výhody registrácie

Kniha proroka Ezechiela

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ez 35, 1-15

1 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 2 “ Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir et propheta de eo et dices illi: 3 Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, mons Seir; et extendam manum meam super te et dabo te desolatum atque desertum. 4 Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris et scies quia ego Dominus. 5 Eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios Israel in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore poenae extremae; 6 propterea, vivo ego, dicit Dominus Deus, sanguini tradam te, et sanguis te persequetur et, cum sanguinem non oderis, sanguis persequetur te. 7 Et dabo montem Seir desolatum atque desertum et auferam de eo euntem et redeuntem 8 et implebo montes eius occisorum suorum, in collibus tuis et in vallibus tuis, atque in omnibus torrentibus tuis interfecti gladio cadent. 9 In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuae non habitabuntur, et scietis quoniam ego Dominus. 10 Eo quod dixeris: “Duae gentes et duae terrae meae erunt, et hereditate possidebo eas!”, cum Dominus esset ibi; 11 propterea, vivo ego, dicit Dominus Deus, faciam iuxta iram tuam et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos, et notus efficiar in eis, cum te iudicavero. 12 Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua, quae locutus es de montibus Israel dicens: “Deserti nobis ad devorandum dati sunt!”. 13 Et insurrexistis super me ore vestro et vociferati estis vobis adversum me verba vestra; ego audivi. 14 Haec dicit Dominus Deus: Laetante universa terra, in solitudinem te redigam; 15 sicuti gavisus es super hereditatem domus Israel, eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi: dissipatus eris, mons Seir, et Idumaea omnis, et scient quia ego Dominus.

Ez 35, 1-15





Verš 10
Eo quod dixeris: “Duae gentes et duae terrae meae erunt, et hereditate possidebo eas!”, cum Dominus esset ibi;
Ž 83:12 - Pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana, omnes principes eorum,

Verš 5
Eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios Israel in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore poenae extremae;
Ez 25:15 - Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecerunt Palaestini in vindicta et ulti se sunt toto animo interficientes et implentes inimicitias sempiternas,

Ez 35,2 - Seir je pohorie v Edomsku; pozri Iz 21,11–12. Proroctvo je namierené proti Edomsku, porov. 25,12–14; Iz 34,5; Jer 49,7 n. a Abd 1 n.

Ez 35,5 - Krajná alebo konečná vina bola tá, ktorá pripravila zánik Júdskeho kráľovstva a spustošenie Jeruzalema. Vtedy sa Edomčania zachovali k Izraelitom zvlášť nepriateľsky; porov. Nár 4,21; Ž 137,7.

Ez 35,6 - Edomčania pochádzali od Jakubovho brata Ezaua, boli teda krvní príbuzní Izraelitov; preto vraví prorok, že "nenávideli krv", keď prenasledovali Izraelitov.

Ez 35,10 - Napriek tomu, že národ a zem Izraela patrili Pánovi, Edomčania boli by sa chceli zmocniť oboch kráľovstiev vyvoleného národa. Preto bude Pán s Edomčanmi zaobchádzať, ako oni zaobchádzali s Izraelitmi.