výhody registrácie

Kniha Numeri

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Nm 11, 1-35

1 Ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est, et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem. 2 Cumque clamasset populus ad Moysen, oravit Moyses ad Dominum, et absorptus est ignis. 3 Vocaverunt nomen loci illius Tabera, eo quod incensus fuisset contra eos ignis Domini. 4 Vulgus autem promiscuum, quod erat in medio eius, flagravit desiderio, et sedentes fleverunt pariter filii Israel et dixerunt: “ Quis dabit nobis ad vescendum carnes? 5 Recordamur piscium, quos comedebamus in Aegypto gratis; in mentem nobis veniunt cucumeres et pepones porrique et cepae et alia. 6 Guttur nostrum aridum est; nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man ”. 7 Erat autem man quasi semen coriandri aspectus bdellii. 8 Circuibatque populus et colligens illud frangebat mola sive terebat in mortario coquens in olla et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati. 9 Cumque descenderet nocte super castra ros, descendebat pariter et man. 10 Audivit ergo Moyses flentem populum per familias, singulos per ostia tentorii sui. Iratusque est furor Domini valde; quod Moysi intoleranda res visa est, 11 et ait ad Dominum: “ Cur afflixisti servum tuum? Quare non invenio gratiam coram te? Et cur imposuisti pondus universi populi huius super me? 12 Numquid ego concepi omnem hunc populum vel genui eum, ut dicas mihi: "Porta eum in sinu tuo, sicut portare solet nutrix infantulum, et defer in terram, pro qua iurasti patribus eorum?". 13 Unde mihi carnes, ut dem universo populo isti? Flent contra me dicentes: "Da nobis carnes, ut comedamus!". 14 Non possum ego solus sustinere omnem hunc populum, quia nimis gravis est mihi. 15 Si hoc modo agis mecum, obsecro ut interficias me, si inveni gratiam in oculis tuis, ne videam amplius mala mea! ”. 16 Et dixit Dominus ad Moysen: “ Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israel, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri, et duces eos ad ostium tabernaculi conventus, stabuntque ibi tecum. 17 Et descendam et loquar tibi et auferam de spiritu tuo tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris. 18 Populo quoque dices: Sanctificamini, cras comedetis carnes; ego enim audivi vos flere: "Quis dabit nobis escas carnium? Bene nobis erat in Aegypto". Et dabit vobis Dominus carnes, et comedetis 19 non uno die nec duobus vel quinque aut decem nec viginti quidem, 20 sed usque ad mensem dierum, donec exeat per nares vestras et vertatur in nauseam, eo quod reppuleritis Dominum, qui in medio vestri est, et fleveritis coram eo dicentes: "Quare egressi sumus ex Aegypto?" ”. 21 Et ait Moyses: “ Populus, in cuius medio sum, sescenta milia peditum sunt, et tu dicis: "Dabo eis esum carnium mense integro!". 22 Numquid ovium et boum multitudo caedetur, ut possit sufficere ad cibum? Vel omnes pisces maris in unum congregabuntur, ut eos satient? ”. 23 Cui respondit Dominus: “ Numquid manus Domini abbreviata est? Iam nunc videbis utrum meus sermo opere compleatur an non ”. 24 Venit igitur Moyses et narravit populo verba Domini congregans septuaginta viros de senibus Israel, quos stare fecit circa tabernaculum. 25 Descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum auferens de spiritu, qui erat in Moyse, et dans septuaginta viris senibus. Cumque requievisset in eis spiritus, prophetaverunt nec ultra fecerunt. 26 Remanserant autem in castris duo viri, quorum unus vocabatur Eldad et alter Medad, super quos requievit spiritus; nam et ipsi descripti fuerant et non exierant ad tabernaculum. Cumque prophetarent in castris, 27 cucurrit puer et nuntiavit Moysi dicens: “ Eldad et Medad prophetant in castris ”. 28 Statim Iosue filius Nun minister Moysi et electus eius a iuventute sua ait: “ Domine mi Moyses, prohibe eos! ”. 29 At ille: “ Quid, inquit, aemularis pro me? Quis tribuat, ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum? ”. 30 Reversusque est Moyses et maiores natu Israel in castra. 31 Ventus autem egrediens a Domino arreptas trans mare coturnices detulit et demisit in castra itinere, quantum uno die confici potest, ex omni parte castrorum per circuitum; volabantque in aere duobus cubitis altitudine super terram. 32 Surgens ergo populus toto die illo et nocte ac die altero congregavit coturnicum, qui parum, decem choros; et extenderunt eas per gyrum castrorum. 33 Adhuc carnes erant in dentibus eorum, nec defecerat huiuscemodi cibus, et ecce furor Domini concitatus in populum percussit eum plaga magna nimis. 34 Vocatusque est ille locus Cibrottaava; ibi enim sepelierunt populum, qui desideraverat. 35 Egressi autem de Cibrottaava, venerunt in Aseroth et manserunt ibi.

Nm 11, 1-35





Verš 1
Ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est, et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem.
Dt 9:22 - In Tabera quoque et in Massa et in Cibrottaava provocastis Dominum;
Ž 78:21 - Ideo audivit Dominus et exarsit, et ignis accensus est in Iacob, et ira ascendit in Israel.

Verš 4
Vulgus autem promiscuum, quod erat in medio eius, flagravit desiderio, et sedentes fleverunt pariter filii Israel et dixerunt: “ Quis dabit nobis ad vescendum carnes?
Ex 12:38 - Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta, animantia multa nimis.
Ž 106:14 - et concupierunt concupiscentiam in deserto et tentaverunt Deum in inaquoso.
1Kor 10:6 - Haec autem figurae fuerunt nostrae, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.
Ex 16:3 - dixeruntque filii Israel ad eos: “ Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti, quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panem in saturitate. Cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem coetum fame? ”.

Verš 33
Adhuc carnes erant in dentibus eorum, nec defecerat huiuscemodi cibus, et ecce furor Domini concitatus in populum percussit eum plaga magna nimis.
Ž 78:30 - Nondum recesserant a desiderio suo, adhuc escae eorum erant in ore ipsorum,

Verš 7
Erat autem man quasi semen coriandri aspectus bdellii.
Ex 16:14 - Cumque operuisset superficiem deserti, apparuit minutum et squamatum in similitudinem pruinae super terram.
Ex 16:31 - Appellavitque domus Israel nomen eius Man: quod erat quasi semen coriandri album, gustusque eius quasi similae cum melle.
Ž 78:24 - et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis:
Jn 6:31 - Patres nostri manna manducaverunt in deserto, sicut scriptum est: “Panem de caelo dedit eis manducare” ”.
Jn 6:49 - Patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt.

Verš 20
sed usque ad mensem dierum, donec exeat per nares vestras et vertatur in nauseam, eo quod reppuleritis Dominum, qui in medio vestri est, et fleveritis coram eo dicentes: "Quare egressi sumus ex Aegypto?" ”.
Nm 21:5 - Locutusque contra Deum et Moysen ait: “ Cur eduxisti nos de Aegypto, ut moreremur in solitudine? Deest panis, non sunt aquae; anima nostra iam nauseat super cibo isto levissimo ”.

Verš 22
Numquid ovium et boum multitudo caedetur, ut possit sufficere ad cibum? Vel omnes pisces maris in unum congregabuntur, ut eos satient? ”.
Jn 6:7 - Respondit ei Philippus: “ Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat! ”.

Verš 23
Cui respondit Dominus: “ Numquid manus Domini abbreviata est? Iam nunc videbis utrum meus sermo opere compleatur an non ”.
Iz 50:2 - Cur veni, et non erat vir, vocavi, et non erat qui responderet? Numquid abbreviata est manus mea, ut non possim redimere? Aut non est in me virtus ad liberandum? Ecce in increpatione mea exsiccabo mare, ponam flumina in siccum; computrescent pisces sine aqua et morientur in siti.
Iz 59:1 - Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat, neque aggravata est auris eius, ut non exaudiat;

Verš 31
Ventus autem egrediens a Domino arreptas trans mare coturnices detulit et demisit in castra itinere, quantum uno die confici potest, ex omni parte castrorum per circuitum; volabantque in aere duobus cubitis altitudine super terram.
Ex 16:13 - Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix operuit castra; mane quoque ros iacuit per circuitum castrorum.
Ž 78:26 - Excitavit austrum in caelo et induxit in virtute sua africum;

Nm 11,1-3 - Na púšti Fáran zastavili sa prvý raz v Tabere (požiar, pohorelisko). Cesta po púšti Izraelitov unavila, nevideli nič, len púšť, preto sa sťažovali na utrpenie.

Nm 11,4 - Primiešaný ľud, totižto tí, čo sa pripojili k Izraelitom pri odchode z Egypta (Ex 12,38).

Nm 11,6 - O manne pozri Ex 16,15.31.

Nm 11,11-15 - Mojžiš je už unavený a skľúčený pre slabosti svojho ľudu, obáva sa, že podľahne ťažkostiam, ak včas nedostane pomoc od Pána.

Nm 11,25 - Vedúci, ktorých vybral Mojžiš, boli naplnení Duchom Božím tak a v takej miere, že každý sa mohol presvedčiť o tejto skutočnosti.

Nm 11,26-29 - Prorok – neoznačuje len toho, kto predpovedá budúce veci, lež každého, čo rozpráva z vnuknutia Božieho a učí v mene Božom.

Nm 11,31-35 - Porov. Ex 16,13; Ž 78,26.

Nm 11,34 - Kibrot-Hatava, čiže Hroby pažravosti, je asi totožné s Taberou (v. 3), alebo Tabera je len časť táboriska Kibrot-Hatava, ktoré je na 48 km od Džebel Músa smerom k Arabskému zálivu. – Haserot (ohrady) pokladá sa za dnešnú oázu Ain Hadra 100 km severovýchodne od vrchu Džebel Músa, teda od Sinaja.