výhody registrácie

Kniha Levitikus

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Lv 10, 1-20

1 Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis, posue runt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum, qui eis praeceptus non erat. 2 Egressusque ignis a Domino devoravit eos, et mortui sunt coram Domino. 3 Dixitque Moyses ad Aaron: “ Hoc est, quod locutus est Dominus: "Sanctificabor in his, qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor" ”. Quod audiens tacuit Aaron. 4 Vocatis autem Moyses Misael et Elisaphan filiis Oziel patrui Aaron, ait ad eos: “ Ite et tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii et asportate extra castra ”. 5 Confestimque pergentes tulerunt eos, sicut iacebant vestitos subuculis suis, foras, ut sibi fuerat imperatum. 6 Locutus est Moyses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius: “ Comas vestras nolite excutere et vestimenta nolite scindere, ne moriamini, et super omnem coetum oriatur indignatio. Fratres vestri, omnis domus Israel, plangant incendium, quod Dominus suscitavit. 7 Vos autem non egredimini fores tabernaculi conventus, alioquin peribitis; oleum quippe unctionis Domini est super vos ”. Qui fecerunt omnia iuxta praeceptum Moysi. 8 Dixit quoque Dominus ad Aaron: 9 “ Vinum et omne, quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intratis tabernaculum conventus, ne moriamini praeceptum est sempiternum in generationes vestras 10 et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum, 11 doceatisque filios Israel omnia legitima mea, quae locutus est Dominus ad eos per manum Moysi ”. 12 Locutusque est Moyses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius, qui residui erant: “ Tollite oblationem similae, quae remansit de incensis Domini, et comedite illam absque fermento iuxta altare, quia sanctum sanctorum est. 13 Comedetis autem in loco sancto, quia data est tibi et filiis tuis de incensis Domini, sicut praeceptum est mihi. 14 Pectusculum quoque elationis et armum donationis edetis in loco mundissimo, tu et filii tui ac filiae tuae tecum; tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis pacificis filiorum Israel. 15 Armum et pectus cum incensis adipum afferent ad elationem coram Domino, et pertineant ad te et ad filios tuos lege perpetua, sicut praecepit Dominus ”. 16 De hirco autem pro peccato cum quaereret Moyses, exustum repperit; iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron, qui remanserant, ait: 17 “ Cur non comedistis sacrificium pro peccato in loco sancto? Quod sanctum sanctorum est, et datum vobis, ut portetis iniquitatem coetus in expiationem eorum in conspectu Domini; 18 praesertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta, comedere eam debuistis in sanctuario, sicut praeceptum est mihi ”. 19 Respondit Aaron: “ Oblata est hodie victima pro peccato et holocaustum eorum coram Domino; mihi autem accidit, quod vides. Quomodo potui comedere eam et placere Domino? ”. 20 Quod cum audisset Moyses, recepit satisfactionem.

Lv 10, 1-20





Verš 18
praesertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta, comedere eam debuistis in sanctuario, sicut praeceptum est mihi ”.
Lv 4:5 - Hauriet quoque sacerdos unctus de sanguine vituli inferens illum in tabernaculum conventus;
Lv 6:26 -
Lv 16:27 - Vitulum autem et hircum, qui pro peccato fuerant immolati, et quorum sanguis illatus est, ut in sanctuario expiatio compleretur, asportabunt foras castra et comburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum;

Verš 2
Egressusque ignis a Domino devoravit eos, et mortui sunt coram Domino.
Nm 3:4 - Mortui sunt enim Nadab et Abiu, cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis; functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo.
Nm 26:61 - quorum Nadab et Abiu mortui sunt, cum obtulissent ignem alienum coram Domino.
1Krn 24:2 - Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis; sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar.

Verš 3
Dixitque Moyses ad Aaron: “ Hoc est, quod locutus est Dominus: "Sanctificabor in his, qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor" ”. Quod audiens tacuit Aaron.
Lv 8:35 - Die ac nocte manebitis in ostio tabernaculi conventus observantes observationem Domini, ne moriamini: sic enim mihi praeceptum est ”.

Verš 13
Comedetis autem in loco sancto, quia data est tibi et filiis tuis de incensis Domini, sicut praeceptum est mihi.
Lv 2:3 - Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum eius: sanctum sanctorum de incensis Domini.
Lv 6:16 - omne enim sacrificium similae sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo ”.

Verš 7
Vos autem non egredimini fores tabernaculi conventus, alioquin peribitis; oleum quippe unctionis Domini est super vos ”. Qui fecerunt omnia iuxta praeceptum Moysi.
Lv 21:12 - Nec egredietur de sanctuario, ne polluat sanctuarium Domini, quia consecratus est oleo unctionis Dei sui. Ego Dominus.

Lv 10,1 - Nádáb značí ,veľkodušný', Abiu, čiže Abihu, znamená ,môj Otec je On' (Boh). Nadab a Abiu boli najstarší synovia Áronovi.

Lv 10,3 - Boh svojím trestom ukazuje, že je svätý. Tresce tých, čo sa k nemu približujú inakšie, ako si on želá. A čím bližší je človek Bohu, tým prísnejší je trest.

Lv 10,5-7 - Nikto nesmel byť pochovaný v tábore a neskoršie ani v meste. Mojžiš zakazuje kňazom smútiť za Nadabom a Abiom. Tým by vlastne prejavovali nesúhlas s Pánovým skutkom. Je tu začiatok zákona, čo zakazoval kňazom, najmä veľkňazovi, účasť na pohrebných obradoch (pozri hl. 21). Eleazar (,Boh pomáha') a Itamar boli mladší synovia Áronovi.

Lv 10,16-18 - Skutočnosť, že Áron nejedol z obetného mäsa, ktoré obetoval za seba, je pochopiteľná. Že však nejedol z druhej obety, z obety za ľud, o ktorej je reč v 9,3.15, bolo priestupkom proti bohoslužobným predpisom. Podľa 6,17.18 mali Áron a jeho synovia z tejto obety jesť na posvätnom mieste. I keď táto obeta bola za hriech ľudu, mohli z nej jesť, lebo ani krv z obetného zvieraťa nevnášali do svätyne (6,30).

Lv 10,19 - Áron uznáva svoju chybu, chce sa však ospravedlniť. Vie, že sa mala urobiť radostná hostina, lenže, ako sa mohol tešiť, keď stratil dvoch synov. Taká spoločná hostina by sa nepáčila Pánovi, preto, keď nemohol obetný podiel jesť, spálil ho na oltári (7,17).