| Kniha proroka DanielaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Dan 14, 1-42 |
1 Dan 14, 1 Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum eius. 2 Dan 14, 2 Erat autem Daniel conviva regis et honoratus super omnes amicos eius. 3 Dan 14, 3 Erat quoque idolum nomine Bel apud Babylonios, ct impendebantur in eo per dies singulos similae artabae duodecim et oves quadraginta vinique metretae sex. 4 Dan 14, 4 Rex quoque colebat eum et ibat per singulos dies adorare eum; porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex: “ Quare non adoras Bel? ”. 5 Dan 14, 5 Qui respondens ait ei: “ Quia non colo idola manufacta sed viventem Deum, qui creavit caelum et terram et habet potestatem omnis carnis ”. 6 Dan 14, 6 Et dixit ad eum rex: “Non tibi videtur esse Bel vivens deus? An non vides, quanta comedat et bibat cotidie? ”. 7 Dan 14, 7 Et ait Daniel arridens: “ Ne erres, rex; iste enim intrinsecus luteus est et forinsecus aereus, neque comedit neque bibit aliquando ”. 8 Dan 14, 8 Et iratus rex vocavit sacerdotes eius et ait eis: “ Nisi dixeritis mihi, quis est qui comedat impensas has, moriemini; 9 Dan 14, 9 si autem ostenderitis quoniam Bel comedat haec, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel ”. Et dixit Daniel regi: “ Fiat iuxta verbum tuum ”. 10 Dan 14, 10 Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus et parvulis et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Belis. 11 Dan 14, 11 Et dixerunt sacerdotes Belis: “ Ecce nos egredimur foras; et tu, rex, affer escas et vinum miscens pone et claude ostium et signa anulo tuo; 12 Dan 14, 12 et, cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel, qui mentitus est adversum nos ”. 13 Dan 14, 13 Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum et per illum ingrediebantur semper et devorabant ea. 14 Dan 14, 14 Factum est igitur, postquam egressi sunt illi, et rex posuit cibos ante Bel; et praecepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem et cribraverunt per totum templum coram rege solo et egressi clauserunt ostium et signantes anulo regis abierunt. 15 Dan 14, 15 Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem suam et uxores et filii eorum et comederunt omnia et biberunt. 16 Dan 14, 16 Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo; 17 Dan 14, 17 et ait rex: “ Salvane sunt signa, Daniel? ”. Qui respondit: “ Salva, rex ”. 18 Dan 14, 18 Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: “ Magnus es, Bel, et non est apud te dolus quisquam ”. 19 Dan 14, 19 Et risit Daniel et tenuit regem, ne ingrederetur intro, et dixit: “ Ecce pavimentum; animadverte, cuius vestigia sunt haec ”. 20 Dan 14, 20 Et dixit rex: “ Video vestigia virorum et mulierum et infantium ”. Et iratus est rex. 21 Dan 14, 21 Tunc apprehendit sacerdotes et uxores et filios eorum, et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quae ingrediebantur et consumebant, quae erant super mensam. 22 Dan 14, 22 Occidit ergo illos rex et tradidit Bel in potestate Danieli, qui subvertit eum et templum eius. 23 Dan 14, 23 Et erat draco magnus, et colebant eum Babylonii. 24 Dan 14, 24 Et dixit rex Danieli: “ Non potes dicere quia iste non sit deus vivens; adora ergo eum ”. 25 Dan 14, 25 Dixitque Daniel: “ Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens. 26 Dan 14, 26 Tu autem, rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio et fuste ”. Et ait rex: “ Do tibi ”. 27 Dan 14, 27 Tulit ergo Daniel picem et adipem et pilos et coxit pariter; fecitque massas et dedit in os draconis et, cum comedisset, diruptus est draco. Et dixit: “ Ecce quae colebatis ”. 28 Dan 14, 28 Cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer et congregati adversum regem dixerunt: “Iudaeus factus est rex; Bel destruxit, draconem interfecit et sacerdotes occidit ”. 29 Dan 14, 29 Et dixerunt, cum venissent ad regem: “ Trade nobis Danielem; alioquin interficiemus te et domum tuam ”. 30 Dan 14, 30 Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer et, necessitate compulsus, tradidit eis Danielem. 31 Dan 14, 31 Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex. 32 Dan 14, 32 Porro in lacu erant septem leones, et dabantur eis cotidie duo corpora et duae oves; et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem. 33 Dan 14, 33 Erat autem Abacuc propheta in Iudaea et ipse coxerat pulmentum et intriverat panes in alveolo et ibat in campum, ut ferret messoribus. 34 Dan 14, 34 Dixitque angelus Domini ad Abacuc: “ Fer prandium, quod habes, in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum ”. 35 Dan 14, 35 Et dixit Abacuc: “ Domine, Babylonem non vidi et lacum nescio ”. 36 Dan 14, 36 Et apprehendit eum angelus Domini in vertice eius et portavit eum capillo capitis sui posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui. 37 Dan 14, 37 Et clamavit Abacuc dicens: “ Daniel, Daniel, tolle prandium, quod misit tibi Deus ”. 38 Dan 14, 38 Et ait Daniel: “Recordatus es enim mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te ”. 39 Dan 14, 39 Surgensque Daniel comedit. Porro angelus Dei restituit Abacuc confestim in loco suo. 40 Dan 14, 40 Venit ergo rex die septima, ut lugeret Danielem; et venit ad lacum et introspexit, et ecce Daniel sedens. 41 Dan 14, 41 Et exclamavit rex voce magna dicens: “Magnus es, Domine, Deus Danielis, et non est alius praeter te ”. 42 Dan 14, 42 Porro illos, qui perditionis eius causa fuerant, intromisit in lacum; et devorati sunt in momento coram eo.
| | Dan 14, 1-42 |
Dan 14,2 - O Bélovi pozri Iz 46,1; porov. Jer 50,2. – V našich mierach by to bolo 6 hektolitrov múky a poltreťa hl vína.
Dan 14,10 - Víno miešali s korením.
Dan 14,22 - "Drak" bol veľký had. Babylonské pamiatky medzi rozličnými náboženskými symbolmi spomínajú často aj hady.
Dan 14,30 - Porov. 6,16 n.
Dan 14,31 - Boli to vari telá na smrť odsúdených ľudí.
Dan 14,32-35 - Niektorí by chceli tohto muža stotožniť s Habakukom, od ktorého máme prorocký spis. – Podobné prenášanie ľudí z miesta na miesto nie je v Biblii ojedinelé. Pozri napr. 1 Kr 18,12; 2 Kr 3,11 n.; Mt 4,5.8; Lk 4,5.9; Sk 8,39.40; porov. tiež 2 Kor 12,2–3.
Dan 14,42 - Tento verš má iba Vulgáta.