výhody registrácie

Kniha proroka Amosa

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Am 6, 1-14

1 Vae, qui tranquilli sunt in Sion et confidunt in monte Samariae; designati primitiae populorum, ad quos venit domus Israel! 2 Transite in Chalanne et videte; et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palaestinorum. Numquid meliores regnis istis vos, aut latior terminus eorum termino vestro est? 3 Qui removetis diem malum et appropinquare facitis solium violentiae. 4 Qui dormiunt in lectis eburneis, recumbentes in stratis suis, comedentes agnos de grege et vitulos de medio armenti; 5 canentes ad vocem psalterii, sicut David excogitant sibi vasa cantici; 6 bibentes vinum in phialis, optimis unguentis delibuti, et non sunt contristati super ruina Ioseph. 7 Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio lascivientium. 8 Iuravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus, Deus exercituum: “ Detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem et plenitudinem eius ”. 9 Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur; 10 et tollet eum propinquus suus et comburet eum, ut efferat ossa de domo, et dicet ei, qui in penetralibus domus est: “ Numquid adhuc est penes te? ”. Et respondebit: “Non est”; et dicet ei: “Tace!”; non est qui recordetur nominis Domini. 11 Quia ecce Dominus mandat et percutiet domum maiorem ruinis et domum minorem scissionibus. 12 Numquid currunt in petris equi, aut aratur mare in bobus, quoniam convertistis in venenum iudicium et fructum iustitiae in absinthium? 13 Qui laetantur pro Lodabar, qui dicunt: “ Numquid non in fortitudine nostra cepimus nobis Carnaim? ”. 14 “ Ecce enim suscitabo super vos, domus Israel, dicit Dominus, Deus exercituum, gentem; et oppriment vos ab introitu Emath usque ad torrentem Arabae ”.

Am 6, 1-14





Verš 1
Vae, qui tranquilli sunt in Sion et confidunt in monte Samariae; designati primitiae populorum, ad quos venit domus Israel!
Ex 19:5 - Si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis; mea est enim omnis terra.
Jer 2:3 - Sanctus Domino Israel, primitiae frugum eius; omnes, qui devorabant eum, delinquebant; mala veniebant super eos, dicit Dominus.

Verš 3
Qui removetis diem malum et appropinquare facitis solium violentiae.
Am 5:18 - Vae desiderantibus diem Domini! Ad quid vobis dies Domini? Tenebrae et non lux.
Ez 12:27 - “ Fili hominis, ecce domus Israel dicentium: “Visio, quam hic videt, in dies multos et in tempora longa iste prophetat”;

Verš 5
canentes ad vocem psalterii, sicut David excogitant sibi vasa cantici;
Iz 5:12 - Cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis eorum, et opus Domini non respiciunt, nec opera manuum eius considerant.

Verš 6
bibentes vinum in phialis, optimis unguentis delibuti, et non sunt contristati super ruina Ioseph.
Iz 5:11 - Vae, qui consurgunt mane ad ebrietatem sectandam et ad potandum usque ad vesperam, ut vinum inflammet eos!
Iz 5:12 - Cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis eorum, et opus Domini non respiciunt, nec opera manuum eius considerant.

Verš 7
Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio lascivientium.
Iz 5:13 - Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles eius interierunt fame, et multitudo eius siti exaruit.

Verš 12
Numquid currunt in petris equi, aut aratur mare in bobus, quoniam convertistis in venenum iudicium et fructum iustitiae in absinthium?
Am 5:7 - Qui convertunt in absinthium iudicium et iustitiam in terram deiciunt.

Am 6,2 - O Kalane a Emate pozri pozn. k Iz 10,9. O Gete pozri pozn. k Am 1,6–8. Tieto mestá kedysi prekvitali ako dnes Izrael, jednako padli do rúk nepriateľa. Ani Izrael nemá príčiny byť bezstarostným.

Am 6,3 - Izraeliti chcú odďaľovať svoju záhubu, ale zato panuje medzi nimi násilie.

Am 6,4-6 - O Jozefovi pozri pozn. k 5,6.

Am 6,9 - Porov. 5,3.

Am 6,10 - V čase vojny a moru aj Izraeliti pálili mŕtvoly a kosti potom pochovali (1 Sam 31,12 n.; porov. Lv 20,14; 21,9). – Posledný človek, ktorý ostal v dome ešte nažive, odpovedá tomu, čo vynáša z domov mŕtvoly: "Len nie spomenúť Pánovo meno!" Sú to slová zúfalca, ktorý všetko nešťastie pripisuje Pánovi a ani od neho už nečaká pomoc.

Am 6,12 - Hnať kone do behu po skalách a na voloch orať more znamená prevrátiť prirodzený poriadok. Podobne prevrátili Izraeliti mravný poriadok.

Am 6,14 - Emat pozri Iz 10,9; porov. 1 Kr 8,65. Potok púšte je asi dnešný Wádiel Hasá medzi Moabskom a Edomskom.