| Kniha NumeriBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Nm 25, 1-18 |
1 Nm 25, 1 Morabatur autem Israel in Settim, et incepit populus fornicari cum filiabus Moab, 2 Nm 25, 2 quae vocaverunt populum ad sacrificia deorum suorum. Et illi comederunt et adoraverunt deos earum; 3 Nm 25, 3 et adhaesit Israel Baalphegor. Et iratus Dominus 4 Nm 25, 4 ait ad Moysen: “ Tolle cunctos principes populi et suspende eos coram Domino contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israel ”. 5 Nm 25, 5 Dixitque Moyses ad iudices Israel: “ Occidat unusquisque proximos suos, qui adhaeserunt Baalphegor ”. 6 Nm 25, 6 Et ecce unus de filiis Israel intravit coram fratribus suis ad Madianitin, vidente Moyse et omni turba filiorum Israel, qui flebant ante fores tabernaculi conventus. 7 Nm 25, 7 Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio congregationis et, arrepta lancea, 8 Nm 25, 8 ingressus est post virum Israelitem in cubiculum et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem, in locis genitalibus; cessavitque plaga a filiis Israel. 9 Nm 25, 9 Et occisi sunt viginti quattuor milia hominum. 10 Nm 25, 10 Dixitque Dominus ad Moysen: 11 Nm 25, 11 “ Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israel, quia zelo meo commotus est in medio eorum, ut non ipse delerem filios Israel in zelo meo. 12 Nm 25, 12 Idcirco loquere ad eum: Ecce do ei pacem foederis mei, 13 Nm 25, 13 et erit tam ipsi quam semini eius pactum sacerdotii sempiternum, quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israel ”. 14 Nm 25, 14 Erat autem nomen viri Israelitae, qui occisus est cum Madianitide, Zamri filius Salu dux de cognatione et tribu Simeonis; 15 Nm 25, 15 porro mulier Madianitis, quae pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis tribus in Madian. 16 Nm 25, 16 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 17 Nm 25, 17 “ Pugnate contra Madianitas et percutite eos, 18 Nm 25, 18 quia ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere insidiis per idolum Phegor et in negotio Cozbi filiae ducis Madian sororis eorum, quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phegor ”.
| | Nm 25, 1-18 |
Verš 1
Morabatur autem Israel in Settim, et incepit populus fornicari cum filiabus Moab,
Nm 31:16 - Nonne istae sunt, quae deceperunt filios Israel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Dominum super peccato Phegor, unde et percussus est populus Domini?
Nm 33:49 - ibique castrametati sunt de Bethiesimoth usque ad Abelsettim in campestribus Moab.
Verš 2
quae vocaverunt populum ad sacrificia deorum suorum. Et illi comederunt et adoraverunt deos earum;
Ž 106:28 - Et adhaeserunt Baalphegor et comederunt sacrificia mortuorum;
Oz 9:10 - Quasi uvas in deserto inveni Israel, quasi prima poma ficulneae in initio eius vidi patres vestros; ipsi autem intraverunt ad Baalphegor et se consecraverunt Confusioni et facti sunt abominabiles sicut id, quod dilexerunt.
Verš 3
et adhaesit Israel Baalphegor. Et iratus Dominus
Ž 106:29 - et irritaverunt eum in adinventionibus suis, et irrupit in eos ruina.
Verš 4
ait ad Moysen: “ Tolle cunctos principes populi et suspende eos coram Domino contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israel ”.
Dt 4:3 - Oculi vestri viderunt omnia, quae fecit Dominus contra Baalphegor, quomodo contriverit omnes cultores eius de medio vestri;
Joz 22:17 - An parum vobis est peccatum Phegor, et usque in praesentem diem macula huius sceleris in nobis permanet, et facta est plaga in coetu Domini?
Verš 7
Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio congregationis et, arrepta lancea,
Ž 106:30 - Et stetit Phinees et fecit iudicium, et cessavit quassatio,
Verš 9
Et occisi sunt viginti quattuor milia hominum.
1Kor 10:8 - Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria milia.
Verš 11
“ Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israel, quia zelo meo commotus est in medio eorum, ut non ipse delerem filios Israel in zelo meo.
2Kor 11:2 - Aemulor enim vos Dei aemulatione; despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo.
Verš 12
Idcirco loquere ad eum: Ecce do ei pacem foederis mei,
Ž 106:31 - et reputatum est ei in iustitiam in generationem et generationem usque in sempiternum.
Verš 17
“ Pugnate contra Madianitas et percutite eos,
Nm 31:2 - “ Ulciscere filios Israel de Madianitis et sic colligeris ad populum tuum ”.
Verš 18
quia ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere insidiis per idolum Phegor et in negotio Cozbi filiae ducis Madian sororis eorum, quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phegor ”.
Zjv 18:6 - Reddite illi, sicut et ipsa reddidit, et duplicate duplicia secundum opera eius; in poculo, quo miscuit, miscete illi duplum.
Nm 25,1 - Setim, hebr. Abel šittím, je oáza Kefrén. Bol to práve Balám, ktorý dal Moabčanom túto radu (31,16; 2 Pt 2,15; Júd 11; Zjv 2,14).
Nm 25,3 - Bélfegor je Bál z Fogoru (Peoru), moabský boh, ktorého uctievali práve vo Fogore, neďaleko Setim (23,28; Dt 3,29). Tohto boha uctievali na vrchoch a v hájoch, a to tancom, hudbou a nemravnou rozpustenosťou.
Nm 25,4-5 - Hnev Pánov prejavil sa v tom, že medzi Izraelitmi vypukla nejaká nákaza (v. 8). Na rozkaz Pánov mal dať Mojžiš usmrtiť všetkých tých, čo sa najviac previnili oproti Pánovi. Pánov rozkaz nebol vykonaný, pretože veci sa inakšie vyvinuli.
Nm 25,13 - Finés obetovaním tých, čo sa tak zjavne medzi ľudom previnili proti zákonu, utíšil hnev Pánov a oddialil od národa nešťastie, ktoré mu hrozilo (Ž 106,30).