| Kniha NumeriBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Nm 16, 1-35 |
1 Nm 16, 1 Ecce autem Core filius Isaar filii Caath filii Levi et Dathan atque Abiram filii Eliab, Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben 2 Nm 16, 2 surrexerunt contra Moysen aliique filiorum Israel ducenti quinquaginta viri proceres synagogae vocati ad concilium, viri famosi. 3 Nm 16, 3 Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt: “ Sufficiat vobis quia omnis congregatio sanctorum est, et in ipsis est Dominus! Cur elevamini super congregationem Domini? ”. 4 Nm 16, 4 Quod cum audisset Moyses, cecidit pronus in faciem 5 Nm 16, 5 locutusque ad Core et ad omne concilium: “ Mane, inquit, notum faciet Dominus qui ad se pertineant et qui sint sancti, et sanctos applicabit sibi; et, quos elegerit, appropinquare sibi faciet. 6 Nm 16, 6 Hoc igitur facite: tollat unusquisque turibulum suum, tu, Core, et omne concilium tuum; 7 Nm 16, 7 et hausto cras igne, ponite desuper thymiama coram Domino; et, quemcumque elegerit, ipse erit sanctus. Sufficiat vobis, filii Levi! ”. 8 Nm 16, 8 Dixitque rursum ad Core: “ Audite, filii Levi. 9 Nm 16, 9 Num parum vobis est quod separavit vos Deus Israel ab omni congregatione et iunxit sibi, ut serviretis ei in cultu habitaculi Domini et staretis coram frequentia populi et ministraretis pro ea? 10 Nm 16, 10 Idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi, ut vobis etiam sacerdotium vindicetis, 11 Nm 16, 11 et omne concilium tuum stet contra Dominum? Quid est enim Aaron, ut murmuretis contra eum? ”. 12 Nm 16, 12 Misit ergo Moyses, ut vocaret Dathan et Abiram filios Eliab, qui responderunt: “ Non venimus! 13 Nm 16, 13 Numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra, quae lacte et melle manabat, ut occideres in deserto, nisi et dominatus fueris nostri? 14 Nm 16, 14 Revera non induxisti nos in terram, quae fluit rivis lactis et mellis, nec dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum! An et oculos illorum hominum vis eruere? Non venimus! ”. 15 Nm 16, 15 Iratusque Moyses valde ait ad Dominum: “ Ne respicias sacrificia eorum; tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis nec afflixerim quempiam eorum ”. 16 Nm 16, 16 Dixitque ad Core: “ Tu et omne concilium tuum state seorsum coram Domino, et Aaron die crastino separatim. 17 Nm 16, 17 Tollite singuli turibula vestra et ponite super ea incensum offerentes Domino ducenta quinquaginta turibula; tu et Aaron teneatis unusquisque turibulum suum ”. 18 Nm 16, 18 Quod cum fecissent, stantibus Moyse et Aaron, 19 Nm 16, 19 et coacervasset Core adversum eos omne concilium ad ostium tabernaculi conventus, apparuit cunctis gloria Dornini. 20 Nm 16, 20 Locutusque Dominus ad Moysen et Aaron ait: 21 Nm 16, 21 “ Separamini de medio congregationis huius, ut eos repente disperdam ”. 22 Nm 16, 22 Qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt: “ Deus, Deus spirituum universae carnis; num, uno peccante, contra omnes ira tua desaeviet? ”. 23 Nm 16, 23 Et ait Dominus ad Moysen: 24 Nm 16, 24 “ Praecipe universo populo, ut separetur ab habitaculis Core et Dathan et Abiram ”. 25 Nm 16, 25 Surrexitque Moyses et abiit ad Dathan et Abiram et, sequentibus eum senioribus Israel, 26 Nm 16, 26 dixit ad turbam: “ Recedite ab habitaculis hominum impiorum et nolite tangere, quae ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum ”. 27 Nm 16, 27 Cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum, Dathan et Abiram egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et filiis et parvulis. 28 Nm 16, 28 Et ait Moyses: “ In hoc scietis quod Dominus miserit me, ut facerem universa, quae cernitis, et non ex proprio ea corde protulerim: 29 Nm 16, 29 si consueta hominum morte interierint, et visitaverit eos plaga, qua et ceteri visitari solent, non misit me Dominus. 30 Nm 16, 30 Sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia, quae ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum ”. 31 Nm 16, 31 Confestim igitur, ut cessavit loqui, dirupta est terra sub pedibus eorum 32 Nm 16, 32 et aperiens os suum devoravit illos cum domibus suis et omnibus hominibus Core et universa substantia eorum; 33 Nm 16, 33 descenderuntque vivi in infernum operti humo et perierunt de medio congregationis. 34 Nm 16, 34 At vero omnis Israel, qui stabat per gyrum, fugit ad clamorem pereuntium dicens: “ Ne forte et nos terra deglutiat ”. 35 Nm 16, 35 Sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros, qui offerebant incensum.
| | Nm 16, 1-35 |
Verš 32
et aperiens os suum devoravit illos cum domibus suis et omnibus hominibus Core et universa substantia eorum;
Nm 26:10 - et aperiens terra os suum devoravit eos et Core, morientibus plurimis, quando combussit ignis ducentos quinquaginta viros; et facti sunt in signum.
Nm 27:3 - “ Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quae concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est; hic non habuit mares filios.
Dt 11:6 - et Dathan atque Abiram filiis Eliab, qui fuit filius Ruben, quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis et universa substantia eorum, quam habebant in medio Israel.
Ž 106:17 - Aperta est terra et deglutivit Dathan et operuit super congregationem Abiram.
Verš 1
Ecce autem Core filius Isaar filii Caath filii Levi et Dathan atque Abiram filii Eliab, Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben
Nm 26:9 - Huius filii: Namuel et Dathan et Abiram. Isti sunt Dathan et Abiram principes populi, qui surrexerunt contra Moysen et Aaron in seditione Core, quando adversus Dominum rebellaverunt,
Nm 27:3 - “ Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quae concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est; hic non habuit mares filios.
Júd 1:11 - Vae illis, quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et contradictione Core perierunt!
Verš 22
Qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt: “ Deus, Deus spirituum universae carnis; num, uno peccante, contra omnes ira tua desaeviet? ”.
Nm 27:16 - “ Provideat Dominus, Deus spirituum omnis carnis, hominem, qui sit super congregationem hanc
Heb 12:9 - Deinde patres quidem carnis nostrae habebamus eruditores et reverebamur; non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus?
Verš 15
Iratusque Moyses valde ait ad Dominum: “ Ne respicias sacrificia eorum; tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis nec afflixerim quempiam eorum ”.
1Sam 12:3 - ecce praesto sum. Loquimini contra me coram Domino et coram christo eius, utrum bovem cuiusquam tulerim an asinum, si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cuiusquam munus accepi, ut oculos meos clauderem in eius causa. Restituam vobis ”.
Nm 16,1 - Z udalostí za tridsaťsedem rokov uvádza Písmo len dve mimoriadne príhody, a to rozpravu o vzbure Koreho a rozprávanie o rozkvitnutí Áronovej palice. – Kore bol levita, Mojžišov bratanec (Ex 6,18–21). Leviti sa už vžili do svojej úlohy pomáhať pri obetách i ťažko niesli, že nedostávajú kňazskú hodnosť.
Nm 16,12 - Dátan a Ábiron, potomci Rubenovi, nechcú viac uznať autoritu Mojžišovu. Obžalúvajú Mojžiša, že zaviedol a oklamal Izraelitov. Ironicky opisujú Egypt ako krajinu, ktorá oplýva mliekom a medom, teda prirovnávajú ju k zasľúbenej zemi. "Chceš… vylúpiť oči", čiže chceš nás zaslepiť, aby sme nevideli skutočnosť, aká je.
Nm 16,31-35 - Pán zásahom svojím dokazuje, že prvenstvo a vodcovstvo Mojžišovo je od Boha, že Mojžiš je prorokom, poslom a zástupcom Božím. Oheň od Pána, porov. Lv 10,2. Pán nevyhubil celú rodinu Koreho, jeho potomci ostali nažive (26,11.58). Neskoršie vidíme Koreovcov posluhovať v chráme ako spevákov (1 Krn 6,17.22; 2 Krn 20,19) a skladateľov žalmov (Ž 42,1; 44,1 atď.)