výhody registrácie

Kniha proroka Ezechiela

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ez 31, 1-18

1 Et factum est in anno unde cimo, in tertio, una mensis, factum est verbum Domini ad me dicens: 2 “ Fili hominis, dic pharaoni, regi Aegypti, et pompae eius: Cui similis factus es in magnitudine tua? 3 Ecce abies, quasi cedrus in Libano, pulcher ramis et frondibus nemorosus excelsusque altitudine, et inter nubes elevatum est cacumen eius; 4 aquae nutrierunt illum, abyssus exaltavit eum, flumina eius manabant in circuitu radicum eius, et rivos suos emisit ad universa ligna campi. 5 Propterea elevata est altitudo eius super omnia ligna campi, et multiplicata sunt arbusta eius, et elevati sunt rami eius propter aquas multas. 6 Cumque extendisset umbram suam, in ramis eius fecerunt nidos omnia volatilia caeli, et sub frondibus eius genuerunt omnes bestiae campi, et sub umbra illius habitabat universa multitudo gentium; 7 eratque pulcherrimus in magnitudine sua et in dilatatione arbustorum suorum, erat enim radix illius iuxta aquas multas. 8 Cedri non fuerunt pares illi in paradiso Dei; abietes non adaequaverunt ramos eius, et platani non fuerunt aequae frondibus illius; omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi et pulchritudini eius, 9 quoniam speciosum feci eum et multis condensisque frondibus: et aemulata sunt eum omnia ligna Eden, quae erant in paradiso Dei. 10 Propterea haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod sublimatus est in altitudine et dedit summitatem suam usque in nubes, et elevatum est cor eius in altitudine sua, 11 tradam eum in manu potentis principis gentium; faciens faciet ei: iuxta impietatem eius eieci eum. 12 Et succident illum alieni, violentissimi nationum; et proicient eum super montes, et in cunctis convallibus corruent rami eius, et confringentur arbusta eius in universis voraginibus terrae, et recedent de umbra eius omnes populi terrae et relinquent eum. 13 Super ruinam eius habitabunt omnia volatilia caeli, et in ramis eius erunt universae bestiae campi, 14 ne eleventur in altitudine sua omnia ligna aquarum neque ponant sublimitatem suam inter nubes nec stent apud eas in sublimitate sua omnia, quae irrigantur aquis, quia omnes traditi sunt in mortem ad inferiora terrae, in medio filiorum hominum, ad eos, qui descendunt in lacum. 15 Haec dicit Dominus Deus: In die, quando descendit ad inferos, induxi luctum, operui propter eum abyssum et prohibui flumina eius et coercui aquas multas; obscuravi super eum Libanum, et omnia ligna agri concussa sunt. 16 A sonitu ruinae eius commovi gentes, cum deducerem eum ad infernum cum his, qui descendebant in lacum; et consolata sunt in inferioribus terrae omnia ligna Eden, egregia atque praeclara in Libano, universa, quae irrigabantur aquis. 17 Nam et ipsi cum eo descenderunt ad infernum ad interfectos gladio et auxiliatores eius, qui sederant sub umbra eius in medio nationum. 18 Cui assimilatus es, o inclite atque sublimis inter ligna Eden? Et ecce deductus es cum lignis Eden ad inferiora terrae; in medio incircumcisorum dormies cum his, qui interfecti sunt gladio. Ipse est pharao et omnis pompa eius ”, dicit Dominus Deus.

Ez 31, 1-18





Verš 3
Ecce abies, quasi cedrus in Libano, pulcher ramis et frondibus nemorosus excelsusque altitudine, et inter nubes elevatum est cacumen eius;
Dan 4:10 - Videbam in visione capitis mei super stratum meum, et ecce vigil et sanctus de caelo descendit.

Verš 6
Cumque extendisset umbram suam, in ramis eius fecerunt nidos omnia volatilia caeli, et sub frondibus eius genuerunt omnes bestiae campi, et sub umbra illius habitabat universa multitudo gentium;
Dan 4:12 - Verumtamen germen radicum eius in terra sinite et in vinculo ferreo et aereo in herbis agri, et rore caeli tingatur, et cum feris pars eius in herba terrae.

Verš 8
Cedri non fuerunt pares illi in paradiso Dei; abietes non adaequaverunt ramos eius, et platani non fuerunt aequae frondibus illius; omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi et pulchritudini eius,
Gn 2:8 - Et plantavit Dominus Deus paradisum in Eden ad orientem, in quo posuit hominem, quem formaverat.

Verš 12
Et succident illum alieni, violentissimi nationum; et proicient eum super montes, et in cunctis convallibus corruent rami eius, et confringentur arbusta eius in universis voraginibus terrae, et recedent de umbra eius omnes populi terrae et relinquent eum.
Ez 28:7 - idcirco ecce ego adducam super te alienos violentissimos gentium; et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiae tuae et polluent splendorem tuum.
Ez 30:11 - Ipse et populus eius cum eo violentissimi gentium adducentur ad disperdendam terram; et evaginabunt gladios suos super Aegyptum et implebunt terram interfectis.

Verš 16
A sonitu ruinae eius commovi gentes, cum deducerem eum ad infernum cum his, qui descendebant in lacum; et consolata sunt in inferioribus terrae omnia ligna Eden, egregia atque praeclara in Libano, universa, quae irrigabantur aquis.
Iz 14:9 - Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui; suscitat tibi umbras, omnes principes terrae surgere fecit de soliis suis, omnes reges nationum.

Verš 18
Cui assimilatus es, o inclite atque sublimis inter ligna Eden? Et ecce deductus es cum lignis Eden ad inferiora terrae; in medio incircumcisorum dormies cum his, qui interfecti sunt gladio. Ipse est pharao et omnis pompa eius ”, dicit Dominus Deus.
Ez 28:10 - Morte incircumcisorum morieris in manu alienorum, quia ego locutus sum ”, ait Dominus Deus.

Ez 31,3 - Zmysel podobenstva o cédri je: Egypt darmo sa pýši, Babylonu aj on podľahne.

Ez 31,4 - Priepasť je more, z ktorého pochádza dažďová voda. Tu sa však myslí skôr na podzemnú nádrž vody, z ktorej podľa názoru starého východu pochádzajú všetky pramene.

Ez 31,8 - O Božej záhrade a o Edene porov. 28,13 n.; Gn 2,8 n.; Iz 51,3.

Ez 31,10 - "Oblaky" čítame so LXX, podobne aj vo verši 14.

Ez 31,12 - Po páde Asýrska sa menšie národy už nemali naň čo opierať.

Ez 31,14 - O zostupovaní do jamy pozri pozn. k 26,20.

Ez 31,16 - O podobnej radosti podsvetia pozri Iz 14,9 n.

Ez 31,17 - Posledné slová verša sú porušené.

Ez 31,18 - O neobrezancoch pozri pozn. k 28,10.