výhody registrácie

Kniha proroka Ezechiela

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ez 3, 1-27

1 Et dixit ad me: “ Fili hominis, quodcumque inveneris, comede; comede volumen istud et vadens loquere ad filios Israel ”. 2 Et aperui os meum, et cibavit me volumine illo 3 et dixit ad me: “ Fili hominis, venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto, quod ego do tibi ”. Et comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce. 4 Et dixit ad me: “ Fili hominis, vade ad domum Israel et loqueris verba mea ad eos. 5 Non enim ad populum profundi sermonis et ignotae linguae tu mitteris, ad domum Israel; 6 neque ad populos multos profundi sermonis et ignotae linguae, quorum non possis audire sermones; et si ad illos mittereris, ipsi audirent te. 7 Domus autem Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me; omnis quippe domus Israel dura fronte est et obstinato corde. 8 Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum et frontem tuam duriorem frontibus eorum; 9 ut adamantem et duriorem silice dedi faciem tuam: ne timeas eos neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est ”. 10 Et dixit ad me: “ Fili hominis, omnes sermones meos, quos loquor ad te, assume in corde tuo et auribus tuis audi. 11 Et vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos et dices eis: Haec dicit Dominus Deus; sive audiant, sive contemnant ”. 12 Et assumpsit me spiritus, et audivi post me vocem commotionis magnae, cum elevaretur gloria Domini de loco suo; 13 et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram et vocem rotarum sequentium animalia et vocem commotionis magnae. 14 Spiritus quoque levavit me et assumpsit me; et abii amarus in indignatione spiritus mei: manus enim Domini erat super me gravis. 15 Et veni ad transmigrationem, ad Telabib, ad eos, qui habitabant iuxta flumen Chobar; et sedi, ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus obstupefactus in medio eorum. 16 Cum autem pertransissent septem dies, factum est verbum Domini ad me dicens: 17 “ Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel; et audies de ore meo verbum et commonebis eos ex me. 18 Si, dicente me ad impium: Morte morieris, non commonueris eum neque locutus fueris ei, ut avertatur a via sua impia et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. 19 Si autem tu commonueris impium, et ille non fuerit conversus ab impietate sua et a via sua impia, ipse quidem in iniquitate sua morietur, tu autem animam tuam liberasti. 20 Sed et si conversus iustus a iustitia sua, fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo; ipse morietur, quia non commonuisti eum: in peccato suo morietur, et non erunt in memoria iustitiae eius, quas fecit; sanguinem vero eius de manu tua requiram. 21 Si autem tu commonueris iustum, ut non peccet iustus, et ille non peccaverit, vivens vivet, quia commonuisti eum et tu animam tuam liberasti ”. 22 Et facta est super me manus Domini, et dixit ad me: “ Surgens egredere in campum, et ibi loquar tecum ”. 23 Et surgens egressus sum in campum, et ecce ibi gloria Domini stabat quasi gloria, quam vidi iuxta fluvium Chobar, et cecidi in faciem meam. 24 Et ingressus est in me spiritus et statuit me super pedes meos et locutus est mihi et dixit ad me: “ Ingredere et includere in medio domus tuae. 25 Et tu, fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis, et non egredieris in medio eorum; 26 et linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, et eris mutus nec quasi vir obiurgans, quia domus exasperans est. 27 Cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus. Qui audit, audiat; et, qui contemnit, contemnat, quia domus exasperans est ”.

Ez 3, 1-27





Verš 1
Et dixit ad me: “ Fili hominis, quodcumque inveneris, comede; comede volumen istud et vadens loquere ad filios Israel ”.
Jer 15:16 - Inventi sunt sermones tui, et comedi eos, et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in laetitiam cordis mei, quoniam invocatum est nomen tuum super me, Domine, Deus exercituum.
Jer 2:8 - Sacerdotes non dixerunt: “Ubi est Dominus?”. Et tractantes legem nescierunt me, et pastores praevaricati sunt in me, et prophetae prophetaverunt in Baal et, quae nihil prosunt, secuti sunt.
Zjv 10:9 - Et abii ad angelum dicens ei, ut daret mihi libellum. Et dicit mihi: “ Accipe et devora illum; et faciet amaricare ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulcis tamquam mel ”.

Verš 3
et dixit ad me: “ Fili hominis, venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto, quod ego do tibi ”. Et comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce.
Ž 19:10 - Timor Domini mundus, permanens in saeculum saeculi; iudicia Domini vera, iusta omnia simul,
Ž 119:103 - Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo.
Zjv 10:10 - Et accepi libellum de manu angeli et devoravi eum, et erat in ore meo tamquam mel dulcis; et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus.

Verš 4
Et dixit ad me: “ Fili hominis, vade ad domum Israel et loqueris verba mea ad eos.
Jer 1:17 - Tu ergo accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia, quae ego praecipio tibi; ne timeas a facie eorum, alioquin timere te faciam vultum eorum.

Verš 8
Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum et frontem tuam duriorem frontibus eorum;
Jer 1:18 - Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in columnam ferream et in murum aereum contra omnem terram regibus Iudae, principibus eius et sacerdotibus et populo terrae;
Mi 3:8 - Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini, iudicio et virtute, ut annuntiem Iacob scelus suum et Israel peccatum suum.

Verš 9
ut adamantem et duriorem silice dedi faciem tuam: ne timeas eos neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est ”.
Jer 5:3 - Domine, nonne oculi tui respiciunt fidem? Percussisti eos, et non doluerunt, attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, noluerunt reverti.
Jer 1:8 - Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum, ut eruam te ”, dicit Dominus.
Jer 1:17 - Tu ergo accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia, quae ego praecipio tibi; ne timeas a facie eorum, alioquin timere te faciam vultum eorum.
Ez 2:6 - Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos neque sermones eorum metuas, etsi cardui et spinae te circumdant, et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est.
1Pt 3:14 - Sed et si patimini propter iustitiam, beati! Timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini,

Verš 11
Et vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos et dices eis: Haec dicit Dominus Deus; sive audiant, sive contemnant ”.
Ez 2:5 - Ipsi sive audiant, sive contemnant — quoniam domus exasperans est — sciant tamen quia propheta fuerit in medio eorum.
Ez 2:7 - Loqueris ergo verba mea ad eos, sive audiant, sive contemnant, quoniam exasperantes sunt.

Verš 12
Et assumpsit me spiritus, et audivi post me vocem commotionis magnae, cum elevaretur gloria Domini de loco suo;
Ez 8:3 - Emisit similitudinem manus et apprehendit me in cincinno capitis mei; et elevavit me spiritus inter terram et caelum et adduxit in Ierusalem, in visionibus Dei, iuxta ostium interius, quod respiciebat aquilonem, ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam aemulationem.

Verš 15
Et veni ad transmigrationem, ad Telabib, ad eos, qui habitabant iuxta flumen Chobar; et sedi, ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus obstupefactus in medio eorum.
Jób 2:13 - Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus, et nemo loquebatur ei verbum; videbant enim dolorem esse vehementem.

Verš 17
“ Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel; et audies de ore meo verbum et commonebis eos ex me.
Iz 62:6 - Super muros tuos, Ierusalem, constitui custodes; tota die et tota nocte, in perpetuo non tacebunt. Qui commonetis Dominum, ne taceatis
Ez 33:7 - Te autem, fili hominis, speculatorem dedi domui Israel. Audiens ergo ex ore meo sermonem, commonebis eos ex me.
1Tim 3:1 - Fidelis sermo: si quis episco patum appetit, bonum opus de siderat.

Verš 18
Si, dicente me ad impium: Morte morieris, non commonueris eum neque locutus fueris ei, ut avertatur a via sua impia et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram.
Ez 33:8 - Si, me dicente ad impium: Impie, morte morieris, non fueris locutus, ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram.

Verš 20
Sed et si conversus iustus a iustitia sua, fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo; ipse morietur, quia non commonuisti eum: in peccato suo morietur, et non erunt in memoria iustitiae eius, quas fecit; sanguinem vero eius de manu tua requiram.
Ez 18:24 - Si autem averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes, quas operari solet impius, numquid vivet? Omnes iustitiae eius, quas fecerat, non recordabuntur; in praevaricatione, qua praevaricatus est, et in peccato suo, quod peccavit, in ipsis morietur.
Ez 33:12 - Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui: Iustitia iusti non liberabit eum in quacumque die praevaricatus fuerit; et impietas impii non nocebit ei in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua; et iustus non poterit vivere in iustitia sua in quacumque die peccaverit.

Verš 23
Et surgens egressus sum in campum, et ecce ibi gloria Domini stabat quasi gloria, quam vidi iuxta fluvium Chobar, et cecidi in faciem meam.
Ez 1:3 - factum est verbum Domini ad Ezechielem filium Buzi, sacerdotem, in terra Chaldaeorum secus flumen Chobar, et facta est super eum ibi manus Domini.

Verš 24
Et ingressus est in me spiritus et statuit me super pedes meos et locutus est mihi et dixit ad me: “ Ingredere et includere in medio domus tuae.
Ez 2:2 - Et ingressus est in me spiritus, postquam locutus est mihi et statuit me supra pedes meos, et audivi loquentem ad me

Verš 26
et linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, et eris mutus nec quasi vir obiurgans, quia domus exasperans est.
Ez 2:5 - Ipsi sive audiant, sive contemnant — quoniam domus exasperans est — sciant tamen quia propheta fuerit in medio eorum.

Verš 27
Cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus. Qui audit, audiat; et, qui contemnit, contemnat, quia domus exasperans est ”.
Ez 2:5 - Ipsi sive audiant, sive contemnant — quoniam domus exasperans est — sciant tamen quia propheta fuerit in medio eorum.
Ez 2:7 - Loqueris ergo verba mea ad eos, sive audiant, sive contemnant, quoniam exasperantes sunt.

Ez 3,1-3 - Prorok má zjesť zvitok; tak sa jeho duch náplní tým, čo zvitok obsahuje a čo Boh chce svojmu národu zvestovať. Súčasne však prorok prejaví aj ochotu urobiť všetko, čo Boh od neho žiada. Za svoju ochotu hneď dostane aj odmenu: hoci je zvitok plný nešťastia, ktoré má svojmu národu ohlasovať, prorok pociťuje v ústach sladkosť.

Ez 3,11 - Porov. 2,4.

Ez 3,15 - V Tel Abibe bola najdôležitejšia kolónia júdskych zajatcov, tam býval aj Ezechiel.

Ez 3,16-21 - Boh bude brať na zodpovednosť proroka za duše, ktoré mohol svojím napomínaním zachrániť.

Ez 3,22 - Meno Tel Abibu ukazuje, že mesto ležalo na kopci (Tel je kopec, výšina).

Ez 3,23 - Prorok mal to isté videnie, čo pri rieke Chobar (hl. 1).

Ez 3,25-27 - Verš znamená len to, čo náš výraz: "budeš mať zviazané ruky", čiže: nebudeš môcť hovoriť a konať. Zreteľne to vidieť z verša 26, kde Boh zakazuje prorokovi hovoriť. Mlčanie prorokovo isteže vzbudilo u ľudu veľkú pozornosť, možno i zdesenie, že Boh chystá proti nim trest. Ezechiel mal mlčať, aby ho zajatci tým pozornejšie počúvali, keď ho Boh zasa pošle medzi nich.