výhody registrácie

Kniha Levitikus

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Lv 4, 1-35

1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Loquere filiis Israel: Anima cum peccaverit per ignorantiam et de universis mandatis Domini, quae praecepit ut non fierent, quippiam fecerit, 3 si sacerdos, qui est unctus, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino sacrificium pro peccato; 4 et adducet illum ad ostium tabernaculi conventus coram Domino ponetque manum super caput eius et immolabit eum coram Domino. 5 Hauriet quoque sacerdos unctus de sanguine vituli inferens illum in tabernaculum conventus; 6 cumque intinxerit digitum in sanguinem, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii; 7 ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi coram Domino, quod est in tabernaculo conventus; omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi. 8 Et omnem adipem vituli pro peccato auferet tam eum, qui operit vitalia, quam omnem, qui vitalibus adhaeret, 9 duos renunculos et adipem, qui est super eos iuxta ilia, et reticulum iecoris, quem iuxta renunculos, auferet, 10 sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum; et adolebit ea sacerdos super altare holocausti. 11 Pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis et fimo, 12 totum vitulum efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent; incendetque eum super lignorum struem igne: in loco effusorum cinerum cremabitur. 13 Quod si omnis coetus Israel ignoraverit, et res abscondita fuerit ab oculis congregationis, feceritque quod contra mandatum Domini est et deliquerit, 14 et postea intellexerit peccatum suum, offeret congregatio vitulum pro peccato adducetque eum ad ostium tabernaculi conventus. 15 Et ponent seniores coetus populi manus super caput eius coram Domino, immolatoque vitulo in conspectu Domini, 16 inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine eius in tabernaculum conventus, 17 tincto digito aspergens septies contra velum; 18 ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo conventus. Reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi conventus; 19 omnemque eius adipem tollet et adolebit super altare. 20 Sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit de vitulo pro peccato; sic faciet ei. Expiante eos sacerdote, propitius erit Dominus. 21 Ipsum autem vitulum efferet extra castra atque comburet sicut et priorem vitulum: sacrificium pro peccato est congregationis. 22 Si peccaverit princeps et fecerit unum ex omnibus per ignorantiam, quod Domini Dei sui lege prohibetur, deliqueritque, 23 aut indicatum ei fuerit peccatum suum, offeret hostiam Domino hircum de capris immaculatum 24 ponetque manum suam super caput eius et immolabit eum in loco, ubi solet mactari holocaustum coram Domino: sacrificium pro peccato est. 25 Et tinguat sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato ponetque super cornua altaris holocausti et reliquum fundet ad basim eius. 26 Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet; expiabitque eum a peccato eius, ac dimittetur ei. 27 Quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terrae, ut faciat quidquam ex his, quae Domini lege prohibentur, atque delinquat, 28 aut indicatum ei fuerit peccatum suum, offeret capram immaculatam; 29 ponetque manum super caput hostiae pro peccato et immolabit eam in loco holocausti. 30 Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et ponet super cornua altaris holocausti et reliquum fundet ad basim eius. 31 Omnem autem auferens adipem, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino, expiabitque eum, et propitius erit Dominus. 32 Sin autem de ovibus obtulerit victimam pro peccato, adducet agnam immaculatam; 33 ponet manum super caput eius et immolabit eam in loco, ubi solent holocaustorum caedi hostiae. 34 Sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et ponens super cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius. 35 Omnem quoque auferens adipem, sicut auferri solet adeps agni, qui immolatur pro pacificis, cremabit in altari super incensis Domini; expiabitque eum et peccatum eius, et dimittetur illi.

Lv 4, 1-35





Verš 5
Hauriet quoque sacerdos unctus de sanguine vituli inferens illum in tabernaculum conventus;
Lv 16:14 - Tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito septies contra frontem propitiatorii.
Nm 19:4 - et tinguens digitum in sanguine eius asperget contra fores tabernaculi conventus septem vicibus,

Verš 7
ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi coram Domino, quod est in tabernaculo conventus; omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi.
Lv 9:9 - cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui; in quo tinguens digitum tetigit cornua altaris et fudit residuum ad basim eius.

Verš 8
Et omnem adipem vituli pro peccato auferet tam eum, qui operit vitalia, quam omnem, qui vitalibus adhaeret,
Lv 3:3 - et offerent de hostia pacificorum tamquam incensum Domino adipem, qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis eis adhaeret,

Verš 10
sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum; et adolebit ea sacerdos super altare holocausti.
Lv 3:5 - Adolebuntque ea filii Aaron in altari super holocausto, quod est super lignis et igne: incensum suavissimi odoris Domino.

Verš 11
Pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis et fimo,
Ex 29:14 - carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.
Nm 19:5 - combureturque in conspectu eius, tam pelle et carnibus eius quam sanguine et fimo flammae traditis.

Verš 12
totum vitulum efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent; incendetque eum super lignorum struem igne: in loco effusorum cinerum cremabitur.
Lv 16:27 - Vitulum autem et hircum, qui pro peccato fuerant immolati, et quorum sanguis illatus est, ut in sanctuario expiatio compleretur, asportabunt foras castra et comburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum;
Nm 19:3 - Tradetisque eam Eleazaro sacerdoti, quae educta extra castra mactabitur in conspectu eius;
Heb 13:11 - Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.

Verš 13
Quod si omnis coetus Israel ignoraverit, et res abscondita fuerit ab oculis congregationis, feceritque quod contra mandatum Domini est et deliquerit,
Lv 9:15 - Et applicavit oblationem populi sumensque hircum pro peccato populi mactavit et obtulit in expiationem sicut priorem;
Nm 15:24 - si longe ab oculis congregationis, offeret congregatio vitulum de armento, holocaustum in odorem placabilem Domino et oblationem ac liba eius, ut caeremoniae postulant, hircumque pro peccato.

Verš 27
Quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terrae, ut faciat quidquam ex his, quae Domini lege prohibentur, atque delinquat,
Nm 15:27 - Quod si anima una nesciens peccaverit, offeret capram anniculam pro peccato suo.

Verš 31
Omnem autem auferens adipem, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino, expiabitque eum, et propitius erit Dominus.
Lv 3:3 - et offerent de hostia pacificorum tamquam incensum Domino adipem, qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis eis adhaeret,
Lv 3:14 - tolletque ex ea oblationem suam, incensum Domino, adipem scilicet, qui operit ventrem, et universum, qui vitalibus adhaeret,
Ex 29:18 - Et adolebis totum arietem super altare: holocaustum est Domino, odor suavissimus, incensum est Domino.

Lv 4,1 - O zmiernej obete pozri úvod do Levitika 2.1.4. Loj sa spaľoval na oltári a ostatné mäso, aspoň pri niektorých obetách za hriech, spaľovalo sa mimo tábora. Pri niektorých obetách však mäso pripadlo obetujúcemu kňazovi. V tomto spaľovaní vidí sv. Pavol predobraz Obety kríža, ktorá sa konala tiež mimo mesta, za hradbami (Hebr 13,11.12).

Lv 4,3 - Pomazaný kňaz – teda veľkňaz, lebo len tento bol ozaj pomazaný v osobe Áronovej. Ostatní kňazi boli len sčiastky pomazaní olejom, pomiešaným s krvou (8,30).Hriech, ktorého vina by padla na ľud, je hriech veľkňazov, ktorý sa ho dopustil ako predstaviteľ a zástupca ľudu.

Lv 4,5 - Pri obetách za hriech veľkňaza a za hriech celého národa obetnú krv nosievali do svätyne.

Lv 4,15 - Starší pospolitosti, čiže starší ľudu, sú významnejšie osoby, zastupujúce celú izraelskú obec.

Lv 4,22 - Knieža je náčelník a hlava niektorého izraelského kmeňa.

Lv 4,25 - Krv z tejto obety neniesli do svätyne, ani ňou nekropili.