výhody registrácie

Kniha Levitikus

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Lv 8, 1-36

1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis; 3 et congregabis omnem coetum ad ostium tabernaculi conventus ”. 4 Fecit Moyses, ut Dominus imperarat; congregatoque omni coetu ante fores tabernaculi conventus, 5 ait: “ Iste est sermo, quem iussit Dominus fieri ”. 6 Statimque applicavit Aaron et filios eius. Cumque lavisset eos aqua, 7 vestivit pontificem subucula linea accingens eum balteo et induens tunica hyacinthina et desuper ephod imposuit, 8 quod astrinxit cingulo ephod firmiter; et imposuit ei pectorale, in quo dedit Urim et Tummim. 9 Cidari quoque texit caput et super eam contra frontem posuit laminam auream, diadema sanctum, sicut praeceperat Dominus Moysi. 10 Tulit et unctionis oleum, quo levit habitaculum cum omni supellectili sua et sanctificavit ea. 11 Cumque de eo aspersisset altare septem vicibus, unxit illud et omnia vasa eius labrumque cum basi sua sanctificavit oleo. 12 Quod fundens super caput Aaron, unxit eum et consecravit; 13 filios quoque eius applicatos vestivit subuculis lineis et cinxit balteo imposuitque mitras, ut iusserat Dominus Moysi. 14 Adduxit et vitulum pro peccato; cumque super caput eius posuissent Aaron et filii eius manus suas, 15 immolavit eum; et hauriens Moyses sanguinem tincto digito tetigit cornua altaris per gyrum et mundavit illud; fuditque reliquum sanguinem ad fundamenta eius et sanctificavit illud expiando. 16 Adipem autem, qui erat super vitalia, et reticulum iecoris duosque renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare; 17 vitulum cum pelle, carnibus et fimo cremans extra castra, sicut praeceperat Dominus Moysi. 18 Attulit et arietem in holocaustum, super cuius caput cum imposuissent Aaron et filii eius manus suas, 19 immolavit eum et fudit sanguinem eius per altaris circuitum. 20 Ipsumque arietem in frusta concidens, caput eius et artus et adipem adolevit igni; 21 lotis prius intestinis et pedibus, totumque simul arietem adolevit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris, incensum Domino, sicut praeceperat Dominus Moysi. 22 Attulit et arietem secundum in consecrationem sacerdotum; posueruntque super caput illius Aaron et filii eius manus suas. 23 Quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine tetigit extremum auriculae dextrae Aaron et pollicem manus eius dextrae, similiter et pedis. 24 Applicavit et filios Aaron; cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculae singulorum dextrae et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum. 25 Tulitque adipem et caudam omnemque pinguedinem, quae operit intestina reticulumque iecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro. 26 Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque posuit super adipes et armum dextrum, 27 tradens simul omnia super manus Aaron et filiorum eius. Qui, postquam levaverunt ea coram Domino, 28 rursum suscepta de manibus eorum adolevit in altari super holocausto, eo quod illa essent consecrationis oblatio, in odorem suavitatis: incensum erat Domino. 29 Tulit et pectusculum elevans illud coram Domino de ariete consecrationis in partem suam, sicut praeceperat Dominus Moysi. 30 Assumensque de unguento et sanguine, qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta eius et super filios illius ac vestes eorum. 31 Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, praecepit eis dicens: “ Coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut mihi praeceptum est: "Aaron et filii eius comedent eos; 32 quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet". 33 De ostio quoque tabernaculi conventus non exibitis septem diebus usque ad diem, quo complebitur tempus consecrationis vestrae; septem enim diebus finitur consecratio. 34 Sicut et impraesentiarum factum est, praecepit Dominus, ut fieret in expiationem eorum. 35 Die ac nocte manebitis in ostio tabernaculi conventus observantes observationem Domini, ne moriamini: sic enim mihi praeceptum est ”. 36 Feceruntque Aaron et filii eius cuncta, quae locutus est Dominus per manum Moysi.

Lv 8, 1-36





Verš 2
“ Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis;
Ex 28:1 - Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israel, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab et Abiu, Eleazar et Ithamar.
Ex 30:25 - Faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii; unctionis oleum sanctum erit.

Verš 5
ait: “ Iste est sermo, quem iussit Dominus fieri ”.
Ex 29:4 - Aaron ac filios eius applicabis ad ostium tabernaculi conventus. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua,

Verš 7
vestivit pontificem subucula linea accingens eum balteo et induens tunica hyacinthina et desuper ephod imposuit,
Ex 28:4 - Haec autem erunt vestimenta, quae facient: pectorale et ephod, tunicam et subuculam textam, tiaram et balteum. Facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius, ut sacerdotio fungantur mihi;

Verš 8
quod astrinxit cingulo ephod firmiter; et imposuit ei pectorale, in quo dedit Urim et Tummim.
Ex 28:30 - Pones autem in pectorali iudicii Urim et Tummim, quae erunt super cor Aaron, quando ingredietur coram Domino; et gestabit iudicium filiorum Israel super cor suum in conspectu Domini semper.

Verš 9
Cidari quoque texit caput et super eam contra frontem posuit laminam auream, diadema sanctum, sicut praeceperat Dominus Moysi.
Ex 28:36 - Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere caelatoris: "Sanctum Domino".
Ex 29:6 - et pones tiaram in capite eius et diadema sanctum super tiaram

Verš 12
Quod fundens super caput Aaron, unxit eum et consecravit;
Ž 133:2 - sicut unguentum optimum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti eius;

Verš 13
filios quoque eius applicatos vestivit subuculis lineis et cinxit balteo imposuitque mitras, ut iusserat Dominus Moysi.
Ex 29:9 - et impones eis mitras; eruntque sacerdotes mihi iure perpetuo. Postquam impleveris manus Aaron et filiorum eius,

Verš 14
Adduxit et vitulum pro peccato; cumque super caput eius posuissent Aaron et filii eius manus suas,
Ex 29:1 - Sed et hoc facies eis, ut mihi in sacerdotio consecrentur: tolle vitulum unum de armento et arietes duos immaculatos

Verš 17
vitulum cum pelle, carnibus et fimo cremans extra castra, sicut praeceperat Dominus Moysi.
Ex 29:14 - carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.
Lv 4:11 - Pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis et fimo,

Verš 21
lotis prius intestinis et pedibus, totumque simul arietem adolevit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris, incensum Domino, sicut praeceperat Dominus Moysi.
Ex 29:18 - Et adolebis totum arietem super altare: holocaustum est Domino, odor suavissimus, incensum est Domino.

Verš 25
Tulitque adipem et caudam omnemque pinguedinem, quae operit intestina reticulumque iecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro.
Ex 29:22 - Tollesque adipem de ariete et caudam et arvinam, quae operit intestina, ac reticulum iecoris et duos renes atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis,

Verš 27
tradens simul omnia super manus Aaron et filiorum eius. Qui, postquam levaverunt ea coram Domino,
Ex 29:24 - ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius, ut agitent ea coram Domino.

Verš 29
Tulit et pectusculum elevans illud coram Domino de ariete consecrationis in partem suam, sicut praeceperat Dominus Moysi.
Ex 29:26 - Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, elevabisque illud coram Domino; et cedet in partem tuam.
Lv 7:33 - Qui de filiis Aaron obtulerit sanguinem et adipem victimae pacificorum, ipse habebit armum dextrum in portione sua;

Verš 30
Assumensque de unguento et sanguine, qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta eius et super filios illius ac vestes eorum.
Ex 29:21 - Cumque tuleris de sanguine, qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes eius, filios et vestimenta eorum cum ipso. Et sanctus erit ipse et vestimenta eius et filii eius et vestimenta eorum cum ipso.

Verš 31
Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, praecepit eis dicens: “ Coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut mihi praeceptum est: "Aaron et filii eius comedent eos;
Ex 29:32 - Et vescetur Aaron et filii eius carnibus arietis et panibus, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi conventus.
Lv 24:9 - Eruntque Aaron et filiorum eius, ut comedant eos in loco sancto, quia sanctum sanctorum est ei de incensis Domini; iure perpetuo ”.

Lv 8,1 - Rozprava opisuje vykonanie rozkazu Božieho, ktorý dal Pán Mojžišovi v Ex 29,1–37. Porov. poznámky k tomuto miestu.

Lv 8,6-7 - Ľanová ríza je tunika, košeľa, ktorú nosievali na samom tele (Ex 28,39).

Lv 8,8-9 - Porov. Ex 28.

Lv 8,23-24 - Obrad s krvou chce naznačiť, že kňaz je zasvätený vonkoncom Pánovi.

Lv 8,28-32 - Výnimka s pravou lopatkou, ktorá pri pokojných obetách patrila kňazovi, je pochopiteľná. V tomto prípade všetko patrí Bohu, preto všetko mäso spaľovali. Len prsia pripadli Mojžišovi. Dal mu ich Pán z obety posvätenia (pozri vyššie vv. 14–21 a Ex 29,31–34). Mäso, čo sa malo variť, bolo z obetného baránka, z barana "posvätenia" (vv. 22 n.). Svätenie sa skončilo obetnou hostinou, na ktorej sa zúčastnili len kňazi. Hostinou sa naznačuje spojenie medzi Bohom a kňazmi.