| Kniha proroka EzechielaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Ez 24, 1-27 |
1 Ez 24, 1 Et factum est verbum Do mini ad me in anno nono, in mense decimo, decima mensis, dicens: 2 Ez 24, 2 “Fili hominis, scribe tibi nomen diei huius, in qua aggressus est rex Babylonis adversum Ierusalem hodie. 3 Ez 24, 3 Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam et loqueris ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Pone ollam; pone, inquam, et mitte in ea aquam. 4 Ez 24, 4 Congere frusta eius in ea, omnem partem bonam, femur et armum, electis ossibus imple eam, 5 Ez 24, 5 pinguissimum pecus assume. Compone quoque struem lignorum sub ea; effervescant frusta eius, et coque ossa illius in medio eius. 6 Ez 24, 6 Propterea haec dicit Dominus Deus: Vae civitati sanguinum, ollae, cuius rubigo in ea est, et rubigo eius non exivit de ea! Per partes et per partes suas eice ex ea, neque cadat super eam sors. 7 Ez 24, 7 Sanguis enim eius in medio eius est, super limpidissimam petram effudit illum; non effudit illum super terram, ut possit operiri pulvere; 8 Ez 24, 8 ut superducerem indignationem meam et vindicta ulciscerer, dedi sanguinem eius super petram limpidissimam, ne operiretur. 9 Ez 24, 9 Propterea haec dicit Dominus Deus: Vae civitati sanguinum, cuius ego grandem faciam pyram! 10 Ez 24, 10 Congere ligna, succende ignem, coque carnes usque ad consumptionem et effunde ius, et ossa comburentur. 11 Ez 24, 11 Relinque quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et ardescat aes eius, et confletur in medio eius inquinamentum eius, et consumatur rubigo eius. 12 Ez 24, 12 Multo labore sudatum est, et non exibit de ea nimia rubigo eius, neque per ignem. 13 Ez 24, 13 Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis; sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te. 14 Ez 24, 14 Ego Dominus locutus sum; veniet et faciam: non indulgebo nec parcam nec placabor. Iuxta vias tuas et iuxta opera tua iudicabo te ”, dicit Dominus. 15 Ez 24, 15 Et factum est verbum Domini ad me dicens: 16 Ez 24, 16 “ Fili hominis, ecce ego tollo a te delicias oculorum tuorum in plaga, et non planges neque plorabis, neque fluent lacrimae tuae. 17 Ez 24, 17 Ingemisce tacens, mortuorum luctum non facies, corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua pones in pedibus tuis nec amictu ora velabis nec cibos lugentium comedes ”. 18 Ez 24, 18 Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere; fecique mane, sicut praeceperat mihi. 19 Ez 24, 19 Et dixit ad me populus: “ Quare non indicas nobis, quid ista significent, quae tu facis? ”. 20 Ez 24, 20 Et dixi ad eos: “ Sermo Domini factus est ad me dicens: 21 Ez 24, 21 Loquere domui Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam roboris vestri et delicias oculorum vestrorum et sollicitudinem animae vestrae. Filii vestri et filiae, quas reliquistis, gladio cadent. 22 Ez 24, 22 Et facietis, sicut feci: ora amictu non velabitis et cibos lugentium non comedetis, 23 Ez 24, 23 coronas habebitis in capitibus vestris et calceamenta in pedibus, non plangetis neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum. 24 Ez 24, 24 Eritque Ezechiel vobis in portentum: iuxta omnia, quae fecit, facietis, cum venerit istud, et scietis quia ego Dominus Deus. 25 Ez 24, 25 Et tu, fili hominis, ecce in die, quo tollam ab eis fortitudinem eorum et gaudium magnificentiae et delicias oculorum eorum et desiderium animae eorum, filios et filias eorum; 26 Ez 24, 26 in die illa, cum venerit fugiens ad te, ut annuntiet tibi, 27 Ez 24, 27 in die, inquam, illa aperietur os tuum cum eo, qui fugit; et loqueris et non silebis ultra erisque eis in portentum, et scient quia ego Dominus ”.
| | Ez 24, 1-27 |
Verš 3
Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam et loqueris ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Pone ollam; pone, inquam, et mitte in ea aquam.
Jer 1:13 - Et factum est verbum Domini secundo ad me dicens: “ Quid tu vides? ”. Et dixi: “ Ollam succensam ego video; et facies eius a facie aquilonis ”.
Verš 6
Propterea haec dicit Dominus Deus: Vae civitati sanguinum, ollae, cuius rubigo in ea est, et rubigo eius non exivit de ea! Per partes et per partes suas eice ex ea, neque cadat super eam sors.
Ez 22:2 - “ Et tu, fili hominis, num iudicas, num iudicas civitatem sanguinum?
Verš 9
Propterea haec dicit Dominus Deus: Vae civitati sanguinum, cuius ego grandem faciam pyram!
Nah 3:1 - Vae, civitas sanguinum, universa mendacii praeda plena! Non recedet a te rapina.
Hab 2:12 - Vae, qui aedificat civitatem in sanguinibus et condit urbem in iniquitate!
Verš 14
Ego Dominus locutus sum; veniet et faciam: non indulgebo nec parcam nec placabor. Iuxta vias tuas et iuxta opera tua iudicabo te ”, dicit Dominus.
Ez 5:11 - Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus, vere pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in omnibus abominationibus tuis, ego quoque radam, et non parcet oculus meus, et non miserebor.
Ez 23:24 - Et venient super te instructi curru et rota, cum multitudine populorum; scuto et clipeo et galea armabuntur contra te undique, et dabo coram eis iudicium, et iudicabunt te iudiciis suis.
Verš 23
coronas habebitis in capitibus vestris et calceamenta in pedibus, non plangetis neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum.
Ez 4:17 - ut, deficientibus pane et aqua, desoletur unusquisque cum fratre suo, et contabescant in iniquitatibus suis.
Verš 24
Eritque Ezechiel vobis in portentum: iuxta omnia, quae fecit, facietis, cum venerit istud, et scietis quia ego Dominus Deus.
Ez 12:6 - in conspectu eorum in umeris portabis, in caligine efferes: faciem tuam velabis et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israel ”.
Ez 24,1 - Porov. 2 Kr 25,1; Jer 39,1; 52,4. – V 9. roku zajatia.
Ez 24,2 - Prorok si mal poznačiť tento deň, aby neskoršie, keď sa zajatci z iných prameňov dozvedia, kedy sa začalo obliehanie Jeruzalema, videli, že Ezechielovi sám Boh oznámil deň obliehania.
Ez 24,5 - "Hŕbu dreva" preložili sme po malej oprave, ktorá sa dnes všeobecne pripúšťa. Osnova i staré preklady čítajú: "hŕba kostí".
Ez 24,6 - Hrniec je Jeruzalem, kúsky mäsa v ňom sú jeho obyvatelia. Títo zahynú všetci bez výberu, nebudú sa teda žrebom vyberať tí, ktorých nepriateľ chce zabiť.
Ez 24,7 - Krv, ktorú vylieval Jeruzalem, je vždy pred očami Pána a volá o pomstu. Obyvatelia mesta ani len nechceli zakrývať svoje zločiny, páchali ich verejne.
Ez 24,10 - Oheň bude taký prudký, že spáli aj kosti. V takom ohni sa obyvatelia Jeruzalema nezachránia.
Ez 24,11 - Po vyprázdnení aj mesto vypália, tak zahynie hrdza, hriech, ktorý sa doteraz napriek všetkým námahám nepodarilo z mesta odstrániť.
Ez 24,17 - O nariekačoch pozri pozn. k Jer 9,16 n. O niektorých prejavoch smútku pozri pozn. k Jer 16,5–7. Kto mal smútok, chodil okrem toho bosý a s holou hlavou, zahaľoval si tvár alebo aspoň bradu a ústa, postil sa. Ezechiel, až bude mať smútok, nesmie ho navonok prejavovať.
Ez 24,22 - Zajatci stratia pri obliehaní Jeruzalema synov a dcéry, ktorí ostali vo vlasti, ale nebudú sa opovažovať verejne za nimi smútiť, aby nerozhnevali Babyloncov.