| Kniha NumeriBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Nm 27, 1-23 |
1 Nm 27, 1 Accesserunt autem filiae Sal phaad filii Hepher filii Ga laad filii Machir filii Manasse, e cognationibus Manasse, qui fuit filius Ioseph, quarum sunt nomina: Maala et Noa et Hegla et Melcha et Thersa. 2 Nm 27, 2 Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et principibus et cuncta congregatione ad ostium tabernaculi conventus atque dixerunt: 3 Nm 27, 3 “ Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quae concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est; hic non habuit mares filios. 4 Nm 27, 4 Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium? Date nobis possessionem inter fratres patris nostri ”. 5 Nm 27, 5 Rettulitque Moyses causam earum ad iudicium Domini, 6 Nm 27, 6 qui dixit ad eum: 7 Nm 27, 7 “ Iustam rem postulant filiae Salphaad. Da eis possessionem inter fratres patris sui, et ei in hereditatem succedant. 8 Nm 27, 8 Ad filios autem Israel loqueris haec: Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam eius transibit hereditas; 9 Nm 27, 9 si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos. 10 Nm 27, 10 Quod si et fratres non fuerint, dabitis hereditatem fratribus patris eius. 11 Nm 27, 11 Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hereditas illi, qui ei proximus est e cognatione sua; possidebitque eam. Eritque hoc filiis Israel sanctum lege perpetua, sicut praecepit Dominus Moysi ”. 12 Nm 27, 12 Dixit quoque Dominus ad Moysen: “ Ascende in montem istum Abarim et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israel. 13 Nm 27, 13 Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron, 14 Nm 27, 14 quia offendistis me in deserto Sin in contradictione congregationis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas ”. Hae sunt aquae Meribathcades deserti Sin. 15 Nm 27, 15 Cui respondit Moyses: 16 Nm 27, 16 “ Provideat Dominus, Deus spirituum omnis carnis, hominem, qui sit super congregationem hanc 17 Nm 27, 17 et possit exire et intrare ante eos et educere eos vel introducere, ne sit populus Domini sicut oves absque pastore ”. 18 Nm 27, 18 Dixitque Dominus ad eum: “ Tolle Iosue filium Nun, virum in quo est spiritus; et pone manum tuam super eum, 19 Nm 27, 19 quem statues coram Eleazaro sacerdote et omni congregatione et dabis ei praecepta, cunctis videntibus, 20 Nm 27, 20 et partem gloriae tuae, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israel. 21 Nm 27, 21 Stabit coram Eleazaro sacerdote, qui pro eo iudicium Urim consulet Dominum. Ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israel cum eo, cuncta congregatio ”. 22 Nm 27, 22 Fecit Moyses, ut praeceperat Dominus. Cumque tulisset Iosue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi; 23 Nm 27, 23 et, impositis capiti eius manibus, constituit eum, sicut mandaverat Dominus per manum Moysi.
| | Nm 27, 1-23 |
Verš 1
Accesserunt autem filiae Sal phaad filii Hepher filii Ga laad filii Machir filii Manasse, e cognationibus Manasse, qui fuit filius Ioseph, quarum sunt nomina: Maala et Noa et Hegla et Melcha et Thersa.
Nm 26:33 - Fuit autem Hepher pater Salphaad, qui filios non habebat sed tantum filias, quarum ista sunt nomina: Maala et Noa et Hegla et Melcha et Thersa.
Nm 36:2 - atque dixerunt: “ Tibi domino nostro praecepit Dominus, ut terram sorte divideres filiis Israel et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares hereditatem debitam patri;
Joz 17:3 - Salphaad vero filio Hepher filii Galaad filii Machir filii Manasse non erant filii, sed solae filiae, quarum ista sunt nomina: Maala et Noa, Hegla et Melcha et Thersa.
Verš 3
“ Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quae concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est; hic non habuit mares filios.
Nm 14:35 - Ego Dominus locutus sum, ita faciam omni congregationi huic pessimae, quae consurrexit adversum me: in solitudine hac deficiet et morietur ”.
Nm 26:64 - inter quos nullus fuit eorum, qui ante numerati sunt a Moyse et Aaron in deserto Sinai:
Nm 16:1 - Ecce autem Core filius Isaar filii Caath filii Levi et Dathan atque Abiram filii Eliab, Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben
Verš 7
“ Iustam rem postulant filiae Salphaad. Da eis possessionem inter fratres patris sui, et ei in hereditatem succedant.
Nm 36:2 - atque dixerunt: “ Tibi domino nostro praecepit Dominus, ut terram sorte divideres filiis Israel et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares hereditatem debitam patri;
Verš 12
Dixit quoque Dominus ad Moysen: “ Ascende in montem istum Abarim et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israel.
Dt 32:48 - Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die dicens:
Verš 13
Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron,
Nm 20:24 - “ Congregabitur, inquit, Aaron ad populum suum. Non enim intrabit terram, quam dedi filiis Israel, eo quod rebelles fuistis ori meo ad aquas Meriba.
Verš 14
quia offendistis me in deserto Sin in contradictione congregationis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas ”. Hae sunt aquae Meribathcades deserti Sin.
Nm 20:12 - Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: “ Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israel, non introducetis hos populos in terram, quam dabo eis ”.
Nm 20:12 - Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: “ Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israel, non introducetis hos populos in terram, quam dabo eis ”.
Verš 16
“ Provideat Dominus, Deus spirituum omnis carnis, hominem, qui sit super congregationem hanc
Nm 16:22 - Qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt: “ Deus, Deus spirituum universae carnis; num, uno peccante, contra omnes ira tua desaeviet? ”.
Heb 12:9 - Deinde patres quidem carnis nostrae habebamus eruditores et reverebamur; non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus?
Verš 17
et possit exire et intrare ante eos et educere eos vel introducere, ne sit populus Domini sicut oves absque pastore ”.
1Kr 22:17 - Et ille ait: “ Vidi cunctum Israel dispersum in montibus quasi oves non habentes pastorem. Et ait Dominus: “Non habent isti dominum; revertatur unusquisque in domum suam in pace” ”.
Mt 9:36 - Videns autem turbas, misertus est eis, quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem.
Mk 6:34 - Et exiens vidit multam turbam et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere illos multa.
Verš 18
Dixitque Dominus ad eum: “ Tolle Iosue filium Nun, virum in quo est spiritus; et pone manum tuam super eum,
Dt 3:21 - Iosue quoque in tempore illo praecepi dicens: Oculi tui viderunt, quae fecit Dominus Deus vester duobus his regibus; sic faciet omnibus regnis, ad quae transiturus es.
Dt 34:9 - Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae, quia Moyses posuit super eum manus suas; et oboedierunt ei filii Israel feceruntque, sicut praecepit Dominus Moysi.
Verš 21
Stabit coram Eleazaro sacerdote, qui pro eo iudicium Urim consulet Dominum. Ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israel cum eo, cuncta congregatio ”.
Ex 28:30 - Pones autem in pectorali iudicii Urim et Tummim, quae erunt super cor Aaron, quando ingredietur coram Domino; et gestabit iudicium filiorum Israel super cor suum in conspectu Domini semper.
Lv 8:8 - quod astrinxit cingulo ephod firmiter; et imposuit ei pectorale, in quo dedit Urim et Tummim.
Nm 27,1-4 - Rozprava súvisí so sčítaním ľudu. Sčítaní boli len dospelí mužovia a zem sa mala rozdeliť medzi jednotlivé rodiny. Naskytla sa otázka: čo sa stane, keď niektorý z mužov nezanechal mužského potomka?
Nm 27,8-11 - Tento zákon, ktorý háji právo rodiny na dedičný majetok, doplní sa ešte v hl. 36. Zákon má ten istý cieľ ako levirátsky zákon Gn 38,8; Dt 25,5 n.
Nm 27,12-14 - Pozri pozn. k Abarim 21,20. O Áronovej smrti 20,22–29. O púšti Sin 13,22. O hriechu Mojžišovom a Áronovom porov. 20,10 n.
Nm 27,15-17 - Mojžiš odovzdane prijíma trest Boží. Nemyslí však ani vtedy na seba, lež na ľud, ktorý mu Pán zveril.
Nm 27,18-19 - Jozue ukázal sa neraz ozaj schopným nástupcom Mojžišovým Ex 17,9; 24,13; 32,17; Nm 13,10.16; 14,6.30.38. Muž, v ktorom je duch, muž, ktorý má potrebné vlastnosti, aby bol vodcom ľudu: rozumnosť, pevnosť a odhodlanosť. Vkladanie rúk zobrazuje prenesenie poslania, čiže úradu a moci.
Nm 27,20-22 - Jozue nebude mať všetky prednosti, čo mal Mojžiš. Už nebude zákonodarcom, nebude v úzkom spojení s Pánom, Pán nebude k nemu hovoriť z tváre do tváre, ale Jozue sa dozvie vôľu Pánovu prostredníctvom veľkňaza, ktorý sa poradí s urim a tumim (Ex 28,30).