| Kniha LevitikusBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Lv 16, 1-34 |
1 Lv 16, 1 Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem duum filiorum Aaron, quando appropinquantes in conspectum Domini interfecti sunt, 2 Lv 16, 2 et praecepit ei dicens: “ Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio, quo tegitur arca, ut non moriatur, quia in nube apparebo super propitiatorium; 3 Lv 16, 3 sed hoc modo ingrediatur: vitulum offeret pro peccato et arietem in holocaustum; 4 Lv 16, 4 subucula linea sancta vestietur, feminalibus lineis verecunda celabit, accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti. Haec enim vestimenta sunt sancta, quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur. 5 Lv 16, 5 Suscipietque a coetu filiorum Israel duos hircos in sacrificium pro peccato et unum arietem in holocaustum. 6 Lv 16, 6 Cumque obtulerit vitulum in sacrificium suum pro peccato et expiaverit se et domum suam, 7 Lv 16, 7 duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi conventus, 8 Lv 16, 8 mittens super utrumque sortem, unam Domino et alteram Azazel. 9 Lv 16, 9 Cuius sors exierit Domino, offeret illum pro peccato; 10 Lv 16, 10 cuius autem in Azazel, statuet eum vivum coram Domino in expiationem, ut emittat illum ad Azazel in solitudinem. 11 Lv 16, 11 Afferet ergo Aaron vitulum pro peccato et expians se et domum suam immolabit eum; 12 Lv 16, 12 assumptoque turibulo, quod de prunis altaris coram Domino impleverit, et hauriens manu compositum thymiama in incensum ultra velum intrabit in sancta, 13 Lv 16, 13 ut, positis super ignem aromatibus coram Domino, nebula eorum et vapor operiat propitiatorium, quod est super testimonium, et non moriatur. 14 Lv 16, 14 Tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito septies contra frontem propitiatorii. 15 Lv 16, 15 Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem eius intra velum, sicut praeceptum est de sanguine vituli, ut aspergat e regione propitiatorii 16 Lv 16, 16 et expiet sanctuarium ab immunditiis filiorum Israel et a praevaricationibus eorum cunctisque peccatis. Iuxta hunc ritum faciet tabernaculo conventus, quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorum. 17 Lv 16, 17 Nullus hominum sit in tabernaculo conventus, quando pontifex ingreditur sanctuarium, ut expiet se et domum suam et universam congregationem Israel, donec egrediatur. 18 Lv 16, 18 Cum autem exierit ad altare, quod coram Domino est, expiabit illud et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundet super cornua eius per gyrum; 19 Lv 16, 19 aspergensque de sanguine digito septies mundabit sanctificabitque illud ab immunditiis filiorum Israel. 20 Lv 16, 20 Et postquam compleverit expiationem sanctuarii et tabernaculi conventus et altaris, tunc afferat hircum viventem; 21 Lv 16, 21 et, posita utraque manu super caput eius, confiteatur Aaron super eum omnes iniquitates filiorum Israel et universa delicta atque peccata eorum; quae ponens super caput eius emittet illum per hominem paratum in desertum. 22 Lv 16, 22 Cumque portaverit hircus super se omnes iniquitates eorum in terram solitariam et dimissus fuerit in desertum, 23 Lv 16, 23 ingredietur Aaron in tabernaculum conventus; et, depositis vestibus lineis, quibus prius indutus erat, cum intraret sanctuarium, relictisque ibi, 24 Lv 16, 24 lavabit carnem suam aqua in loco sancto indueturque vestimentis suis. Et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis, expiabit se et populum; 25 Lv 16, 25 et adipem sacrificii pro peccato adolebit super altare. 26 Lv 16, 26 Ille vero, qui dimiserit caprum emissarium ad Azazel, lavabit vestimenta sua et corpus aqua et postea ingredietur in castra. 27 Lv 16, 27 Vitulum autem et hircum, qui pro peccato fuerant immolati, et quorum sanguis illatus est, ut in sanctuario expiatio compleretur, asportabunt foras castra et comburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum; 28 Lv 16, 28 et quicumque combusserit ea, lavabit vestimenta sua et carnem aqua et postea ingredietur in castra. 29 Lv 16, 29 Eritque hoc vobis legitimum sempiternum: mense septimo, decima die mensis affligetis animas vestras nullumque facietis opus sive indigena sive advena, qui peregrinatur inter vos. 30 Lv 16, 30 In hac die expiatio erit vestri atque mundatio; ab omnibus peccatis vestris coram Domino mundabimini. 31 Lv 16, 31 Sabbatum requietionis est vobis, et affligetis animas vestras religione perpetua. 32 Lv 16, 32 Expiabit autem sacerdos, qui unctus fuerit, et cuius initiatae manus, ut sacerdotio fungatur pro patre suo; indueturque vestimentis lineis, vestibus sanctis, 33 Lv 16, 33 et expiabit sanctuarium sanctissimum et tabernaculum conventus atque altare, sacerdotes quoque et universum populum congregationis. 34 Lv 16, 34 Eritque hoc vobis legitimum sempiternum, ut expietis filios Israel a cunctis peccatis eorum semel in anno ”. Fecit igitur, sicut praeceperat Dominus Moysi.
| | Lv 16, 1-34 |
Verš 1
Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem duum filiorum Aaron, quando appropinquantes in conspectum Domini interfecti sunt,
Lv 10:1 - Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis, posue runt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum, qui eis praeceptus non erat.
Verš 2
et praecepit ei dicens: “ Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio, quo tegitur arca, ut non moriatur, quia in nube apparebo super propitiatorium;
Ex 30:10 - Et expiabit Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine sacrificii pro peccato; et placabit super eo in generationibus vestris: sanctum sanctorum erit Domino ”.
Heb 9:7 - in secundum autem semel in anno solus pontifex, non sine sanguine, quem offert pro suis et populi ignorantiis;
Verš 6
Cumque obtulerit vitulum in sacrificium suum pro peccato et expiaverit se et domum suam,
Heb 7:27 - qui non habet necessitatem cotidie, quemadmodum pontifices, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi; hoc enim fecit semel semetipsum offerendo.
Verš 34
Eritque hoc vobis legitimum sempiternum, ut expietis filios Israel a cunctis peccatis eorum semel in anno ”. Fecit igitur, sicut praeceperat Dominus Moysi.
Ex 30:10 - Et expiabit Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine sacrificii pro peccato; et placabit super eo in generationibus vestris: sanctum sanctorum erit Domino ”.
Heb 9:7 - in secundum autem semel in anno solus pontifex, non sine sanguine, quem offert pro suis et populi ignorantiis;
Verš 14
Tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito septies contra frontem propitiatorii.
Lv 4:6 - cumque intinxerit digitum in sanguinem, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii;
Heb 9:25 - neque ut saepe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno.
Heb 10:4 - Impossibile enim est sanguinem taurorum et hircorum auferre peccata.
Verš 27
Vitulum autem et hircum, qui pro peccato fuerant immolati, et quorum sanguis illatus est, ut in sanctuario expiatio compleretur, asportabunt foras castra et comburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum;
Lv 6:30 -
Heb 13:11 - Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.
Verš 29
Eritque hoc vobis legitimum sempiternum: mense septimo, decima die mensis affligetis animas vestras nullumque facietis opus sive indigena sive advena, qui peregrinatur inter vos.
Lv 23:27 - “ Attamen decimo die mensis huius septimi dies Expiationum est, conventus sanctus erit vobis; affligetisque animas vestras in eo et offeretis incensum Domino.
Lv 16,1 - Výročný deň zmierenia slávil sa 10. dňa siedmeho mesiaca (tišri). Teda päť dní pred slávnosťou Stánkov. Nazývali ho "veľkým" alebo "dlhým" dňom, pretože v tento deň museli sa priniesť mnohé obete. Sviatok sa začínal večer deviateho tišri a končil sa desiateho večer. Nesmelo sa pracovať a všetci Izraeliti museli sa postiť. V tento deň bohoslužobné obrady konal len veľkňaz. Obetami tohto sviatku chceli odčiniť všetky hriechy, ktoré Izraeliti spáchali v minulom roku.
Lv 16,2 - Do svätyne, čo je za oponou, teda do veľsvätyne, kde bola archa zmluvy (Ex 26,33). Veľkňaz mohol do veľsvätyne vstúpiť len v tento sviatok (Hebr 9,7) a v tento deň vstupoval ta viac ráz. Sviatok zmierenia je predobrazom toho veľkého zmierenia, ktoré Kristus v deň svojej smrti na kríži vykonal za hriechy celého ľudstva.
Lv 16,4 - Deň zmierenia je dňom kajúcnosti. Veľkňaz sa vtedy oblieka len do rúcha jednoduchých kňazov.
Lv 16,8-10 - Azazel nie je ani meno zvieraťa, ani meno miesta, na ktoré bol cap vypustený, ale je to meno bytosti, ktorá je vždy proti Bohu. Azazel je teda démon, zlý duch, protivník Boží. Púšť sa považovala za miesto smrti a biedy, za sídlo zlých duchov, ktorí priniesli na zem biedu a smrť (Iz 13,21; 34,14; Bar 4,35; Mt 12,43; Zjv 18,2). Na capa, ktorý lósom pripadne Azazelovi, veľkňaz položí hriechy celého národa a capa dá vyviesť do púšte, teda na miesto, kam patrí sám i s hriechmi. Hriechy sa takto vracajú, odkiaľ boli prišli ,do ríše diabla, do púšte' (vv. 20–22).
Lv 16,12 - O zložení kadidla porov. Ex 30,34–38.
Lv 16,27 - Mäso obetných zvierat sa nesmelo jesť, nesmelo sa ani spáliť na oltári celostných žertiev, pretože zvieratá boli zaťažené hriechmi (6,30).