výhody registrácie

Kniha proroka Malachiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Mal 1, 1-14

1 (VUL) Oraculum. Verbum Domini ad Israel in manu Malachiae.
1 (HEM) משא דבר יהוה אל ישראל ביד מלאכי׃

2 (VUL) “ Dilexi vos, dicit Dominus, et dixistis: “In quo dilexisti nos?”. Nonne frater erat Esau Iacob?, dicit Dominus; et dilexi Iacob,
2 (HEM) אהבתי אתכם אמר יהוה ואמרתם במה אהבתנו הלוא אח עשו ליעקב נאם יהוה ואהב את יעקב׃

3 (VUL) Esau autem odio habui et posui montes eius in solitudinem et hereditatem eius thoibus deserti.
3 (HEM) ואת עשו שנאתי ואשים את הריו שממה ואת נחלתו לתנות מדבר׃

4 (VUL) Quod si dixerit Edom: “Destructi sumus, sed revertentes aedificabimus, quae destructa sunt”, haec dicit Dominus exercituum: Isti aedificabunt, et ego destruam; et vocabuntur 'Termini impietatis' et 'Populus, cui iratus est Dominus usque in aeternum'.
4 (HEM) כי תאמר אדום רששנו ונשוב ונבנה חרבות כה אמר יהוה צבאות המה יבנו ואני אהרוס וקראו להם גבול רשעה והעם אשר זעם יהוה עד עולם׃

5 (VUL) Et oculi vestri videbunt, et vos dicetis: “Magnificatus est Dominus ultra terminos Israel”.
5 (HEM) ועיניכם תראינה ואתם תאמרו יגדל יהוה מעל לגבול ישראל׃

6 (VUL) Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? Et si Dominus ego sum, ubi est timor meus?, dicit Dominus exercituum ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum et dicitis: “In quo despeximus nomen tuum?”.
6 (HEM) בן יכבד אב ועבד אדניו ואם אב אני איה כבודי ואם אדונים אני איה מוראי אמר יהוה צבאות לכם הכהנים בוזי שמי ואמרתם במה בזינו את שמך׃

7 (VUL) Offertis super altare meum panem pollutum et dicitis: “In quo polluimus te?”. In eo quod dicitis: “Mensa Domini contemptibilis est”.
7 (HEM) מגישים על מזבחי לחם מגאל ואמרתם במה גאלנוך באמרכם שלחן יהוה נבזה הוא׃

8 (VUL) Si offeratis caecum ad immolandum, nonne malum est? Et si offeratis claudum et languidum, nonne malum est? Offer illud duci tuo, si placuerit ei, aut si susceperit faciem tuam!, dicit Dominus exercituum.
8 (HEM) וכי תגשון עור לזבח אין רע וכי תגישו פסח וחלה אין רע הקריבהו נא לפחתך הירצך או הישא פניך אמר יהוה צבאות׃

9 (VUL) Sed nunc deprecamini vultum Dei, ut misereatur vestri! De manu enim vestra factum est hoc. Num suscipiet facies vestras?, dicit Dominus exercituum.
9 (HEM) ועתה חלו נא פני אל ויחננו מידכם היתה זאת הישא מכם פנים אמר יהוה צבאות׃

10 (VUL) Quis est in vobis, qui claudat ostia, ne incendatis altare meum gratuito? Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum; et munus non suscipiam de manu vestra.
10 (HEM) מי גם בכם ויסגר דלתים ולא תאירו מזבחי חנם אין לי חפץ בכם אמר יהוה צבאות ומנחה לא ארצה מידכם׃

11 (VUL) Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum.
11 (HEM) כי ממזרח שמש ועד מבואו גדול שמי בגוים ובכל מקום מקטר מגש לשמי ומנחה טהורה כי גדול שמי בגוים אמר יהוה צבאות׃

12 (VUL) Vos autem polluistis illud in eo quod dicitis: “Mensa Domini contaminata est, et contemptibilis esca eius”.
12 (HEM) ואתם מחללים אותו באמרכם שלחן אדני מגאל הוא וניבו נבזה אכלו׃

13 (VUL) Et dicitis: “Quantus labor!”, et despicitis illam, dicit Dominus exercituum. Et infertis de rapinis claudum et languidum et infertis sicut munus. Numquid suscipiam illud de manu vestra?, dicit Dominus.
13 (HEM) ואמרתם הנה מתלאה והפחתם אותו אמר יהוה צבאות והבאתם גזול ואת הפסח ואת החולה והבאתם את המנחה הארצה אותה מידכם אמר יהוה׃

14 (VUL) Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum et votum faciens immolat debile Domino. Quia Rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus.
14 (HEM) וארור נוכל ויש בעדרו זכר ונדר וזבח משחת לאדני כי מלך גדול אני אמר יהוה צבאות ושמי נורא בגוים׃


Mal 1, 1-14





Verš 2
“ Dilexi vos, dicit Dominus, et dixistis: “In quo dilexisti nos?”. Nonne frater erat Esau Iacob?, dicit Dominus; et dilexi Iacob,
Rim 9:13 - sicut scriptum est: “ Iacob dilexi, Esau autem odio habui ”.

Verš 10
Quis est in vobis, qui claudat ostia, ne incendatis altare meum gratuito? Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum; et munus non suscipiam de manu vestra.
Iz 1:11 - “ Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum?, dicit Dominus. Plenus sum holocaustis arietum et adipe pinguium; et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui.
Jer 6:20 - Ut quid mihi tus, quod de Saba venit, et calamus suave olens de terra longinqua? Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimae vestrae non placent mihi ”.
Am 5:21 - “ Odi, proieci festivitates vestras et non delector coetibus vestris.

Mal 1,1 - O Malachiášovi pozri úvod k tomuto prorokovi.

Mal 1,2-5 - Prorok chce, aby si národ uvedomil, že za Božiu lásku môže ďakovať len Pánovmu milosrdenstvu, nie svojim zásluhám, ktorých nemal. – O význame slova "nenávidieť" pozri poznámky k Lk 14,26 a Rim 9,12–13, z ktorých je zrejmé, že Boh nikoho nemá v nenávisti.

Mal 1,7-9 - Chlieb na Pánovom stole, na oltári, sú obety. – Predstavený, o ktorom je tu reč, je námestník perzského kráľa nad Judeou.

Mal 1,10 - Obety, ktoré sa Pánovi nepáčia, konajú sa nadarmo.

Mal 1,11 - Spomínajú sa obety, ktoré sa budú konať Pánovi po celom svete, medzi všetkými národmi. Tu môže byť reč len o mesiášskych časoch, lebo len v mesiášskych časoch sa mu po celom svete prináša milá a čistá obeta. Nemožno teda pochybovať o tom, že Malachiáš týmito slovami predpovedá novozákonnú obetu, ktorú dnes voláme svätou omšou.

Mal 1,12 - Obety sa volajú Pánovým pokrmom.

Mal 1,13 - Kňazi sa ponosujú na robotu, spojenú s prinášaním obiet.