výhody registrácie

Kniha proroka Jonáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jon 3, 1-10

1 Et factum est verbum Domini ad Ionam secundo dicens: 2 “ Surge, vade in Nineven civitatem magnam et praedica in ea praedicationem, quam ego loquor ad te ”. 3 Et surrexit Ionas et abiit in Nineven iuxta verbum Domini. Et Nineve erat civitas magna coram Deo, itinere trium dierum. 4 Et coepit Ionas introire in civitatem itinere diei unius; et clamavit et dixit: “ Adhuc quadraginta dies, et Nineve subvertetur ”. 5 Et crediderunt viri Ninevitae in Deo; et praedicaverunt ieiunium et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem. 6 Et pervenit verbum ad regem Nineve; et surrexit de solio suo et abiecit pallium suum a se et indutus est sacco et sedit in cinere. 7 Et clamavit et dixit in Nineve decreto regis et principum eius dicens: “ Homines et iumenta et boves et pecora non gustent quidquam nec pascantur et aquam non bibant; 8 et operiantur saccis homines et iumenta et clament ad Deum in fortitudine, et convertatur vir a via sua mala et a violentia, quae est in manibus eorum. 9 Quis scit si convertatur et ignoscat Deus et revertatur a furore irae suae, et non peribimus? ”. 10 Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala; et misertus est Deus super malum, quod lo cutus fuerat ut faceret eis, et non fecit.

Jon 3, 1-10