| Kniha proroka OzeášaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Oz 13, 1-15 |
1 Oz 13, 1 Loquente Ephraim, horror factus est; dux erat in Israel. Et deliquit in Baal et mortuus est. 2 Oz 13, 2 Et nunc addunt ad peccandum faciuntque sibi conflatile de argento suo, secundum intellegentiam suam simulacra; factura artificum totum est. “ His — ipsi dicunt — immolate! ”. Homines vitulos osculantur. 3 Oz 13, 3 Idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens, sicut palea turbine rapta ex area et sicut fumus de fumario. 4 Oz 13, 4 “ Ego autem Dominus, Deus tuus ex terra Aegypti; et Deum absque me nescies, et salvator non est praeter me. 5 Oz 13, 5 Ego pavi te in deserto, in terra ardenti solitudinis. 6 Oz 13, 6 Iuxta pascua sua saturati sunt et saturati elevaverunt cor suum, propterea obliti sunt mei. 7 Oz 13, 7 Et ego ero eis quasi leaena, sicut pardus iuxta viam insidiabor. 8 Oz 13, 8 Occurram eis quasi ursa, raptis catulis, et dirumpam claustrum cordis eorum: et consumam eos ibi quasi leo; bestia agri scindet eos. 9 Oz 13, 9 Perdo te, Israel; quis est auxiliator tuus? 10 Oz 13, 10 Ubinam est rex tuus, ut salvet te in omnibus urbibus tuis, et iudices tui, de quibus dixisti: “Da mihi regem et principes”? 11 Oz 13, 11 Do tibi regem in furore meo et aufero in indignatione mea. 12 Oz 13, 12 Colligata est iniquitas Ephraim, absconditum peccatum eius. 13 Oz 13, 13 Dolores parturientis venient ei; erit filius non sapiens: suo enim tempore non stabit in ore vulvae. 14 Oz 13, 14 De manu inferni liberabo eos, de morte redimam eos? Ubi pestilentiae tuae, o mors? Ubi pestis tua, inferne? Consolatio abscondita est ab oculis meis ”. 15 Oz 13, 15 Dum ipse inter fratres fructificat, veniet ventus urens, ventus Domini de deserto ascendens, et siccabit venas eius et desolabit fontem eius. Ipse diripiet thesaurum, omne vas desiderabile.
| | Oz 13, 1-15 |
Verš 2
Et nunc addunt ad peccandum faciuntque sibi conflatile de argento suo, secundum intellegentiam suam simulacra; factura artificum totum est. “ His — ipsi dicunt — immolate! ”. Homines vitulos osculantur.
Oz 8:6 - Quia ex Israel et ipse est: artifex fecit illum, et non est Deus; quoniam in scintillas erit vitulus Samariae.
Verš 4
“ Ego autem Dominus, Deus tuus ex terra Aegypti; et Deum absque me nescies, et salvator non est praeter me.
Iz 43:11 - Ego, ego sum Dominus, et non est absque me salvator.
Oz 12:9 - Et dixit Ephraim: “ Verumtamen dives effectus sum, inveni opes mihi, omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem, quam peccavi ”.
2Sam 22:32 - Quoniam quis est Deus praeter Dominum? Et quae rupes praeter Deum nostrum?
Ž 18:31 - Deus, impolluta via eius, eloquia Domini igne examinata; protector est omnium sperantium in se.
Verš 6
Iuxta pascua sua saturati sunt et saturati elevaverunt cor suum, propterea obliti sunt mei.
Dt 32:15 - Incrassatus est dilectus et recalcitravit; incrassatus, impinguatus, dilatatus dereliquit Deum factorem suum et recessit a Petra salutari suo.
Oz 8:14 - Et oblitus est Israel factoris sui et aedificavit delubra; et Iudas multiplicavit urbes munitas. Et mittam ignem in civitates eius, et devorabit aedes illius.
Verš 11
Do tibi regem in furore meo et aufero in indignatione mea.
1Sam 8:5 - dixeruntque ei: “ Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis; nunc ergo constitue nobis regem, ut iudicet nos, sicut universae habent nationes ”.
1Sam 15:23 - Vere peccatum hariolandi est repugnare, et scelus idololatriae nolle acquiescere: pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini, abiecit te, ne sis rex ”.
1Sam 16:1 - Dixitque Dominus ad Samuelem: “ Usquequo tu luges Saul, cum ego proiecerim eum, ne regnet super Israel? Imple cornu tuum oleo et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem; providi enim in filiis eius mihi regem ”.
Verš 14
De manu inferni liberabo eos, de morte redimam eos? Ubi pestilentiae tuae, o mors? Ubi pestis tua, inferne? Consolatio abscondita est ab oculis meis ”.
Iz 25:8 - Praecipitabit mortem in sempiternum et absterget Dominus Deus lacrimam ab omni facie et opprobrium populi sui auferet de universa terra, quia Dominus locutus est.
1Kor 15:55 - Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, stimulus tuus? ”.
Verš 16
Oz 10:14 - Consurget tumultus in populo tuo, et omnes munitiones tuae vastabuntur, sicut vastavit Salman Betharbeel in die proelii, matre super filios allisa.
Oz 13,1 - Pred Efraimom, najmocnejším kmeňom Izraela, triasli sa ľudia.
Oz 13,2 - Porov. 1 Kr 19,18; Jób 31,27.
Oz 13,3 - Starý východ nepoznal komín, dym vychádzal cez dvere alebo cez otvory na streche.
Oz 13,5 - "Ja som ťa pásol" prekladáme so LXX; porov. tiež nasl. verš. Dnešný hebrejský text a Vulg číta: "Ja som ťa poznal".
Oz 13,6 - Porov. Dt 8,11–15; 31,20; 32,15.
Oz 13,7 - Porov. 5,14.
Oz 13,9 - Trest si zaslúžia, lebo by nemuseli hľadať pomoc u cudzích.
Oz 13,10 - Pozri 1 Sam 8,4 n. – Sudcovia sú vládcovia, kniežatá.
Oz 13,12 - Zmysel je: Hriech Efraima je v Božej pamäti dobre uschovaný, preto ho neminie trest. Hriešni synovia národa ohrozujú život matky ako dieťa, ktoré, keď príde čas pôrodu, neobjaví sa v otvore matkinho lona; porov. Iz 37,3.
Oz 13,14 - Boh sa postará, že bolesti národa predsa len budú začiatkom nového života. Vyslobodenie od smrti bude úplné vtedy, keď Boh pri vzkriesení tiel vytrhne smrti všetku korisť, porov. 1 Kor 15, 55.
Oz 13,15 - Obrazom páliaceho východného vetra sa zvýrazňuje asýrske vojsko, ktoré krajinu znivočí a vyplieni.