| Kniha NumeriBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Nm 2, 1-34 |
1 Nm 2, 1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: 2 Nm 2, 2 “ Singuli per turmas, signa atque vexilla et domos patrum suorum castrametabuntur filii Israel per gyrum tabernaculi conventus. 3 Nm 2, 3 Ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui, fuitque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab; 4 Nm 2, 4 et eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescenti. 5 Nm 2, 5 Iuxta eum castrametabuntur de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanael filius Suar; 6 Nm 2, 6 et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringenti. 7 Nm 2, 7 In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon; 8 Nm 2, 8 et numerus exercitus pugnatorum eius quinquaginta septem milia quadringenti. 9 Nm 2, 9 Universi, qui in castris Iudae annumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti, et per turmas suas primi egredientur. 10 Nm 2, 10 Vexillum castrorum Ruben ad meridianam plagam erit, secundum exercitus eorum; princeps Elisur filius Sedeur; 11 Nm 2, 11 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta sex milia quingenti. 12 Nm 2, 12 Iuxta eum castrametabuntur de tribu Simeon, quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai; 13 Nm 2, 13 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quinquaginta novem milia trecenti. 14 Nm 2, 14 In tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Deuel; 15 Nm 2, 15 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta. 16 Nm 2, 16 Omnes, qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta, per turmas suas in secundo loco proficiscentur. 17 Nm 2, 17 Levabitur deinde tabernaculum conventus, castra Levitarum in medio castrorum, quomodo erigetur ita et deponetur; singuli per loca et vexilla sua proficiscentur. 18 Nm 2, 18 Ad occidentalem plagam erit vexillum castrorum filiorum Ephraim per turmas suas, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud; 19 Nm 2, 19 cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta milia quingenti. 20 Nm 2, 20 Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur; 21 Nm 2, 21 cunctusque exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, triginta duo milia ducenti. 22 Nm 2, 22 In tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis; 23 Nm 2, 23 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui recensiti sunt, triginta quinque milia quadringenti. 24 Nm 2, 24 Omnes, qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo milia centum, per turmas suas tertii proficiscentur. 25 Nm 2, 25 Ad aquilonis partem stabit vexillum castrorum filiorum Dan secundum exercitus suos, quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai; 26 Nm 2, 26 cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, sexaginta duo milia septingenti. 27 Nm 2, 27 Iuxta eum figet tentoria tribus Aser, quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran; 28 Nm 2, 28 cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta milia et mille quingenti. 29 Nm 2, 29 De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan; 30 Nm 2, 30 cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringenti. 31 Nm 2, 31 Omnes, qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti, et novissimi proficiscentur secundum vexilla sua ”. 32 Nm 2, 32 Hic numerus filiorum Israel, per domos patrum suorum omnes recensiti secundum exercitus suos, sescenta tria milia quingenti quinquaginta. 33 Nm 2, 33 Levitae autem non sunt numerati inter filios Israel; sic enim praeceperat Dominus Moysi. 34 Nm 2, 34 Feceruntque filii Israel iuxta omnia, quae mandaverat Dominus: castrametati sunt per vexilla sua et profecti per tribus ad domos patrum suorum.
| | Nm 2, 1-34 |
Verš 32
Hic numerus filiorum Israel, per domos patrum suorum omnes recensiti secundum exercitus suos, sescenta tria milia quingenti quinquaginta.
Ex 38:26 - Beca, id est dimidium sicli iuxta mensuram sicli sanctuarii, dedit quisquis transit ad censum a viginti annis et supra, de sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum.
Nm 1:46 - sescenta tria milia virorum quingenti quinquaginta.
Verš 33
Levitae autem non sunt numerati inter filios Israel; sic enim praeceperat Dominus Moysi.
Nm 1:48 - Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Nm 2,1 - Všetci Izraeliti, teda dvanásť kmeňov, boli rozdelení na štyri zbory. Každý z nich sa skladal z troch kmeňov. Tieto tri zbory sa pri táborení umiestňovali na štyri svetové strany tak, že svätostánok bol vždy uprostred táboriska. Tábor zaujímal dosť veľkú plochu. Na pochode išli pred archou dva zbory, teda šesť kmeňov, potom nasledovali leviti so svätostánkom a archou a za nimi išlo opäť šesť kmeňov. Zástava a odznaky – jednotlivé zbory mali svoje zástavy a každý kmeň mal aj svoj vlastný odznak. Je dosť možné, že aj menšie oddiely mali svoje zvláštne odznaky, pretože výraz "otcovské rodiny" môže znamenať tak kmeň, ako aj rod. Ako vyzerali tieto odznaky, nevedno. V Egypte sa vojenské odznaky skladali z akejsi žrde, na ktorej bol pripevnený symbol niektorého božstva. Podobné štandardy mali aj Babylonci. Podľa výkladu Pseudo-Jonatanovho, kmeň Júdov mal na svojej zástave vyobrazeného leva, Ruben chlapca, Efraim býka a Dan orla. Takto učia aj neskorší rabíni. Lenže vec nie je taká istá, a ako sa zdá, symboly sa prevzali z Ez 1,26; 10,1.