili mu však aj preto, že zachránil pred záhubou všetkých prvorodených v izraelských rodinách (Ex 13,13 n.). Izraeliti mali zasvätiť svojich prvorodených synov službe svätostánku, obetovať prvorodené zo statku a prvotiny plodín priniesť na potravinovú a nápojovú obetu. Pán teraz namiesto prvorodených volí si levitov a takto zaručuje pravidelnosť bohoslužby, poskytuje ľudu ľahšie plniť náboženské povinnosti a zabraňuje aj tomu, aby sa jednotlivé kmene miešali do bohoslužby, čo sa ľahko mohlo stať, keby prvorodení boli robievali službu pri svätyni.

Nm 3,40-51 - Ako vidno, levitov od jedného mesiaca nahor bolo o 273 menej ako prvorodených v Izraeli. A keďže aj títo prvorodení patrili Pánovi, bolo ich treba vykúpiť, nakoľko náhrada za nich v levitoch už nebola. Museli sa vykúpiť piatimi šeklami. O šekli pozri Ex 30,13. Tí, čo sa mali vykúpiť, pravdepodobne určili sa žrebom. Lenže v budúcnosti budú sa vykupovať všetci izraelskí prvorodení touto sumou (18,16). Pánovi patril každý prvorodený len po mesiaci.