výhody registrácie

Kniha proroka Daniela

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Dan 6, 1-29

1 Et Darius Medus successit in regnum annos natus sexaginta duos. 2 Placuit Dario et constituit super regnum satrapas centum viginti, ut essent in toto regno suo, 3 et super eos principes tres, ex quibus Daniel unus erat, ut satrapae illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam. 4 Igitur ille Daniel superabat omnes principes et satrapas, quia spiritus Dei amplior erat in eo. Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum; 5 unde principes et satrapae quaerebant, ut invenirent occasionem Danieli ex latere regni, nullamque causam et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa et suspicio non inveniretur in eo. 6 Dixerunt ergo viri illi: “ Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem, nisi forte inveniamus adversus eum in lege Dei sui ”. 7 Tunc principes et satrapae illi concurrerunt ad regem et sic locuti sunt ei: “ Darie rex, in aeternum vive! 8 Consilium inierunt cuncti principes regni, magistratus et satrapae, optimates et iudices, ut decretum regis promulget et edictum confirmet, ut omnis, qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo et homine usque ad dies triginta, nisi a te, rex, mittatur in lacum leonum. 9 Nunc itaque, rex, confirma sententiam et signa decretum, ut non immutetur iuxta legem Medorum et Persarum, quam praevaricari non licet ”. 10 Porro rex Darius signavit edictum et decretum. 11 Daniel autem, cum comperisset decretum signatum esse, ingressus est domum suam et, fenestris apertis in cenaculo suo contra Ierusalem, tribus temporibus in die flectebat genua sua et adorabat confitebaturque coram Deo suo, sicut et ante facere consueverat. 12 Viri ergo illi accesserunt et invenerunt Danielem orantem et obsecrantem Deum suum. 13 Tunc accesserunt et locuti sunt coram rege super edicto: “ Rex, numquid non signasti decretum, ut omnis homo, qui rogaret quemquam de diis et hominibus usque ad dies triginta, nisi a te, rex, mitteretur in lacum leonum? ”. Respondens rex ait: “ Verus est sermo iuxta decretum Medorum atque Persarum, quod praevaricari non licet ”. 14 Tunc respondentes dixerunt coram rege: “ Daniel de filiis captivitatis Iudae non curavit de te, rex, et de edicto, quod constituisti, sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua”. 15 Quod verbum cum audisset, rex satis contristatus est; et pro Daniele posuit cor, ut liberaret eum, et usque ad occasum solis laborabat, ut erueret illum. 16 Viri autem illi accesserunt ad regem et dixerunt ei: “ Scito, rex, quia lex Medorum est atque Persarum, ut omne decretum et edictum, quod constituit rex, non liceat immutari ”. 17 Tunc rex praecepit, et adduxerunt Danielem et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli: “ Deus tuus, quem colis semper, ipse liberet te ”. 18 Allatusque est lapis unus et positus est super os laci; quem obsignavit rex anulo suo et anulo optimatum suorum, ne quid fieret contra Danielem. 19 Et abiit rex in domum suam et dormivit incenatus, cibique non sunt illati coram eo; insuper et somnus recessit ab eo. 20 Tunc rex primo diluculo consurgens festinus ad lacum leonum perrexit; 21 appropinquansque lacui Danielem voce lacrimabili inclamavit et affatus est Danielem: “ Daniel, serve Dei viventis, Deus tuus, cui tu servis semper, putasne valuit liberare te a leonibus?”. 22 Et Daniel regi respondens ait: “ Rex, in aeternum vive! 23 Deus meus misit angelum suum et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi, quia coram eo iustitia inventa est in me; sed et coram te, rex, delictum non feci ”. 24 Tunc rex vehementer gavisus est super eo et Danielem praecepit educi de lacu; eductusque est Daniel de lacu, et nulla laesio inventa est in eo, quia credidit Deo suo. 25 Dixit autem rex, et adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem, et in lacum leonum missi sunt, ipsi et filii eorum et uxores eorum, et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec potirentur eis leones, et omnia ossa eorum comminuerunt. 26 Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus et linguis, habitantibus in universa terra: “Pax vobis multiplicetur! 27 A me constitutum est decretum, ut in universo imperio regni mei tremescant et paveant Deum Danielis: ipse est enim Deus vivens et permanens in saecula, et regnum eius non dissipabitur, et potestas eius usque in aeternum; 28 ipse liberator atque salvator et faciens signa et mirabilia in caelo et in terra. Liberavit autem Danielem de manu leonum ”. 29 Porro Daniel prosperatus est in regno Darii et in regno Cyri Persae.

Dan 6, 1-29





Verš 8
Consilium inierunt cuncti principes regni, magistratus et satrapae, optimates et iudices, ut decretum regis promulget et edictum confirmet, ut omnis, qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo et homine usque ad dies triginta, nisi a te, rex, mittatur in lacum leonum.
Est 1:9 - Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio regio, ubi rex Asuerus manere consueverat.
Est 8:8 - Scribite ergo Iudaeis sicut vobis placet, ex regis nomine, signantes litteras anulo meo, quia epistulae ex regis nomine scriptae et illius anulo signatae non possunt immutari ”.

Verš 10
Porro rex Darius signavit edictum et decretum.
1Kr 8:44 - Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos per viam, quocumque miseris eos, et oraverint te contra viam civitatis, quam elegisti, et contra domum, quam aedificavi nomini tuo,
Ž 55:17 - Ego autem ad Deum clamabo, et Dominus salvabit me.

Verš 26
Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus et linguis, habitantibus in universa terra: “Pax vobis multiplicetur!
Dan 2:44 - In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum, quod in aeternum non dissipabitur, et regnum populo alteri non tradetur: comminuet et consumet universa regna haec, et ipsum stabit in aeternum.
Dan 4:3 - Et per me propositum est decretum, ut introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes Babylonis, ut solutionem somnii indicarent mihi.
Dan 7:14 - et data sunt ei potestas et honor et regnum; et omnes populi, tribus et linguae ipsi servierunt: potestas eius potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur.
Dan 7:27 - regnum autem et potestas et magnitudo regnorum, quae sunt subter omne caelum, detur populo sanctorum Altissimi, cuius regnum regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei et oboedient” ”.
Lk 1:33 - et regnabit super domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis ”.

Dan 6,1 - Dárius Médsky nebol samostatný panovník, ale len námestník Kýra, ktorý mu zveril správu Babylonu. Podľa niektorých Dárius Médsky by bol totožný s Kambyzom, ktorý sa na viacerých historických dokumentoch spomína popri Kýrovi, kráľovi krajín, ako kráľ Babylonu. Iní pokladajú Dária Médskeho za totožného s Gobryášom, vojvodcom Kýrovým, ktorý dobyl Babylon; iní zasa s posledným médskym kráľom Astyagom, ktorého premohol Kýros, ale s ktorým aj po premožení zaobchádzal ako s kráľom a vzal si aj jeho dcéru za manželku.

Dan 6,9 - O nezmeniteľnosti kráľovských nariadení u Peržanov pozri aj Est 1,19.

Dan 6,11 - Izraeliti sa aj v cudzine modlievali tvárou obrátení k Jeruzalemu; porov. 1 Kr 8,46 n.

Dan 6,23 - Na zázračné zachránenie Daniela naráža 1 Mach 2,60 a asi aj Hebr 11,33.