výhody registrácie

Kniha proroka Jonáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jon 4, 1-11

1 Et afflictus est Ionas afflictione magna et iratus est; 2 et oravit ad Dominum et dixit: “ Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum, cum adhuc essem in terra mea? Propter hoc praeoccupavi ut fugerem in Tharsis. Sciebam enim quia tu Deus clemens et misericors es, longanimis et multae miserationis et ignoscens super malitia. 3 Et nunc, Domine, tolle, quaeso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita”. 4 Et dixit Dominus: “ Putasne bene irasceris tu? ”. 5 Et egressus est Ionas de civitate et sedit contra orientem civitatis et fecit sibimet umbraculum ibi et sedebat subter illud in umbra, donec videret quid accideret in civitate. 6 Et praeparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super Ionam, ut esset umbra super caput eius et protegeret eum ab afflictione sua. Et laetatus est Ionas super hedera laetitia magna. 7 Et paravit Deus vermem, cum surgeret aurora in crastinum, et percussit hederam, quae exaruit. 8 Et, cum ortus fuisset sol, praecepit Deus vento orientali calido; et percussit sol super caput Ionae, et elanguit; et petivit animae suae, ut moreretur, et dixit: “ Melius est mihi mori quam vivere ” 9 Et dixit Deus ad Ionam: “ Putasne bene irasceris tu super hedera? ”. Et dixit: “ Bene irascor ego usque ad mortem ”. 10 Et dixit Dominus: “ Tu doles super hederam, in qua non laborasti neque fecisti, ut cresceret, quae sub una nocte nata est et sub una nocte periit. 11 Et ego non parcam Nineve civitati magnae, in qua sunt plus quam centum viginti milia hominum, qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, et iumenta multa? ”.

Jon 4, 1-11





Verš 2
et oravit ad Dominum et dixit: “ Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum, cum adhuc essem in terra mea? Propter hoc praeoccupavi ut fugerem in Tharsis. Sciebam enim quia tu Deus clemens et misericors es, longanimis et multae miserationis et ignoscens super malitia.
Ex 34:6 - Et transiens coram eo clamavit: “ Dominus, Dominus Deus, misericors et clemens, patiens et multae miserationis ac verax,
Ž 86:5 - Quoniam tu, Domine, suavis et mitis et multae misericordiae omnibus invocantibus te. -
Joe 2:13 - et scindite corda vestra et non vestimenta vestra, et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multae misericordiae et placabilis super malitia ”.

Jon 4,2 - Pozri pozn. k 1,3.

Jon 4,3 - Podobnú žiadosť vyslovil aj prorok Eliáš, 1 Kr 19,4 n.

Jon 4,4 - Boh chce, aby Jonáš uvažoval a sám prišiel na to, že sa neprávom hnevá.

Jon 4,6 - Ricínus (Ricinus communis) je ker, ktorý rastie v Egypte, Sýrii, Perzii, v západnej a južnej Anatolii (Malej Ázii) a Grécku. Je 1 až 4 m vysoký, má široké listy, ktoré dávajú dobrý tieň. Rýchlo rastie, ale aj rýchlo vädne. Pritom všetkom je však prípad Jonášovho ricínu zázračný, lebo prirodzeným spôsobom ricín predsa len nerastie a nehynie tak rýchlo ako tento.