výhody registrácie

Kniha proroka Joela

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Joe 2, 1-27

1 Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo; conturbentur omnes habitatores terrae, quia venit dies Domini, quia prope est. 2 Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis; quasi aurora expansa super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis. 3 Ante faciem eius ignis vorat, et post eum exurit flamma. Quasi hortus Eden terra coram eo, et post eum solitudo deserti; neque est quod effugiat eum. 4 Quasi aspectus equorum aspectus eorum, et quasi equites sic current. 5 Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exsiliunt, sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam, velut populus fortis praeparatus ad proelium. 6 A facie eius cruciabuntur populi, omnes vultus candentes. 7 Sicut fortes currunt, quasi viri bellatores ascendunt murum; unusquisque in viis suis graditur, et non declinant a semitis suis. 8 Unusquisque fratrem suum non coarctat, singuli in calle suo ambulant, per media tela prorumpunt sine intermissione. 9 Urbem ingrediuntur, in murum discurrunt, domos conscendunt, per fenestras intrant quasi fur. 10 A facie eius contremuit terra, moti sunt caeli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum. 11 Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra eius, quia fortia et facientia verbum eius; magnus enim dies Domini et terribilis valde, et quis sustinebit eum? 12 “ Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio et in fletu et in planctu; 13 et scindite corda vestra et non vestimenta vestra, et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multae misericordiae et placabilis super malitia ”. 14 Quis scit, si convertatur et ignoscat et relinquat post se benedictionem, oblationem et libationem Domino Deo vestro? 15 Canite tuba in Sion, sanctificate ieiunium, vocate coetum; congregate populum, sanctificate conventum, coadunate senes, 16 congregate parvulos et sugentes ubera, egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo. 17 Inter vestibulum et altare plorent sacerdotes ministri Domini et dicant: “Parce, Domine, populo tuo et ne des hereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes ”. Quare dicent in populis: “ Ubi est Deus eorum ”? 18 Zelatus est Dominus terram suam et pepercit populo suo. 19 Et respondit Dominus et dixit populo suo: “ Ecce ego mittam vobis frumentum et vinum et oleum, et replebimini eis; et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus. 20 Et eum, qui ab aquilone est, procul faciam a vobis et expellam eum in terram inviam et desertam: facies eius contra mare orientale, et extremum eius ad mare occidentale; et ascendet foetor eius, et ascendet putredo eius, quia magna operatus est. 21 Noli timere, terra; exsulta et laetare, quoniam magna Dominus operatus est. 22 Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt pascua deserti, quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt divitias suas. 23 Et, filii Sion, exsultate et laetamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis pluviam iustitiae et descendere fecit ad vos imbrem matutinum et serotinum sicut prius. 24 Et implebuntur areae frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo; 25 et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus et gryllus et eruca, exercitus meus magnus, quem misi in vos. 26 Et comedetis vescentes et saturabimini et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui mirabilia fecit vobiscum; et non confundetur populus meus in sempiternum. 27 Et scietis quia in medio Israel ego sum, et ego Dominus Deus vester, et non est amplius; et non confundetur populus meus in aeternum ”.

Joe 2, 1-27





Verš 32
Rim 10:13 - Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
Abd 1:17 - Et in monte Sion erit salvatio, et erit sanctum; et possidebit domus Iacob eos, qui se possederant.

Verš 1
Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo; conturbentur omnes habitatores terrae, quia venit dies Domini, quia prope est.
Joe 1:15 - “ Heu diei! Quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet.
Sof 1:14 - Iuxta est dies Domini magnus, iuxta et velox nimis; vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis.

Verš 10
A facie eius contremuit terra, moti sunt caeli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum.
Iz 13:10 - Quoniam stellae caeli et sidera eius non expandent lumen suum; obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo.
Ez 32:7 - et operiam, cum exstinctus fueris, caelum et nigrescere faciam stellas eius: solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum;

Verš 11
Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra eius, quia fortia et facientia verbum eius; magnus enim dies Domini et terribilis valde, et quis sustinebit eum?
Jer 30:7 - Vae, quia magna dies illa, nec est similis eius, tempusque tribulationis est Iacob, et ex ipso salvabitur.
Am 5:18 - Vae desiderantibus diem Domini! Ad quid vobis dies Domini? Tenebrae et non lux.
Sof 1:15 - Dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies vastitatis et desolationis, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis,

Verš 12
“ Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio et in fletu et in planctu;
Jer 4:1 - “ Si converteris, Israel, ait Dominus, ad me convertere; si abstuleris abominationes tuas a facie mea, non effugies.

Verš 13
et scindite corda vestra et non vestimenta vestra, et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multae misericordiae et placabilis super malitia ”.
Ex 34:6 - Et transiens coram eo clamavit: “ Dominus, Dominus Deus, misericors et clemens, patiens et multae miserationis ac verax,
Ž 86:15 - Et tu, Domine, Deus miserator et misericors, patiens et multae misericordiae et veritatis,
Jon 4:2 - et oravit ad Dominum et dixit: “ Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum, cum adhuc essem in terra mea? Propter hoc praeoccupavi ut fugerem in Tharsis. Sciebam enim quia tu Deus clemens et misericors es, longanimis et multae miserationis et ignoscens super malitia.

Verš 14
Quis scit, si convertatur et ignoscat et relinquat post se benedictionem, oblationem et libationem Domino Deo vestro?
Jon 3:9 - Quis scit si convertatur et ignoscat Deus et revertatur a furore irae suae, et non peribimus? ”.

Verš 15
Canite tuba in Sion, sanctificate ieiunium, vocate coetum; congregate populum, sanctificate conventum, coadunate senes,
Joe 1:14 - Sanctificate ieiunium, vocate coetum, congregate senes, omnes habitatores terrae in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum:

Verš 17
Inter vestibulum et altare plorent sacerdotes ministri Domini et dicant: “Parce, Domine, populo tuo et ne des hereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes ”. Quare dicent in populis: “ Ubi est Deus eorum ”?
Ž 42:10 - Dicam Deo: “ Susceptor meus es. Quare oblitus es mei, et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus? ”.
Ž 79:10 - Quare dicent in gentibus: “ Ubi est Deus eorum? ”. Innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum, qui effusus est.
Ž 115:2 - Quare dicent gentes: “ Ubi est Deus eorum? ”.

Verš 25
et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus et gryllus et eruca, exercitus meus magnus, quem misi in vos.
Joe 1:4 - Residuum erucae comedit locusta, et residuum locustae comedit bruchus, et residuum bruchi comedit gryllus.

Verš 28
Iz 44:3 - Effundam enim aquas super terram sitientem et fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super stirpem tuam:
Ez 39:29 - Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super domum Israel ”, ait Dominus Deus.
Sk 2:17 - “Et erit: in novissimis diebus, dicit Deus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, et iuvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt;

Verš 31
Joe 3:15 -

Joel 2,2 - Národ sú aj tu kobylky, porov. 1,6, tie tiahnu ako mračná. – Podľa niektorých je v hl. 2 už nie reč o kobylkách, ale o nepriateľskom vojsku.

Joel 2,3 - O záhrade Eden pozri pozn. k Iz 51,3; porov. Ez 28,13.

Joel 2,4 - Podobný opis kobyliek pozri Zjv 9,7–9.

Joel 2,6 - "Z tvárí sa červeň sťahuje" rozumej: tváre blednú od strachu.

Joel 2,10 - O zjavoch, opísaných v tomto verši, pozri pozn. k Iz 13,10. Proroci často spájajú blízke pohromy s pohromami ďalekej budúcnosti, najmä s posledným súdom. Aj Pán Ježiš hovoril v jednej reči aj o skaze Jeruzalema, aj o poslednom súde.

Joel 2,11 - Aj záplava kobyliek je len Pánovo vojsko, plní jeho rozkaz.

Joel 2,13 - Roztrhnuté rúcho bolo u Izraelitov, (a je podnes) znak smútku. Ale vonkajšie znaky bez vnútornej ľútosti nemajú ceny.

Joel 2,14 - Pán prišiel síce trestať, ale ak bude vidieť, že sa národ obrátil a činí pokánie, zmení trest na požehnanie, dá hojnú úrodu, ktorá zase umožní obety.

Joel 2,17 - Prorok má pred očami svoj národ, veriaci v jedného Boha. Keby národ priveľmi trpel, pohania by sa mu posmievali, že nemá Boha, že sa nemá kto oň starať. "Národy" – sú pohania – modloslužobníci.

Joel 2,20 - Východné more je Mŕtve more, Západné je Stredozemné more. Do týchto morí vženie Boh kobylky, ktoré prišli od severu a priveľmi spustošili krajinu. Ale Boh chce súčasne azda ubezpečiť národ aj o tom, že zničí aj nepriateľské vojská Asýrov a iných nepriateľov, ktoré spravidla tiež prichádzali od severu. – Výkal a zdochliny kobyliek rozširovali zápach.

Joel 2,21-27 - Boh sľubuje, že po pliage kobyliek prídu roky požehnania a hojnosti. Opisovanie takýchto hojných čias vyvolalo u Izraelitov vždy myšlienku na požehnané mesiášske časy. Aj Joel na ne myslí, lebo už tu sľubuje národu "Učiteľa spravodlivosti", Mesiáša. Takto tvorí táto stať akýsi prechod k nasledujúcej, už nesporne mesiášskej stati. – Vo verši 25 sa opakujú tie isté štyri názvy kobyliek, s ktorými sme sa stretli v 1,4.